Orationes quarum altera Florentiae anno 1705. altera vero Genuae anno 1707. habita est

발행: 1710년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

HABITA CORAM

MAGNO ETRURIT DUCE,

primo Florentiam admentu , I OS. X Anglia, Serenissime Princeps, dic

cedens, in mandatis habui, a Domina mea, Serenissima & Potentissima Maagnae Britanniae Regina , ut quamprimum Etruriam versus inchoato itin Nere ; quod tum hiberno tempore , tum viis, a militaribus copiis, obsessis impeditum , multo lata Λ 1 dius,

3쪽

dius, quam in votis erat, fuerit consectum; Celsitudinem Vestram adirem, & Hus nomine, plurima salute impertirem, omnia Offerrem praestaremque Officia , quae ad Benevolentiam tantos inter Principes alendam augendamque, ad Commodum Utriusque Gentis, ad Publicum Bonum, spectare viderentur. Tandem vero longi equidem & difficilis itineris, transmisso Oceano, & tot Terris D tergo relictis, digna merces contigit, multum eX- spectatus, laetusque Dies , quo fas est, congredi, adspicere, alloqui Principem, cujus Prudentiam , peculiare propriumque, per tot Saecula Mediceae Gentis Decus , Etruria tua sentit, tota agnoscit, tota miratur Europa : cujus Amicitiam expetit potentissima Terra Marique Regina ; quae nunc summa, Domi, quiete ; victricia ubique circumfert Arma,

non quaestus , non potentiae, non ostentationis gratia, non ad excutiendum innoxiis Vicinis otium, non ad turbandos veteres Fines, non ut suis Regnis,

Regna addantur aliena ; sed ut Christiano Orbi,

multa perpesso mala, extrema metuenti , pax tandem solida , & mansura , & aequa Jura reddantuD:

4쪽

adeo ut minime verendum sit, tales inter Principes; eo ingenio, iis viribus, eo rerum usu praeditos, quin omnia bona fide coalitura, solumque certamen in posterum futurum sit uter alterum omni officio rum genere superet. Ad hoc etiam accedit, Ser

nissime Princeps , ex quo Angliam Nobilissimus Hospes adiisti, Benevolentia summa, Vultu, sermone, & quibus non Animi indiciis expressa & test ta, qua semper excipis , Nostrates, Tuos , paenedixerim, Anglos, cita de nobis meritus es) Nat libus & Indole inclytos, & aliquando Gentis suae& decori & praesidio suturos ; quos sibi Italia adi. trahit, seu. Civilis sapientiae causa, cujus sine ΛΞ-mulo illa vere habetur Magistra ; sive studio videndi perlustrandique Regionem, quae Rerum olim,

suo merito, potiebatur ἱ quae non. tantum Armis , sed & Ingenio, & Artibus praevaluit, & adhuc pra valet ; quarum nusquam , aut plura, . aut majora exstant Monumenta, quam Florentiae, quam in ,

Principis Domo; quas ille Artes, ut privatus intelligit, ut summa potestate dignum est , sinu suo complectitur fovetque: adeo ut in Patriam reversi, A 3. nihil i

5쪽

nihil magis praedicent, nihil magis praedicandum

habeant, quam Cos MI TERTII Sapientiam, Comitatem, Magnificentiam. Intercessit jam quoque per aliquot saecula, & in aeternum precor obtineati Anglos inter & Etruscos necessitudo quaedam , & summa Amicitia, innixa Foederibus, commerciis coalita , mutuis conciliata affectibus adeo ut Vestrum Liburnum, suis, eriterisque, at Anglis Mercatoribus maxime frequens, mercibus, opibus, copiisque omnium rerum abunia dans, florentissimum hodie totius Italiae Emporium audiat. Hanc qui turbatam, qui non omni modo servatam esse cupiat, haud ille de Civibus sitis, aut de Optimo & Sapientissimo Principe bene meis ruerit, tam suorum provido, tam amico Nostrum.

Sed nihil hujusmodi timere , nihil quidem suspicari permittit tanta inter Principes Animorum Comjunctio, tantum inter Utrique Subditos, quasi mutui Amoris, & omnium officiorum Certamen. Certe nihil aliud in votis habet, nihil supra v lit Domina mea, quam COSMuΜ ΤERTIUM,

6쪽

de si fieri possit, Majorem, Illustrioremque , UMIentem , Uegetumque, rebus probe fluentibus, superstitibus Liberis, fundata Domo, Fama, meritisque ingentem , longum Etruriam regere; hunc Populum, hanc Urbem , semper curam Mediceae Gentis suturam : florere , & indies augeri Commercia ; & si qua in parte, more rerum Humanain rum , aut Saeculorum tractu, aut Hominum negligentia, non sua, nedum publica, semper rite curantium; aut injura Potentiorum, aut ipsorum d nique Principum Edictis, varia pro tempore statuentium, prout publica sorte Utilitas suadere videbatur ; sed quibus, ut magnis ubivis, & quolibet aevo, Constat Exemplis , non publica semper respondeat Utilitas ; immutata in deterius cesserit, . ea in integrum reponi; si qua adhuc reperiri poLsnt, quae in Commune Utilia sint, ea veteribus adjici, pactisque denuo firmari servarique. Et sane Commerciis non minime continentur, & Felicitas subditorum, & Magnitudo Principum et quorum etiam amplitudini & securitati, & ut una Christiani Orbis, & Τotius Humani Generis bo-

7쪽

no melius consulatur, justis conditionibus pacem tandem aliquando turbatae, affictae , laboranti Europae, Summi Numinis beneficio dari concedique rut Italia etiam Vestra, Communis olim Patria, quod maxime cordi est Optimae Reginae, Etruscae Gentis Fautrici, Medicet Nominis Cultrici, non tantum a Bello, sed etiam a Belli metu secura sit. OR

8쪽

ORATIO

SENATUM GENU ENSEM

mbita 17. Mart. IZOI. ER tot saecula in hunc usque diem, cultam mutuis Officiis & Fide, Regnum inter Angliae, florentissimamque Vestram Rempublicam , Serenissime Dux, Patresque Genuenses, stabilemque adeo, imperturbatam, & diuturnam Amicitiam, ANNA Magnae Britanniae Regina, Mari Terrique omnium potentissima, & servare liberis , neque

9쪽

tantuni ad posteros transmittere, sed & ad summum quoque culmen, pro bono Utriusque Gentis Publico, proque Orbis Christiani commodo, producere atque promovere parata est. Et quidni Illa, Gensque Anglorum , quae laeta Imperio subest , jussisque paret, Armis Victoriisque per orbem Terrarum hoc saeculo, & quo non saeculo Z potens & inclyta, ac superioribus equidem , Bello Sacro, per Orientem . devicta Cypro, & servata Syria insignis, ac ni Gallorum , semper Anglorum gloriae, commodisque, &communibus Christianorum utilitatibus adversa lium, nobis & artes, & fraudes , & demum arma

obstitissent, Hierosolymorum etiam , sub Ricardo& Heroe suo, Victrix, ac Sacri Sepulcri Vindex

futura: & nunc Oceani Mariumque Domina, orisbemque totum Classibus Commerciisque complexa, non optime velint, non optima precentur Ligurum Genti fortissimae selicissimaeque & in Italia contra vicinos aemulosque toties Victrici, & tantum non Dominae Venetiarum, celeberrimae maximaeque Reipublicae, ac superi Maris Insularumque Reginae, se ei sub conditionibus submittentis , & insuper Pisanorum

10쪽

tandem ultro se vobis dedentium, sed seu pro Majestate, seu pro Modestia; quarum altera virium, altera Ingenii sibi imperantis i modumque, quod raro fit, suae Felicitati statuentis, non leve indicium;

Imperium & preces, vix Posteris ac Minoribus creditum, non admissa, aut acceptat Foris Arma & Tropaea, per Hispanias, per Mauritaniam, per Asian perque omnes quasi Terrarum partes Veteribus Maiajoribusque cognitas, contra Fidei Mundique Communes Hostes, diros impiosque Saracenos, circumis lata: totumque Internum Mare, ejusque sinus, ipsumque Bosporum, & extremum Euxinum, ClaLsbus & Triumphis plena: atque Monumenta rerum gestarum amplissima ac perpetua, Minorica, Sardinia, Chius, Cyprus, Corsica adhuc Vestra, in Sucilia Syracusae, in Euboea Chalcis, in Creta Cydon, Urbes Gentium Dominae: Almeria ac Dertusa in Hispaniis, Tripolis, minorque Syrtis in Africa, Pera ad Bosporum, Amistra in Taurica, Civitates ad Maeotidem paludem, & ad Tanain in confinia Europae Asiaeque; inque Asia ipsa, ut de Tripoli, Byblo , Joppa omnium antiquissima taceam, Ptolemais,

SEARCH

MENU NAVIGATION