장음표시 사용
11쪽
vagantur 3 praeterea sunt diminuta , ac praecipue, prout ad operationes attinet , saepius desectuosa, recentiorumque Chemiae doctrinae , in qua omnino
CXterus erat BaUmeuS , prorsus Contraria ; cujus quidem scientiae radiorum effluxu tantummodo Pharmaciam selici cum successu excolere ValemuS. Cum ergo Pharmaciae fundamentorum collectiore te ordinata atque disposita mihi saltem nota quae
elementorum Seu institutionum titulo jure merito posset insigniri , nullibi adinveniretur , his supradictis rationibus ductus, quinque circiter ab hinc annis his elemeniis seu Pharma ise institutionibus efformandis sedulo incubui. Quae mihi in hoc opere perficiendo difficultates et obstacula se objecerint , is facile concipiet, qui in ejusmodi compendiis redigendis,
vel minimum sit versatus. Nihilominus scientiarum naturalium studio haec ipsa obstacula , ut mihi fas erat , jam e Vincens, opus istud ex omni parte fere compleveram 3 quando tune temporis alia negotia non levis momenti , ab hujusce operis elaboratione longius me removerunt 3 ita ut per multum tem-POris spatium Caeptum opus prorsus intermittere mihi necesse fuerit. At vero cum denuo interrupto Operi efformando accingerer , anales Chemiae Parisienses in libro ad Januarium anni 179a pertinente, toto animo perlegens, Pharmaciae institutionum a Roberto Laugerio Μedico Μutinensi editarum notitiam inopinate adinveni. Repente opus istud cognOSCere, legere, atque perserutari vehementer OptaVi 3 nam que institutionum titulo , atque definita ejusdem in praedictis analibus expositione, eundem sorte Seo
12쪽
pum attigisse authorem , mihique in hac materia
anteVertisse , non temere in suspicionem veni.
Τota fere Europa bello flagrante, hujusce operis reCeptionem tantum procrastinatam fuisse , nemini mirum videbitur : Quapropter mei operis conclusionem longa distulit mora , illud enim nequaquam
perficere, et prorsus relinquere ex animo decreveram, De coctam Crambem , ut ita dicam , reCoquerem.
Τandem hunc librum accepi, et alium ejusdem au toris de productis PharmaCeuticis agentem , quo propositum a se opus perfecit. Istud attento animo perlegi, et utile , indeque magna commendatione dignum reperivi ; sed quem mihi constitueram scopo omnino satisfacere haud poterat. Completa sane hujusce operis explanatio nimium diffusa foret: Qu, propter ut plurima consulto praetermittam , solum ii senuere sufficiat , generalia Artis praecepta Chemiae doctrinae , qua imbutus erat Laugerius , respondentia , praedictum opus absdubio Continere. Verum praecepta haec aliquibus notionibus profecto
superfluis consarcinata , quas Pharmacopinus suae Artis perfectioni intentus ignorare potest, adinveniuntur : Praeterea Chemiae regentiorum doctrinam Laugerius minime callens , adeoque essentiali operationum Theoria necessario destitutus, perfectum illis ordinem Conciliare , earum Propria , et peculiari analogia perspecta , sub exactis desinitionibus operata singula conprehendere , et phaenomenorum expositionem in suis elaborationibus demonstrare, minime potuit. Postremo neque proprium ac rationi consonum systema Plat aaceuticum Laugerii
13쪽
mihi videtur , in quo Pharmaciae operationes in Classes, ordines , genera , et speetes , instar Systematis Bolanici Caroli Linnei, distribuere conatur: Namque certis limitibus operationes defigi nequeunt, ut praedicti systematis divisioni perfecte respondeant ; ac si illis similis divisio aliquando emrmari possit, solius Chemiae recentiorum auxilio , cujus omnino expers erat Laugerius , forte Consequi posset: quibus praevisis rationibus, aC mature se pensis , opusculum meum perficere de revi. Rationibus , argumentisque a te jam intellectis, L. B. quae ad haec elementa instituenda me commoverunt , restat nunc, ut de meo proposito objecto , ae ipsius distributionis fundamento te certio. rem faciam A brevi scientiarum Pharmaciae praeviarum notione, ac earundem in Pharmaciam influxu, hujusce operis initium ortumque ducere , Oportunum censui ; ut primo intuitu videant Τyrones, antequam Pharmaciae operam dent , studium atque principia, quae probe callere debent. Cum autem Phar maciae definitio , atque divisio , cum his notionibus maxime Connectatur , primumque sit quod a Τyr
nibus debeat addisci , in primo hujusce Operis C
Non mihi dissonum quidem apparuit in immediato
capite praecipuum Pharmaciae objectura, una Cum generalibus ad hoe objectum notionibus immediate expectantibus , Collocare , taliquam Praecipuum , aenecessarium cuilibet dispenti argumentum. Cum hoc objectum sit ipsa medicamentorum composilio, ult rius
14쪽
mus progredi non mihi licebat, quin prius de me
dicamentorum Simplicium Cognitione , et electione, utpote instrumentorum , quibus ad suam praxim Pharmacopaeus uti debet, pertractaverim: Qua de causa in capite tertio hane simplicium doctrinam adducere mihi congruum visum fuit. Ut ordinate procederem , horum simplicium definitiones alphabetico o dine comprehendam ; quoniam eorum doctrina perspecta , nulla methodica divisio se se offert , meriIoamplecteuda. Cum haec simplicium cognitionis , et electionis doctrina cum eorumdem collectione , exsiccatione , repositione , et duratione vinculo arctiori conjungatur , de his in capite quarto verba faciam. Hoc ip- Sum Caput in tres sectiones distributum volui , ut notiones Τyronibus Clariores , atque ordinatae obviae forent ; in primo scilicet agens de collectione, tanquam prima indigenorum simplicium operatione; in secundo de exsiccatione , ut primae proprius aC- cedente ; de repositione , et duratione in tertio , quoniam illarum doctrina immediate Venit peragenda. His omnibus jam perfecte imbutus quilibet Plia maciae candidatus, statim ad Pharmaceuticarum operationum studium capescendum , pro illarum accurruta elaboratione , Omni cura cogitationeque incumbere debet; qua de causa studium istud Tyronibus exhi
At vero Certum ae Conscium habeatur, notiones Pharmaciae praxi pertinentes , operationum notitiam, Operatorum doctrinam , et exactam Pr32Ceptorum
scientiam , quibus hoc Pharmaceuticum exercitium
15쪽
ducitur, in se continere. Quapropter ut omnia amplectar , in capite quinto de operationibus , in sex to de operatis officinalibus, in septimo Vero seu ultimo de operatis magistralibus Sermonem instituam.
Cum Pharmaceuticum Systema a Laugerio propositum omnino congruens minime Videatur , Ut Superius innui , cumque Pharmaceuticae operationes, ipsarum doctrina perspecta, methodicae diviSioni sub jici non Valeant, neque propter earumdem simplicitatem , si Ve earum prolixitatem , neque Propter phoe nomenorum rationem ; in alphabeticum ordinem eas disponere , premissa sedula assiduaque meditatione, coaetus fui. ordine pariter alphabetico de operatis pharmaceuticis pertractare constitui 3 Cum enim tanquam iIIarum producta, considerari debeant , Systematico ordine operationibus deficiente , Operati, eX
aequo deficere necessarium CSt.
Haec quidem operatorum do trina in daa Capita distributa manet vel ut plurium Authorum Vestigia insequereri, vel ut ejusdem praeeoptorum do trina Clarior magisque ordinata Tyronibus exhiberetur , vel ut miniis dissusum caput emaneret. Nihil hominus haee duo capita caeteris dissusiora nece8sario reperiuntur 3 quoniam regulas seu praeeepta , quorum fundamento praxis Pharmaciae nititur, et quae ad ejus exercitium solide nos manu laeunt, includere debent ; doetrina profecto magni momenti , praee, Pua , et majoris notae , quae in his elementis Venit pertractanda.
Aliquandiu haesitavi, an haec generaIia Praecepta
16쪽
sub operationum, ad Vero sub operatorum capite collocarem ; siquidem illorum cuilibet adaptari valerent, quin methodo, aut ordini proposito defecis, sem: Verum diversisssima productorum natura perMPecta, quae eadem Operatione non raro perficiuntur, Praxis generalia praecepta methodice , ac scientifice Tyronibus nullo pacto exhiberi poterant , quin aliqua huic doctrinae necessaria omitterem , aut eadem Praecepta minime grata repititione saepius exponere deberem : Quod quidem non eveniet , si generalia Praecepta praxi necessaria , operatorum doctrinae , quo in his meis elementis ordine proponitur, applicen
tur. Ad hujuscae Veritatis confirmationem , ne Le toribus adeo molestus sim, plurima exempla consulto Praetermittam. Omnes hucusque dictae notiones in his septem capitibus contentae , Pbarmaciae Elementa Componunt,
in quibus ejus Candidati, principiorum seu fundamentorum Collectionem adinvenient. At vero Cum haec fundamentorum Collectio, nedum necessaria esset ad studium Pharmaciae aggrediendum , sed etiam ipsis Tyronibus omnino deficeret ad tentamina Pharmaciae idonea subeunda, haec Elementa ita disposui , ut his duobus valerent scopis respondere. Non paucis revera difficultatibus pressus, haec duo objecta in se diversa, simul coadunare totis viribus tentavi. Ob hane rationem singulas notiones, quae ad aphOristica fundamenta probe callenda maxime pertinere videntur, sub adnotationum forma delineavi , ut dum Candidati instruantur , brevitas huic opusculo
17쪽
IX propria servetur. Haec adnotationum materia longior atque diffusior me invito absdubio providit ; in
illis namque inutiles et superfluas antiquorum plurimas notiones , atque respondendi modum Tyronibus congruenter patefacere , prosecto mei muneric erat. Eisdem rationibus ductus hane institutionum materiam in aphorismata distribui , ae margini interrogationes apposui , quibus aphorismata tanquam responsa pertineant ἔ ut dum respondendi modus Tyronibus notus fiat , debitam in Pharmaceutis institutionibus addiscendis instructionem consequi
Ut hoc Pharmaciae Elementorum studium , HUS-dem alumnis facilius exhiberem , atque diffusam repetitionis silvam excusarem , in pauCiora a Plio rismata , licet extensiora Elementorum doctrinam Ordinavi : Pari jure sexti , et septimi capitis Canonibus aequalem fere, ac proportionalem extensionem praebui, materiam illis propriam, et analogam quoad potui accumulans , aliter enim me rigidiori adstringerem aphoristico methodo. Propterea quod Pharmaceutica tentamina latino Sermone , Optimo jure exequiatur , eodem pariter sermone haee Pharmaciae Elementa Τyronibus exhibenda merito judicavi ; cumque illis gpegariis
adhuc militibus haec Elementa praesertim destinentur, Perspieuo ac tenui stylo ea scribere decrevi ; quod in toto hujusce operis decursu studiose obserVaVi: QuamVis autem hae institutiones minime Pharmaciae Periculo subeundo , sed illius studio aggrediendo tantum constituerentur , illas latino sermone Serip
18쪽
sissem , utpote lingua uniVersalior, caeteris contra tior , minoris corruptionis , ac 'alterationis expers id quod scientiarum studio maxime confert atque Pharmacopoeo utilior , magisque necesSaria. Postremo Pharmaciae Alumnos monitos habere e opto , ut Pharmaciae Elementorum studio toto animo incumbant, ut illorum doctrinae radiis , ae scientiarum praeviarum luce illustrati, operationum Pharmaceuticarum praxi Operam studiosa navare possint.
Hoc quidem ab illis omni cura .bservato, hanc
profecto nobilem Iamque necessariam Pharmaciae facultatem maximo Cum honore ac Scientifice exere re valebunt: Etenim cum haec scientia harum notionum principiis antea orbata seret, ae Ee ae Seu
barbarae rutinae, aut irrationali praxi maximo ipsius dedecore ac detrimento penitus derelicta , tanquam humi dejecta hodiernis diebus visa fuit : et si hoc
attente perdendamus , magna nos afficiet admiratione, cum illam , unum ex tribus grandioribus truncis, ex quorum Conjunctione arbor Medicinae coalescit, debeamus jure merito ConSiderare. Istud pariter Elementorum studium Μedicinae Candidatis utile, ae neceSSarium Censetur, namque inter seientias, quae ad medicinae persectionem conducunt , Pharmacia prosecto est , qUM Caeteris antecellit ; et ipsis Μedicinae Candidatis Summe necessaria videtur, ut in Μedicinae praxi tractu temporis tuto progredi valeant : HujiaSce Veritatis demonstrationem , rationalibus , ac scientificis Medicis satis iam tum , ne Lectorum patientia abutar, consulto omittam.
De hac ipsa veritatis certitudine bene sibi conscius
19쪽
X1 erat sapientissimus, Gaubius, qui ctim de Pharmaceuticis notionibus Medicinae studio applicandis in suomethodo colicinia. Ormul. Prelegom. n. 8 , Verba fecerit , ait : Neo sum superscium a saltem , ut vulgo occurrit , i hic requiritur cognitio et aptissime dein addit ; qui enim Pbarmacopeo dabit leges ignarus ipse agendorum ἶ postea haec subjunxit: Vix profeeto diei
potest , quantum haec ignorantia rei medieae inferat detrimentum. Ob hanc rationem celeberrimus hic ΜΘ, dicinae Professor, suadente BoheraVio , studio Che mico, ut bledicinam optime calleret, Pharmaceutia Cum subjunxit. Quare miror Sane, multumque doleo , quam negligenter Pharmacia , ad Μedicinae studium applicanda aestimatur , cum aliae MediCorum scopo minus necessariae, quaeque commodiUS atque citius absque Protessore addisci scientiae possunt , magnis dispendiis publice edoceantur. De hoc ipso merito conqueritur sapientissimus Laugerius in suarum institutionum Praefatione 3 et miratur valde celeberrimum Tissot ad novam Medicinae Studiorum reformationem pro Τicinensi Universitate appellatum , de Cathedra Pharmaeeutica stabilienda non Cogita8se, et alias non tanti momenti, nee adeo longe necessarias
publicas disciplinas', huic objecto dicatas , oblivioni
minime tradidisse. Ego vero potiori jure mirabor, ab eiusmodi negligentia haud immunes fuisse exteras cultas Regiones , Cum nuper in medicinae Studio reformando stre nuo laboraverint. Hae in parte haud culpari posse vellem Hispaniam nostram , dum hanc Studiorum re-
20쪽
lamationem tam felici eventu .' tanto Facultatis deis Core , et tanto humanitatis auxilio apud nos fieri hodierna die conSpicimUS. - , Huic propterea Praefationi finem imponam his conceptis Verbis, a Laugerio in suae Praefationis fine adductis : Superest ergo Medicinae Studiosos hortari, ut serio studio Pharmaceutico incumbant , cum certetillimum complectetur eorum , quae in modicina exeriseitio agenda sunt , et ad illud Pollineare, videantur euneta illa, quae in aliis ' Μ edicinae partibus 'docentur, eum tandem ex hoe fonte tanta , et diversa in mor- his debellandis praesidia , quotidiano usu c0nfirmata, redundare jam dudum satis notum sit.