Regiæ celsitudini Cosmi 3. magni Etruriæ ducis philosophicas has theses æterni obsequii in tesseram consecrat et in templo Florentino Societatis Jesu publice propugnandas proponit Antonius Nicolaus Pistolesi Emporiensis

발행: 1703년

분량: 9페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

THESES

PHILOSOPHICAE

EX LOGICA,

Atur Logica Artificialis, hoe est , habitus studio ; & exercitatione acquisitus regulativus per regulas certas, & infallibiles operationum n ' intellectus, & est ad alias scientias totales hi acquirendas solum moraliter necessaria ; Est virtus intellectualis secundum partem Analyticam, Topicam, & Sophisticam ; Est vera scientia simplicitEr, & adaequale practica , Benh dividitur in Do- Centem & Utentem, prima est, quq dat prscepta quasi in abstracto definiendi, syllogiaetandi , &c. Secunda est, quae per sua praecepta actu dirigit operationes intellectus ; Habitus autem Logicae docentis, & habitus Logicet utentis non realiter , sed per intellectum solum distinguntur. a. Suppositis variis objecti acceptionibus, & divisionibus, objectum materiale Logicae non sunt voces , neque res omnes , ne que intellectus, itaut Objectum attributionis lit , vel voces re thdispositae, vel res recte cognitae, vel intellectus recth intelligens, sed objectum materiale sunt operationes intellectus, quatenus dirigibiles, Objectum formale est ipsa rectitudo, & operatio rectae est Objectum attributionis , & licht Objectum adaequatum Logicae sint omnes tres operationes, asserimus tamen Objectum principa- le Logicae Aristotelicat esse syllogismum demonstrativum,3. Entia rationis Logica , ut esse cognitum, esse genus, &c. & luniversim omnes secundae intentiones Logicae non constituuntur formaliter per aliquam relationem fictam , neque per aliquod ens idiminutum, atque abusivum, sed sunt denominationes extrinsecgreales provenientes 1 sormis realibus , scilicet cognitionibus tali- .

3쪽

ter, vel taliter tendentibus in objecta. Universale Logicum est unum 'aptum praedicari de pluribus , in ipsa actuali praedicatione retinet universalitatem ; recte' dividitur in quinque quasi Species , qu sunt Genus , Species , Differentia , Proprium , & Accidens ἱ haec quinque praedicabilia bend definiuntur solitis definitionibus , Genus, ut habeat rationem praedicabilis, requirit plures Species saltem possibiles, praedicatur de suis inferioribus per modum totius HIRS potestativi , ae habet rationem partis actualis componentis una cum S g differentia Speciem. Differentia specifica consistit in dissimilitudine essentiali plurium in eodem genere contentorum; rursus dicis S mus repugnare Speciem immultiplicabilem. Individuum est, quod 'κῆ S de uno tantum praedicatur , potest abstrahi ratio communis ab O g omnibus individuis in particulari .E 4. Voces significant primarib, & immediath res, secundarid verb ,& mediath eonceptus. Veritas formalis est conformitas cognitionis eum objecto sicuti est in se, datur solum in actibus judicativis; non reperitur ergo in rebus, neque in sensibus, neque i simplici apprehensione , in quibus tantum reperitur Veritas materialis δε radicatis. Veritas formalis non suscipit magis,& minus,lichi suscipiat falsitas, adeoque una propositio, licet non possit alia verior esse, potest tamen esse falsior. Non est adaequath intrinseca actui vero. Ex duabus propositionibus contradictoriis de futuro contingenti , tam absoluto , quam conditionato altera est determinath vera , & altera determinath falsa , etiam prescindendo a Divina scientia,& Divino decreto. Actus semel verus non potest transire in salsum, nec E contrario. s. Discursus est progressus intellemas ab una notitia in aliam ;hinc sequitur ad rationem discursus requiri pluralitatem notitiarum , itaui una notitia ab alia inferatur. Discursus includit essentialiter non solum conclusionem, sed etiam praemissas. Syllogismus est oratio , in qua quibusdam positis aliud quid 1 positis necesse est contingere, eo quod haec sint. Vis syllogistica fundatur in illis principiis dictum de omni & dictum de nullo. Positis praemissis , quibus intellectus assensum praestitit, necessitatur, ad assen- a e sum conclusionis, tum quoad specificationem , tum quoad egerci-: tium. Demonstratio est syllogismus faciens scire ; alia est a priori, alia di posteriori. Demonstratio h priori procedit ex Veris, primis immediatis, & notioribus, causisque conclusionis. Datur scientia de novo , quae non est pura reminiscentia , & definitur cognitio 4 1 E certa, & evidens demonstras de suo objecto proprietates per cer- ia G tas demonstrationes. Dividitur in practicam , & speculativam , qu diversitas desumitur ex fine utriusque. Possunt in eodem intellectu stare simul actus verae scienti opinionis, & fidei cum diving, tum hu-κ manae circa idem objectum materiale. EX

4쪽

I. HYSICA , quae est vera Scientia speculativa habet pro objecto attributionis corpus naturale, ut naturale. PrIn JL cipia intrinseca corporis naturalis sunt illa, quae neque eX aliis, neque ex alterutris, sed ex his omnia fiunt. In fieri co Poris naturalis sunt tria , scilichi Materia , forma, & ejus privatio , In facto esse sunt duo, nimirum Materia ,& Forma; Materia prima uae est substantia incompleta, definitur positivh, & negati vh, positi vh sic : Est primum subjectum uniuscujusque, ex quo fit aliquid cum inst, non secundum accidens, & si aliquid corrumpitur in hoc abibit ultimum; Negati vh definitur, quod per se ipsam neque est quid, neque quantum, neque quale, neque aliquid aliud, neque negationes horum, sed id, de quo omnia praedicantur, est ingenerabilis, & incorruptibilis, est pura potentia physica, noma

metaphysica, quia includit actum entitativum; Habet propriam existentiam, per quam saltem inadaequath existit, praescindendo ab existentia formς; & licet materia prima non possit naturaliter eXistere spoliata omni forma substantiali, supernaturaliter tamen p test; Appetit appetitu innato omnes formas, non quidem appeti tu simultatis , sed simultath appetitus. Hie appetitus est indistinctus a materia,& est appetitus aequalis ad formas iniquales. Necessitas materiar primae colligitur ex conceptu quidditativo transmutationis substantialis, & ex universalissima inductione in caeteris mutationibus, tum naturalibus, cum artificialibus. 2. Forma substantialis definitur communiter: Ratio ipsus quidquid erat esse rei ; Formae materiales educuntur de potentia materiae; Formae spirituales scut non substentantur x materia , ita nec in illius potentia continentur, nec ex illa educuntur, sed creantur a Deo. Falsissima est, imo periculosa in fide sententia Atomistarum negantium omnes formas substantiales excepta anima rationali )& omnia accidentia physica distincta 1 substantia, & m tu locali

corporum , & constituentium Omnes mutationes substantiales , &accidentales mutationes per meram Atomorum diversimode figuratarum combinationem. Dantur igitur in compositis naturalibus, praeter formas accidentales formς etiam substantiales, quae sunt verae substantiae incompletae ,& partes compositi actuantes materiam, cum qua constituunt substantiam completam. Forma licti sit pars principalior compositi, tamen non est tota illius quidditas. In eodem vivente non dantur simul, praeter fommam totalem aliae formae, vel corporeitatis, vel partiales, adeoque

Caro, os, Cor, &c. solum materialiter, & non formaliter sisse

5쪽

runt. Privatio sermae subsequentis est principium per se fieri eo

poris naturalis. Compolitum praeter materiam, & formam includit unionem, quae nectit utrumque extremum. Haec unio est modus substantialis superadditus materiq, & formae esstentialiter requi-stus ad constituendunt unum compositum , in quo unica tantum datur unio recepta in materia. Non distinguitur realithr compositum 1 suis partibus collςctive sumptis. 3. Natura definitur; Principium, & Causia, motus, & quietis ejus, in quo pii primo, & per se, & non secundum accidens , Ars dicitur naturae imitatrix, quia applicando activa palsivis producere potest plures effectus naturales: Ars Chymica diremud concurrens Verum aurum iniciens repugnat moraliter, non physice; Causa est principium determinans cum virtute adesse aliquid, Alia est materialis, alia formalis, alia efficiens, alia finalis. Negamus in causis efficientibus mutuam causalitatem, & admittimus posse supernaturaliter eumdem numero effectum pendere 1 duplici causa totali . Causa ad hoc ut agat indiget conditionibus requisitis ad agendum, scilicet, ut detur approximatio, dilIimila ludo,& distinctio inter agens,& passum; Negamus actionem in distans naturalithr loquendo,&actionem similis in simile in qualitatibus corruptivis. 4. Actio, quae definitur: Actus hujus ab hoc non distinguitur realiter a passione, quae definitur: Aeius hujus in hoc ; Probabilius est actionem recipi in pata. M usa finalis est illa, cujus gratia caetera fiunt , Virtus causae finalis est sola bonitas appraehensa vera, vel apparens ipsus snis . Sola agentia intellectualia agunt

sermaliter propter finem, Substantia producitur immediate ab accidentibus, tamquam , causa instrumentali s Deus immediate, & necessario concurrit ad omnes, & singulos effectus causarum secundarum, Hic concursus Dei non est physica praedeterminatio, quae multiplici eX capite repugnat,& praesertim ex eo, quod non cohqreat Cum libero arbitrio ,& repugnet potentiae resistendi , & di sentiendi , faciatque Deum authorem peccatis quae tamen non censorie dicimus , sed illative J ad quod Deus nullo modo prςdeterminat Voluntatem creatam , etiamsi peccatum consideretur secundum esse materiale , Per hoc tamen non negamus , imb asserimus Deum praedefinire actus bonos creaturae; Est igitur concursus Dei in actu primo cum causis secundis exhibitio Omnipotentiae indisserentis ; In actu vero secundo est ipsa actio, qua Deus , & creatura indivisibiliter agunt . 6. Motus, qui est prςcipua proprietas corporis naturalis , definitur : Actus entis in potentia , prout in potentia , quae definitio convenit successivis ,& instantaneis motibus. Dividitur motus in motum generationis, alterationis, augmentationis, & in motum localem.

6쪽

Generatio est mutatio totius in totum nullo sensibili remanente, ut subjecto eodem; ejus terminus se alis est sola unio. Subjectum inhq-sionis accidentium materialium non est totum compositum, sed mat ria prima, in qua recipiuntur mediante quantitate; Hinc negamus fieri resolutionem usque ad materiam primam in generatione substantiali. Alteratio corruptiva est mutatio in qualitatibus contrariis , aut

mediis manente eodem subjecto sensibili; est motus successivus, &continuus , Intenso qualitatis alterativae fit per additionem gradus homogenei ad gradum in eadem parte subjecti. . Locus physicus est superficies prima corporis continentis immobilis ; Priter locum extrinsecum datur etiam locus intrinsecus,seu ubi modaliter distinium 1 loco extrinseco, & corpore locato λ Per hoc ubi res est formaliter in loco, & per idem determinatur ad hoc ut sit potius in uno, quam in alio loco. Supernaturaliter non im-Plicat penetratio corporum, lichi repugnet naturalitEt, potest idem

corpus de potentia Dei absoluta esse in pluribus locis non solum definitivis, sed etiam circumscripti vh , non potest tamen replieari ipsum ubi. Non potest dari creatura, quae sit, & nullibi sit.

8. Vacuum philosophich consideratum est locus realis carens corpore contento, repugnat naturalithr, plura experimenta, quae afferuntur a nonnullis ad probandum dari naturali thr vacuum non pro

bant intentum, & in specie experimentum praeclarissimi Mathematici Evangelistae Torricelli de Bammetris, seu Uitreis Fistulis cum Hydragyro non probat in segmento extante, seu parte relicta a Mercurio descendente usque ad certam mensuram esse vacuum; adeoque egregih allucinantur illi , qui dicunt esse demonstrationem ocula rem loci sine locato in praedicto segmento extante Barometri, immo reponimus esse demonstrationem ocularem loci cum locato. 9. Rursus machina Pneumatica Roberti Boyle , neque probat fieri vacuum in Recipiente, quod est vas vitreum, negamus enim totum aerem Recipientis deducto pluries embolo, commeare in Anthlyam , attenuatur quidem aer in tali casu, totus non eX trahitur; ex tali autem aeris attenuatione sequitur ut non possit deservire animalium respirationi; dum autem animal in recipiente positum respirare nequeat, mirum non est si intereat, idem dicimus de criteris Phoenomenis , quae succedunt in praedictis experimentis non probari ex illis fieri vacuum. Natura igitur, quae maximh abhorret vacuo, utitur tamquam instrumentis vi elastica corporum , virtute trahente embolum in Anthlys, aeris praessione , tensione, gravitate, si vere gravitet) levitate, rarefactione, & densitate corporum ad impediendum vacuum, Cum toto hoc tamen asserimus praesertim contra Chartesium per Divinam Omnipotentiam posse

fieri vacuum, & in tali casu potest fieri motus gravium, & levium,

7쪽

aliique motus, dummodo non fiat nova corporum disjunctio,. Datur vera corporum rarefactio, & condensatio independenter a vacuitatibus , & introductione , vel exclusione corpusculorum .ro. Tempus est mensura, seu numerus motus secundum prius,& posterius; praeter tempus extrinsecum datur etiam intrinsecum, scilices duratio , quae est modus superadditus determinativus rei , ut hoc potius quam alio tempore duret, amplicat creatura , quae

it. Admisso infinito synchathegorei ratico negamus omne infinitu athegorematicum creatum, negamus etiam possibilem es Ie creaturam persectissimam,qua perfectior si impossibilis. Negamus etiam Creaturam aliquam potuisse esse ab aeterno, vel sit permanes, vel successiVa. ia. Quantitas est accidens distinctum a re quanta', ejus effcctus Armalis non est extensio localis , aut extensio partium in ordine ad se, aut ratio mensurae, sed est naturalis impenetrabilitas subjecti, cui inest, cum alio subjecto eodem accidente affecto. I 3. Continuum non componitur ex in livisibilibus, sive ligc indivisibilia sint mathematica, ut voluit Zeno , sue sint Brmaliter indivis bilia , I virtua iter divisibilia ; sive indivisibilia divit ibi liter locata, quae alio nomine vocantur puncta inflata, sive sint indivisibilia physica , quae Vocantur minima physica . Iq. Probabilius existimamus cum Aristotele continuum componi ex partibus divisibilibus in infinitum non actu , sed potentia tantvim distinctis , & hanc sententiam problematicli tanthim propugnamus. 13. Mundus est simplici thr perfectus, & unus; non est animatus; non fuit, nec potuit esse ab aeterno. Coeli , seti regiones stellarum sunt liquidae. Negamus systema pernicanum ,& admittimus Thyconicum. Syderibus fixis inest lux innata. Agunt lydera in haec inferiora non tum per lucem, sed etiam per aliaS influentias . Elementa, quae remanent in mistis itum virtualiter sunt quatuor, scilichi Terra, Aqua, Aer, & Ignis , & constant eX materia, & sorma substantiali distincta a primis qualitatibus. Unicuique elemento conveniunt duae ex primis qualitatibus una in summo, alia in excellenti; Sunt autem primς qualitates quatuor , omneSpOsrivae & activae, nimirum Calor , Frigus, Humiditas. R Siccitas. Virtutes motrices elementorum sunt distinctae a substantia ipsorum elementorum, & a combinatione, & temperamento Primarum qualitatum , & sunt qualitates postivae. Elementa in Pr priis locis non gravitant, nequc levitant.16. Anima heny definitur actus primus corporis organici physici potentia vitam habentis. Conceptus vitae in actu secundo est perfectio simpliciter simplex , & praedicatur uni Voch de Deo . & creaturis. Non dantur in eodem vivente, nec simul, nec successive plu

8쪽

res animae , sed solum unica anima , quae est. principium plurium perationum vitalium ; Partes fluidae, & humores non sunt animati , partes vero, quae vivunt in actu secundo, ut organa, Ca- ρον, Nervi, Pili, Lingues, &C. animantur. Omnes animae praeter

rationales sunt materiales , adeoque diuisibiles . Potentiae animae nec inter se, nec ab anima distinguuntur realiter. I . Potentiae animae vegetativae sunt nutritiva, augumentatiVa,& generativa. Est verissima sententia de circulatione languinis in corpore animalis. tentiae animae sensativae sunt sensus, tum in- Ierni, tum externi, Dantur species impressae non solum in potentia visiva, sed etiam in aliis sensibus. Visio fit per introsusceptio nem specierum non per extra missionem radiorum. Lux est quali tas physica , & non sunt corpuscula evibrata , Sole, Stellis , vel alio corpore luminoso, ut salso imaginantur nonnulli; Pr ter c lores apparentes, & transeuntes , dantur etiam colores reales , &permanentes. Fit visio in Retina . Allucinantur ergo aliqui Ammistae docentes nullum alium dari sensum in animali prεter tactutu, qui prout magis, vel minus acutus diversimodh nominatur nunc oculus, nunc auris, M sensationes vero aliud non esse . , quam titillationes, seu vellicationes atomorum sensibus occurrenistium , qui solum ratione diversarum vellicationum , quas percipiunt diversificantur inter se. Ao1ma rationalis est forma' informans Corpus humanum , cst immaterialis , indivisibilis , & immortalis . habet anima racionalis duplicem statum, alium in corpore, alium extra corpus, utrumque tamen illi connaturalem.

i ETA PHYSICA, quae est Scientia speculativa, habeti Is pro objecto adaequat ens reale, quod ens reale b L Is ne explicatur, quod sit illud, cui non repugnat eXistere physice; perfecte praescindit a suis disrentiis, & disserentis

ab ente; adeoque conceptus entis respectu Dei,& creaturae , substantiae , & accidentis est uni vocus. Possibilitas actualis alterius mundi non est aliquid physice existens intrinsecum mundo possi, bili, & a Deo contradistinctum, quocumque modo vocetur, sive ens diminutum, sive ens abusivum, neque talis possibilitas est sola denominatio extrinseca ab omnipotentia Dei potente alium

mundum creare , sed est possibilitas intrinseca , quae consistit in hoc , quod si alter mundus existeret, non sequerentur duo contradictoria. Potest intellectus cum creatus , tum increatus facere ens rationis metaphysicum , & concipere impossibile , quod ens

9쪽

' rationse definitur esse illud, quod tantum habet esse objecti vh in diri intellectu . Negationes objectivae sumptae formaliter non identificantur cum ente positivo, neque sunt aliquid a parte rei , quod dicatur ens negativum, sed proprie loquendo nihil sunt independenter ab intellectu . Essentia in rebus creatis non distinguitur ab

exilientia . Attributa entis sunt tria , scilicet unum . Verum &

bonum. Linitas in abstracto est negatio divisionis; superaddit supra ens negationem.

2. Unitas alia est universalis, alia numerica , sed individualis. Universale metaphysicum est unum aptum esse in multis , non datur a parte rei, nec in singularibus, nec extra singularia , neque in Ideis Platonicis, sed solum in intellectu creato, k quo Q. lo fit per cognitionem directam, & praecisivam , non obiectivb , sed formalithr. Principium individuationis, seu unitatis numeri qnon desumitur , materia, vel per ordinem ad ipsam , neque per ordinem ad circumstantias materiales , sed est ipsa entitas cujuslibet entis sngularis. Identitas realis est summa unitas extremo- qua major dari non potest , dicens ipsorum consensum tria

omni omnino persectione cum mutua affirmabilitate in recto. Di. stinctio vero est vera extremorum de se invicem negabilitas in recto. g. Inter gradus metaphystos realiter identificatos nulla datur distinctio media inter realem proprii dictam, & rationis. Nega mus etiam in creaturis omnem distinctionem virtualem, vel sit extrinseca, vel intrinseca, quae sit capacitas ex parte objecti ad substinenda praedicata contradictoria , solum igitur agnoscimus inter praedictos gradus distinctionem rationis ratiocinatae. Hinc negamus pr*cisionem objectivam . Denique ens reale benE dividitur in decem praedicamenta , quae sunt Substantia, Quantita , Qualitas, Relatio, Actio , Passio, Quando, Ubi, Situs, Habitus . Substantiae conceptus bene explicatur per hoc quod sit principium per se subsistendi,& aliis substandi. Dividitur in primam,& secundam, hoc est in sngularem ,& universalem. Relatio alia est predicamentalis, alia trascendentalis; prsdicamentalis non consistit in solo sun damento , nec in sola ratione fundandi, nec est entitas modalis di SI

stincta 1 termino fundamento , & ratione fundandi , sed constitatuitur formalistr per utrumque extremum posita ratione fundandi. Nec datur adaequa te ad terminum non existentem .

SEARCH

MENU NAVIGATION