Orationes quarum altera Florentiae anno 1705. altera vero Genuae anno 1707. habita est

발행: 1710년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

& Caesaria, Syriae & Palaestinae Capita; Sidon, ΤΡrusque , navigationibus , divitiis, fama conspicuae, Narique nullo non aevo dominantes, Vestrae omnes lEt ubi non auditum celebratumque Ligurum nomen,& cognita potentia Z Ipsaque Hierosolyma, Heroicis istis Temporibus, plurima per saecula, Sacrorum ac Religionis unica sedes , Vestris Auxiliis , Manibus Vestris, Christo suo, ac Communi Domino, asserta redditaque : & in ipso Sepulcro , ipsam supra Aram, visa Genuensium Insignia; & in sacratissimo Orbis loco, in memoriam Virium simul & Pietatis, a Balduino Rege & Victore, agnitum , cunctisque Populis Sacrum adeuntibus , in exemplar propositum, praepotens Genuensium Praesidium t Tantarumque rerum praemia, praeter laudes aeternas, ob defensum propagatumque apud profanas rebellesque Gentes, Christianum Nomen; Commercia ubique culta, & quasi Mercium Domicilia, Τheodosiae, Perae, Ptolemaide, omnibus tunc copiis abundantibus florentibusque, constituta; & Genua tantum non Mundi Emporium. At quasi haec omnia parum suissent, altera quoque India, red longe opulentia ac

12쪽

amplitudine praestans, Novus plane orbis, tunc primum a Cive siro Columbo detectus , & in nostros usus apertus, Vestras quasi nunc inter Provincias censeri, &Genuensibus quodammodo vectigal esse: Ibi quidem Aurum eruitur, inde in Europam desertur ; huc vero tandem navigat adpellitque ; haec Sedes Ultima, Divi Georgii sunt Occidentis Τh sauri. Quid majus ergo Vobis, Patres Conscripti, quam veteri Fama frui , & recentibus praesentibus. que Divitiis , Libertate simul ac Quiete, & in posterum Securitate 8 Hanc nunc Populis praestat Anglia, neque permittit illis amplius timere a Gente superba, inquieta, & viribus nuper voto, quasi totius nostrae Europae Imperium complexa. Angli& Genuenses easdem Cruces extollimus erigimus. que, sanguineas victricesque : eundem colimus Patronum, Divum Georgium, ubique Victorem &Τriumphantem: Nos Utrique, primi omnium Populorum Christianam Fidem , ac sacra vera & sa- Iutaria , publice recepimus & professi sumus. Oh quanta mutui Amoris utrinque Argumenta & vin-- culai Neque Vobis noti sumus ac horrendi incer

B a diis

13쪽

diis & ruinis, ac toties stacta , & violata fide: Vestris credite Annalibus, & saepius etiam, fi

stra licet ac infeliciter, contra libertatem conjur tionibus atque armis motis. Non sociis Socii, Dominorum instar, imperamus; non Principem, non Senatum, ut Famulos nostros tractamus; aut

pro nihilo, Jura Imperii, & Majestatem Reipubli

cae habemus. Veneramur reveremurque Aurias Spinotasque , veros Patriae Patres & Liberatores, 8e Libertatis, utili Exemplo, cum Bello, tum p ce, Vindices ac Conservatores. Valent Comme Cia semper in praeteritum, Vobis apud Nos illa, semper & in futurum , tuta & secura. AEqui enim omnibus, nullisque praeterquam Hostibus, eisque solum publicae Pacis ac Quietis turbatoribus tr mendi. Exercitus Classesque, foras tantum emittimus, prout Gentium Usus, & Commune Bonum

postulant; publico Mundi Vestroque, minime N stro insistentes. Haec sola Virtus fere ipsis incognita Romanisl Id erigendo affictos populos, Jura Regum, majori antea vi ac potestate oppreis, '

rum Diuilirco by Corale

14쪽

rum asserendo ; Batavia iterum , Germaniaque. quae veteres Imperii Vices ac Majestatem regre suastinet ac tuetur, nuper servatis ; reddita modo veteri Domino Insubria, atque a Gallis erepto, suoque Principi vindicato Taurino; Amedeus et nim Eugeniusque , sortissimi Heroes, ultro agnos.cent quantum in ea parte Angliae debeatur; Hispaniaque ips1, novi alteriusque Mundi accessione, tumente, oh quanta Rerum perpetua Vicissitudo ljamdudum domi Gallicum perpessa Jugum, sociis

que Anglis Batavisque, quorum Ope demum excutit, consciis ac testibus; atque cunctarum etiam Nationum , consensu ac admiratione , plausuque constat. . Neque in alium finem impraesentiarum, ab Anglis Τerra Marique ubique vincitur , ac Oceanus ipse, qua late patet, & per orbem diffunditur Universum, & Mediterraneum Mare , nostris Classibus navigantur implenturque, quam ut AEqua Jura , miserae tam diu, tantisque malis afflictae Europae, restituantur ; & Libertas ac Majestas sua, firma stabilique Pace, Bello tam pio j

15쪽

stoque, & necessario quoque quaesita, Gentibus ac etiam Vobis illibata serventur. Non enim Nobis pugnamus, non Nobis vincimus ; Armis his Victoriisque, non Angli Anglorum, sed Humani G

neris, agimus negotium.

16쪽

ANAPAESTI,

cum ab Illustrissimo

odis Donaretur. Florentiae VII GL Iunii. Au. Iro 6.

VATICINIUM

18쪽

ANAPAESTI,

cum ab Illustrissimo

D. COMITE MAGAL ΟΤΤΙ

odis Donaretur. ω,

VATICINIUM.

Sidis pridem Juvenis Cultor, Vatibus Isidis nomen amicum l)

1que Britannae Palladis Arx est, Quae Musarum Decus & Patria, T. Redecina, sua fulgens Luce, - Medio cursu Solis ad instar: . C 2 Stu-

Oxonium, ad ripam Uidis Histi. I. Oxonium

19쪽

Studiisque modum, famamque dabit; Superis placuit, quod regat Artes lMemini laetus, tempore laeto, Librisque vacans, & mihi solum, Aut venientis laudibus 9Evi; Non solicitus, metuens ipse, Crastina Mundo, serretne dies Pacem, an Turbas, irrequiem: EXpers curae, dominusque mei ;Seu meditetur Gallia Regi um, Sive Batavi Libera Jura , Tumidus quid iber viribus absque, Aut Germanus se minor usque, Anglia vel quae sufficit Orbi, Tibris trepidet, cujusve Padus, ignavi vel Dominus Baetis lΙ'atum sed non condimus ipsi, Superum Rector ridet ab alto , Quae sentimus somnia vitae: Alium a nostro vectus in Orbem , Patriaque procul, laribusque meis, Et colloquiis semper gratis,

SOMMERI, anima cuncta moventis;

Mihi tum luces nunquam longael Sed jamdudum munere pressus, Tempora nusquam vindico propria,

20쪽

Nullusque dies meus est ultra lGentis cui res delata foris, Se desipecto, consulat aliis; Non ille suas agit, at partes, Populi, aut Domini, sibi commissas: Nulli fidens, timeat multa,

Cuncta cavebit. Nunc movet animum quaelibet aura, Ventique leves, quique adversi, Gaudia multum nostra morantur: Anxius atqui, pendens mentis, Taurino iterum aut inhiet Gallus, Iterumque novis excidet ausis

Ad nihilum iterum recidantque minae INeu cede malis, Victor Amedee, Altior illis, parque secundis,

Aspera rumpas, te Regna manenti Sive Batii vos agitent rixae, Et committat mortuus ipsos

Princeps, sed, dum vita sinebat, Spes affictis unica rebus,

Belgaeque salus deficienti; Simul Anglorum stator & Orbis: Hostibus at post Fata superstes,

Venerande tuis, Rex GuLIEL MElIntraque annum Barcino, duplex

SEARCH

MENU NAVIGATION