장음표시 사용
131쪽
et emplastra ; linimenta dicuntur , quae Consis tentiam habent oleis aliquantulum spissiorem, seu mediam inter olea et pomata linimenta autem inter magistralia medicamenta numerantur. II Quando cera oleis consistentiam mutuatur , illius dimidium respectu olei ingredientis sufficit ad efformanda cerata ; ad unguenta conficienda quarta pars tantilina re quiritur ; ad linimenta vero solummodo octa-Va pars plerumque impenditur ex olei ve ro et cerae aequalibus portionibus prodiit em plastrUm. ΙΙΙ Aliquando cera ab horum medicamentorum Confectione prorsus excluditur, vel minor illius quantitatas compositioni adhibetur, habita spissitudinis ratione , quam ex reSinoSis,mineralibus , aliisque substantiis olea et axungiae absumere Valent in quorum commixtione et combination e ad Ungu 'nta , Cerata , pomata , et linimenta efformanda , Canones pro emplastris adducti plurimum conserunt , ideoque consulendi sunt : haec autem singula operata, peculiari consistentiae donentur.
CAPUT VILDE OPERATIS PHARMACE TIMIS
utica Magistralia η FPER 'TA PHARMACEUTICA MAGISTRALIA , seu
quae in officinis parantur, ubi praescribuntur, sunt : Aqua mineralis arti talis , CataplaSma, Decoctum, Emulato , Gelatina , InfuSum , Lo CB, Potio seu Mixtara , Pulpa , Succus, et Suppoditorium. Licet alia nomine diversa a prae-
132쪽
Quid Aqua mine ratis artificialis rQuotuplex Aqua mineralis artificialis φ
'Quinam sunt praeScieridi canones Seu regulae pro aquis mine ratibus artificialibus
dictis sint medicamentorum genera , cum istis essentialiter conveniunt ; quapropter sub eorum doctrina non immerito comprehendi possunt.
mentum liquidum et diaphanum , ex aqua puratamquam excipiente Constans , quae Vel modicaedoseos substantiarum salinae indolis solutione perficitur , vel gaseosis corporibus oneratur, Vel utrisque coalescit. Quoniam aquae minerales artificiales ad naturalium imitationem communiter es rinantur,
sub eisdem divisionibus quibus istae subjiciuntur , illae quoque comprehendi possunt ό et ideo in quatuor classes partiri queunt 3 scilicet
in acidulas , ferrugineas, SulphureaS , et Salinas. Acidulae vocantur illae , quae acidum Car bonicum sub statu gaseoso continent, ipsiusque propria sensatio in illis percipi valet: Ferrugineae dicuntur , quae ferro, plerumque ope acidi Carbonici soluto , coalescunt : Sulphureae appellantur , quae gas hepatico , seu hydrogenio sulphurato conflantur: Salinae tandem nominantur, quae substantiis salinis exquisite solutis constant , gaseosis vero substantiis , ae salibus ferrugineis carent. Classes istae in varios Ordines
dividi possunt : de hac re , insignis Fourcroy
Ad aquas minerales artificiales recte parandas , hos canones sedulo intueri , maxime
consentaneum est: I ACIDULAE AQUAE a caeteris discedunt
acidulo sapore , et proprietate tincturam Crotonis tinctorii rubro colore tingendi ; ad quas perficiendas aquas , gas acidum carbonicum cum aqua pura diutius subagitare oportet ῆ quorum mutua saturatio aequali circit amborum volumine exacte conficitur : Quando
133쪽
autem acidula aqua salinis substantiis simillimbuta praescribitur , istae modica aquae quantitate solutae , acidulae aquae addendae sunt. Acidum carbonicum hule operationi dicatum,. ex Creta , Vel Spatho Calcareo pulveratis , acidi sulphurici ope idonee extrahi valet. II FERRUGINE E AQUAE e caeteris disterunt Sapore , qui attramenti sapori consimilis est, et proprietate gallarum tineturam repente fusco vel nigricante calore afficiendi ; ad quam operationem perficiendam, limaturam ferri subtilissimam cum aqua acidula idonee macerare opus est z Aliquando ferrugineae aquae quoque praescribuntur modica sulphatis Derrei quantitate coalescentes , quae simplici istius solutione in aqua perficiuntur : Quando autem praeter sulphatem ferri , Vel ipsius Carbonatem , aquae gas acidum carbonicum libere continentes confieiuntur , tune ferrugineae acidulae , aquae miTerales appellantur. III sur pHUREAE AQUAE k caeteris dissentiunt foetido odore , et proprietate sulphur de . serendi , acidi nitrici commixtione ; ad quam operationem exequendam , gas hydrogenium sulphuratum cum aqua distillata subagitare necessarium est * cujus gaseosi fluidi pollex cubicus circiter ad libras tres aquae saturandas sufficere constat : Gas hydrgentum sulphuratum , ope acidi sulphurici diluti idonee extrahi potest ex sulphureto calcareo liquido , vel ex sulphureto ferreo , tribus ferri partibus , et
sulphuris una composito. IV sΑLiNAE AQUAE R caeteris differunt, salso vel amaricante Sapore quae 'raeterea nullum ex praedictis phaenomenis, adductis reaC-tivis subjectae, offerunt 2 Εjusmodi aquae , sim plici solutione substantiarum salinae indolis in aqua pura, perficiuntur, Quand
134쪽
Quinam sunt praeSciendi canones Seu regulae pro cataplaSma
V Quando ingredientium quantitas ad
aquas artificiales efformandas a Medico definite praescribitur, a formula praescripta non discedere , Ρharmacopaei muneris est ; quando Vero aqua artificialis ad alicujus aquae mineralis naturalis imitationem componi jubetur , istius exactior analisis a peritissimo aut hore des-Cripta , attente consulenda est. Aquae gaseosse in crystallinis phialis, operculo crystallino ob ductis , inversis , et aquae paululum immersis Sunt reponendae. 1)CATAPLΑ ΜΑ est medicam elatum externum,
molle , pultis consistentiam habens , ex Vegetabilium pulpis , eorum pulveribus , farinis, aliisve corooribus , cum liquidis substantiis,
Crassis aut unginosis saepe permixtis conflatum, simplicis commixtionis , et plerumque lenis coctionis , auXilio , SpisSat Um. Ad cataplasmata recte paranda , hos Canones seu regulas oportet attente perspicere:
I Ex vegetabilibus plurimis , quae Cataplasmati conficiendo destinantur , decoctionis liquidum mucilaginosa et efficaciora principia absumit; adeoque remanentes pulpae, liquidi copia abjecta , inefficaces sunt quapropter ad has pulpas cataplasmati destinatas, idonee perficiendas , vegetabilia minutim secta, supera fisa aquae modica quantitate , leniter excoquntur , donec inter digitos compressa in
i) Nimis diffusa foret completa aqliarum mineralium artifiei alium naturae , methodi parandi , ac instrumentorum quibus efforrnantur , descriptionis expositio ; quae omnia ab eruditissimis FOlJrcroy et Bergilian omnibus numeris absoluta pertractantur; ideoque eorum scripta merito consulenda sunt. Adductae generi ede notiones ut opinor sufficiunt , ut mei instituti ratio , hac in parte chimpleta evadat ; aliqua enim adjuncta , Operati0ni eκ- quendae necessaria , pharmaceutica praXis edocet.
135쪽
IIa pultem diffluant ; tune incerniculi ope illa segregare , ae paulum subigere praestat : Quando pulveres Vel aridae substantiae quaelibet, pulpis permiscendae sunt , sufficienti quantitate decocti residui illas diluere , levis aliquando decoctionis auxilio , congruit. II Methodus cataplasmata conficiendi cum vegetabilibus recte siccatis , et pulVeratis , ab eruditissimo Bau meo descripta , labo riosa est , ae praecedenti miniis idonea ; aliquando tamen in usum congruenter VOCacari poteSt. III Aromaticae substantiae eXacte pul-Veratae aut liquatae , unguenta , pulpae, alia' que similia corpora , cataplasmati confecto permiscenda sunt si emplastra Verum , praesertim Saturnina cataplasma componunt SUDficienti olei quantitate prius liquata , sensim Cataplasmate commisceantur. I DECOCTUΜ est medicamentum liquidum, efformatum alicujus vel diversarum substantiarum decoctione , idonei fluidi ope confecta; cujus auxilio corporum efficaciora principia ab aquoso liquido extrahuntur, ac ab
DECOCTUΜ, duplex est ψ Simplex nempe, et compositum : Primum dicitur, quando unica substantia decoctioni subjicitur Secundum Uero , quando plures substantiae in eodem liquido decoquntur.
1) Sinapismi nomine quaedam cataplasmatis Species venit, quae pedibus admovetur , acribus substantiis coalescenS , et ple rumque remine sinapi , unde sinapismi nomen accepit ; ideoque oportunum censui sinapismos omnes sub cataplasmatis generi conomine comprehendere , ac de eisdem separatim minime per
136쪽
Quinam sunt praeSciendi canones Seu Pe-
gulae pro decoctis pa-Tandis ἶ
14 Ad decocta recte paranda, hos canones seu regulas manifestas habere aptum eSt, Summeque idoneum: Ι In decoctionibus perficiendis , Ingredientia decoquenda , decoctionis vehiculum, ebullitionis tempus , ae vasa hute operationi inservientia , considerare oportet-IΙ Substantiae ad decoctionem consi ciendam destinatae , emcacibus principiis liquido solvendis maxime onustae , atque in exiguas partes divisse seligantur; minime tamen in pulverem redactae , quamvis enim debita colatura praecedat , decoctum forte turbidum emergeret.
ΙΙΙ Uegetabilium recentium quarta pars plerumque impenditur , respectu liquidi
ex coctione residui ; vertim si corpora exsic cata coctioni subjicienda sunt , habita ratione diminutionis, decursu exsiccationis effectae , exiguiori dosi decoctionem illa componere praestat. Huic generali regulae officiunt aliquae substantiae efficacitate praedicae, quarum minor dosis adhibenda , et aliae econtrario mahime inefficaces , quarum ratio aliquotieS augenda , prout usui particulari oportuerit , vel a Medico praescribatur IU Ad decoctiones perficiendas nunquam vehiculum spirituosum insumatur , sed idoneum liquidum , quod extrahendas simplicium substantias exactius solvere possit , ae ignis actione alterationi minimh obnoxium sit: Absoluta cujuslibet vehiculi quantitas definite constitui nequit , hane namque ingredientium quantitati, et ebullitionis tempori respondere
U Ebullitionis tempus , decoquenda'
137쪽
rum substantiarum texturae habita ratione Constituendum est , illae enim quae durae admodum texturae sunt , ut ligna , radices sic Cae , animales substantiae, et similia , aut quorum principia a decoctionis liquido difficiliter
extrahuntur , longa seu forti indigent decoctione ; horum tamen plurima si infusione prae- disponantur. , brevi decoctione efficacius de-COctum praestant : Tenerae radices , Ut cichoret , et aliae , satis per horae quadrantem ad Summum decoquntur : Cortices , Semina , aCfructus , minus fortem postulant decoctionem; herbae si exsiccatae levi parantur decoctione ac leviori adhuc si recentes Sunt. VI Ebullitionis tempus ad decoctionem impendendum , liquidi vaporisatione expulsi quantitate perspecta , a plerisque Constituitur , atque his pristinis ac peculiaribus regulis explanatur : Ligna ac radices durae octo librarum vehiculi consumptione , apte de-COquuntur radices communes librarum trium; Semina unciarum viginti ; herbae virides librae Unius et semisis ; fructus librae unius flores denique unciarum duarum. Pro comperto tamen habendum est , plurima corpora incongrue decoctioni subjici solere ; ex eisdem namque faciliori ae feliciori succesu efficacia principia , sola infusione eliciuntur , quod in pluribus nullo caloris gradu adhibito, Delicius
contingit. V ΙΙ Istae tamen observationes peculiares , Ρharmaciae praxi maxime necessariae, tamquam generalium demetionis praeceptorum ex-Ceptiones , sedulo attendendae sunt : Animales Substantiae , quae principia valde solubilia vel volatilia Continent, ut astacus , solummodo Sunt
infundendae : Radices bulboste leviter decoque-
138쪽
I 16 re praestat : Fruetus aliqui acidi ut, tamarindi, sicut et laxantes , ut mirabolani , levi
quoque solummodo indigent decoctione : omnes adianti species, sicut et omnes flores , an- tiscorbuticae plantae , liqui ritia , plantarum um- . bellatarum semina , quaelibet aromaticae substantiae sive ligna , sive herbae , sive cortices sint , purgantia resin Osa , ut rha barbarum , et
Senna , ae ejusmodi plurima , decoctis jam
paratis solummodo infundantur , ut decoctum accurate exacteque elaboratum componant: Sae- charinae substantiae, ut manna, decoctis prius colatis solvendae sunt : Resinae , Ut scammonium, se mi refrigeratis addendae.
VIII Ut decoctionis decursus idonee perficiatur , liquorem sine intermissione leviter ebullire praestat ; illi autem ebullienti validum
adhibere ignem, incongruum est. Vasa ad 'decoctionem conficiendam destinata , datis capacia sint, ne liquor in ebullitione effundatur; ac idonea materia constructa , ne liquidum ipsa permeare
queat, neque infesta Vi liquidum imbuatur. 1
Quid Emulsi 0 8 . suuLsio est 1aaedicamentum liquidum , la tis colorem et Consistentiam aemulans , grati Saporis , emulsivarum Seminum conquassatione , aquosi menstrui ope confecta , efformatum , ex oleis fixis vegetabilium constans,
mucilaginis auxilio , a quoso fluido interjectis,
i) Quando substantiae animales decoctionem componunt, decoctum effectunt, jusculum apellatur ; Sicque juscula inter de
cocta enumeranda sunt , ac eisdem regulis pertractanda : Incola gruum ergo foret sub diverso genere juscula et decocta collo care ; quemadmodum ligZorum et foliorum decocta , tamquana ejusdem generis medicantenta oportet considerare. Sub Pthisianae nomine quaedam veniunt decocta tenuia , modica simplici una quantitate conflata , et potui usuali dicata. Asozemata e contrario vocantur decocta , plurium simplicium copia est ormata: Haec autem vocabula tamquam supersitan eliminanda , solumque decocti nomen horum operatorum cuilibet tribuendum es te, non vereor affirmare.
139쪽
II Quinam sunt praes ac Saeeharo Vel Syrupo aliquo plerumque
fandi ,r Ad emUISlones recte parandas , hi canones seu regulae observandae Veniunt:
I Ad emulsionem perficiendam liseel stabilienda methodus : Amigdalae , aquae Ca- Iidae immersione excorticatae , aC Semina emulsiva idonee expurgata , tantilla vehiculi por-l tione in mortareo marmoreo eXaCto aCe Urat j que Conquassentur , ita ut seminum medulla in massam subtilissimam redigatur. Massa haec , magna vehiculi parte diluatur valida expressione per pannum Cannabinum densum coletur materia residua denub conquassata , vehiculi reliquo diluatur , ut prius co- Ietur, isti duo liquores permisceantur , aC Sa chari vel syrupi idonea quantitate gustu jucundi fiant : Liquor hae operatione consectus,
ΙΙ Nec substantiae acidae , neque liquo res spirituosi, ad emulsionem conficiendam in-Sumantur emulsio namque quemadmodum lao, acidi contactu coagulatur : Quapropter emubsionis vehiculum debet esse aqua pura , Seu liquidum quoddam aquosum , a CeOmodatum usui, ad quem emulsio destinatur. III Seminum quantitas in emulsionibus conficiendis varie adhibetur , prout diverso usui praescribantur : Sacchari vel syriapi quantitas quoque inde terminata est haec autem generalis regula observari potest: Drael, ma una pulpae seminum , pro singulis vehiculi unciis ad summum communit er desumatur; Sacchari Vero uncia una , cuilibet emulsionis librae edulcorandae destinari solet. ΙU In lapideis marmoreis emulsio perficiatur , aenea namque instrumenta noci Vam vim
140쪽
Quinam sunt praeSciendi canones Seu re
gulae pro gelasinis parandis q
II 8 vim emulsioni communicare possunt. Emulsio ilices idonee confecta , non plus viginti qua tuor horis, praesertim loco aut tempore Calido, illibatis viribus conservari valet: Dupla autem sacchari quantitate in syrupum conUersa, commmode per anni spatium , et amplius servari Potest ; cujus cochlear unum aquae sufficientiquantitate dilutum , extemporaneam praebet
GELATINA , est medicamentum diaphanum, glutinosum , Consistens , tremulum , calore diffluens , frigore concrescens , saporis insipidi, mucilaginosa substantia coalescens, ex Vegeta bilibus et animalibus substantiis aquosi fluidi auxilio eXtracta. Ad gelatinas recte parandas , hos canones seu regulas diligenter attendere necesse est: Ι Mucilaginosa substantia ex Cartilaginosis , et osseis animalium partibus , et aliquibus vegetabilium fructibus extracta , gelatina semper Vocatur eadem vero substantia ex radicibus , aliquibus fructibus siccis, ac quo rumdam seminum corticibus separata, mucilago dicitur; ac ipsamet substantia collam efformat, dum ex albis animalium partibus plerumque segregata , in duram vel solidam massam reducitur.
ΙΙ Lices mucilaginosa substantia , animalis et vegetalis gelatinae basim constituat, adeoque ut analogae substantiae dijudicentur,
tamen si diuturna coctione ex animalibus Corporibus gelatinosa substantia extrahitur , ut Saepius contingit , animalis limpha cum mucilaginosa substantia permiscetur , tuncque a Ve
getali gelatina aliquatenus haec discedit , ita
ut gas aZooticum et ammoniacum , ex illa Separari Valent. Gelatinis. animalibus idonei spis