장음표시 사용
1쪽
COLLEGAE suo in JOANNES SCIIT IULLO
Latinas aliquot arriγ-αs in lucem editurus, quas idonlidem exa- raro mihi conligit, nemini alii inscriptas volo, quam tibi, dulcissimo Iuli. Hoc nostras amicitias, qua jampridem sumus invicam do vincti, testimonium esto; hoc eximias tuas doctrinae obsequium. Pleriqus, nostris hisca diebus, novi aliquid in commune bonum excogitasse arbitrati, crebris sermonibus usurpare non dubitant, juvenculos latinis litteris operam navantes, nihil aliud ageres, quam miserrimam temporis jacturam: melius prorsus suturum , si primos illos aetatis annos scientiis sive mathematicis, sive phrsicis, si vophilosophicis insumerent. At vero quam sibi illudunt, jam ex eoeolligi potest, quod latinam linguam celeris omnibus aliarum gentium sermonibus parem lacero videantur. Si res ita se haberet, quis unquam eos salsi argueret Verum Populi Romani Respublica tam lata patuit, ut mundum sera universum complexa sit; ita quidem ut latinam linguam negligere perinde sit, ac totam omnino antiquit tem repudiare. Quod si non indo tantum juvenibus malum immineret, ea est latini sermonis natura, ut per se ipse nullo unquam tempore reliquis aliarum rerum studiis non sit anteponendus. Enimvero sit sane certum inequa de hae re dubitandi mihi animus Osi, ex Mathesi, Physica, Philosophia, aliisque id genus disciplinis, constare pulcherri-
In Regia Aradomia Archamis a. tauerantia et sonarum artium; Pontanaana ele.
2쪽
mum, ut aiunt, humanae sapientiae aedificium. Quo demum sunda-monio, si latinas litteras e medio tollunt, illud statuere contendanu Ea enim semper sanae mentis hominibus sententia fuit, ut, quemadmodum ingentem molem aedificaturus , si tundamenta jacero
neglexerit architectus, eum stultiliae nota omnes urendum esse
judicarent; ita si quis instituendos juvenes latinis litteris prohiberet. Classici enim lati ni scriptores hoc sibi proprium et singulare vindicant, ut in suis libris divinum veluti sontem nobis reserarint, unde primam illam vim hauriamus, qua mens animusque noster incredibili voluptate excitati, ad omnem humanitatem informentur. Hinc intimum quoddam vitae solatium existit, quod cum nemo unquam nobis eripere potest, tum res ipsas adversas reddit molliores. Hinc dicendi scribendique facultas oritur, qua lectorum aut auditorum animi tanta jucunditate alliciantur, ut plerumque vel invitos in nostram sententiam pertrahamus. Hinc reliquae omnes disciplinae sibi lumen et ornamenta cuique propria deducunt. Hinc ipsa humana ratio, qua ceteris omnibus animantibus excellimus, et majores exerit vires, et ampliori luco splendescit. Hi ne res gestae et praeclara facinora, litteris tradita, donari aeternitale videntur. Hinc privata vel publica monumenta, inscripto elogio, rei potius significatio no quam operis mole posteris commendantur. Atque ut uno dumtaxat verbo rem concludam, hinc profecto est, ut latinorum Scriptorum studium velut tessera apud omnes habeatur, qua docti et eruditi homines ab reliquis discernantur. Et re quidem vera, quis non miretur in universo terrarum Orbe latinos hosce scriptores tanto studio esse excultos, tantaque luce res hominum universas perfundere, ut si quis eos ablegaret, idem esset omnino ac si solem mundo eripere se Quis enim usquam gentium aut
Tullium, aut Caesarem, aut Livium, aut Sallustium, aut Tacitum non novit' Quis Virgilium, Horatium, Lucretium, Ovidium, Catullum ignorat Si populos omnes, si remotissimas quasque nationes lustraveris, licet inter se dissitissimae sint, licet asperis montibus interclusae, licet rerum omnium inopia coeliquo inclementia et sexcentis aliis incommodis laborent, hoc sibi placent, hoc applaudunt, quod latinos scriptores suam domum receperunt, eorumque hospitum consuetudine utantur. Ex quo etiam sit, ut docti homines ex universo demum orbe terrarum in unam coaluerint societalem et cognatione quadam inter se contineantur, unde praestantissima
illa in medium exurgit, quam Litterariam Rempublicam vocamus. Di iti co by Corale
3쪽
- 5 Cujus quidem rei, si pristinas litterariae Europae conditiones ante saeculum decimum Sextum perpendas, quam luculentissima patet ratio. Cum anim in mentem praeteriti temporis memoriam revoces, jam indo usque repetens, invenies quasque tam Vastae regionis genies, densissimis ignorantiae tenebris offusas, velut in obscura noctis caligino esse versatas; donec ex inopinato parva quaedam scintilla illorum hominum mentes perculerit, quae paullatim in ingentemnammam provecta, tenebras Omnes extersit, iisque novam lucem novumque attulit diem. At vero unde nam toti Europae lux illa a M ulsit, nisi ex classicis latinis scriptoribus Haec autem Italiae nostrae maxima laus est, quod ipsa latinos hosce scriptores omnium prima in honorem revocarit, eosque Studio et amore prosequuta, eo tandem devenerit, ut ex divinis illorum libris eam scintillam extuderit, quae brevi ad sugandam tot saeculorum ignorantiae noctem mirum in modum solis splendorem aemulari visa est. Quod quidem, ita uti accidit, divina Numinis providentia lactum est. Non enim aliunde, quam ex Italia, praeclarissimi illi scriptores ortum duxerunt, Italiam suis libris illustrarunt, ea inque divitiarum ingenii sui haeredem secerunt; ut si quando, disjectis tenebris, lux aliqua gentibus esset invehenda, ea non nisi ex Italia emicaret, cui lux illa custodienda in commodum generis humani commissa suisset. Attamen si hoc aliquando sibi jus Italia vindicavit, nullo unquam tempore, ex nostra quidem sententia, quam in praesenti, eo debet uti. Cum enim, mole ipsa sua quondam latigata, delapsa suerit ac praeceps ruerit, varias deinde vices perpessa, modo barbarorum, modo sui ipsius regulorum imperio prostrata, ex humili tandem loco exsurrexerit, pristinaeque virtutis memor, ceteris majoribus nationibus, propriis se viribus non inferiorem asseruerit; id sibi potissimum cavendum esse existimo, ut hujusmodi praerogativam tueatur, qua per latinos Scriptores reliquorum populorum magistra, Deo ipso auctore, constituta est. Utcumque enim reliquis conditionibus ceterae eam gentes sive aequent, sive etiam Superare contendant; haec uni illi gloria obtigit, haec illi aptissima via est, qua
ad eam majestatem ovehatur, ut omnium admiratione atque obsequio digna existimetur. Quod non ita dictum a me putes, quaSi externae tantum Italiae nostrae dignitati consulam. Intimam ipsam Italiae virtutem latini sermonis stimulo excitari posse contendo. Cum enim quae est cujuscumque sermonis natura) eloquium tali-Diuitiaco by Cooste
4쪽
- 6 num externa significatione vitam illorum Romanorum prodat, qui reginam ei caput omnium populorum Italiam constituerunt; prono alveo nuit, ut in latinas scilicet linguas visceribus, uι ita dicam, illius vitas semina quaerenda sint . quas et olim pristinum Italias splendorem pepererunt, at modo nostris temporibus pariant. Si qui vero ovincore conantur sunt autem plurimi , latini formonis studio, dotrimonium inferri italicae linguae, quam apprimo italia cum populum excolere deceat; hi quidem spocio veri aeso decopina probant. Cum enim ex latino italicus sermo, quasi rivus ex ampli simo numine, quondam effluxerit, nunquam profecto poterit accid re, ut probo italicum eloquium quis calleat, cum latinum parvipenderat. Cujus quidem rei exemplum nobis ipsi italici scriptores praobent, quos tanquam magistros habemus. Namquo et Dantos, ot P trarca, et Boccaccius, et ceteri qui jure meritoque principes in lanio negotio, omnium saeculorum judicio, constituti sunt, non modo agis siduam latinis auctoribus operam navarunt, sed etiam quandoquo latino formons et ipsi plurima scripsere, et quod caput est, eos ipsos praece plores, seu prosa seu Versa italica oratione, sibi proposuisso consessi sunt. Id extra omnem dubitationis aleam apud doctos utriusque linguas positum est, qui jamdudum eos ex latinis quascumque dicendi veneres in sua scripta, admirabili quadam arto atque ingenio, derivasse animadverterunt. Quibus ex robus Ea s cilis conclusio est, quidquid studii in latinos scriptores impendatur, non solum italicae linguae addiscendae nihil omnino detrimonii
asserro, sed ad eam cognoscendam, ipsosque classicorum nostrorum Sensus enucleandos prodesse quam maximo.
Fruamur ergo, Iuli dulcissimo, fortuna nostra. Ea enim mihi se lentia sedet animo, praeclare quidem actum esse cum nobis, ut ab ineunto aetate ad latinarum litterarum studium doducti simus, doctissimos uterque praeceptores nacti; tu quidem Avellinum tuum, cujus ipsum nomen laus est, ego vero Carolum illum Rosinium, qui inter maximos ossicii sui labores nihil unquam antiquius habuit, quam ut quam plurimos studiorum suorum haerodes relinqueret. Utinam vero tanto praeceptore dignus videari Haec communi utrius que sol alio meminisse libuit. Tu me interea, quo more soles, amare perge et Vale. Da L. Neap. IX. Kal. Octobris MDCCCLXIX.
5쪽
SALEnNi, cippus quadrifariam inscriptus in eoemeterio campestri
6쪽
NEAPOLi, in Melesia Collegii Music.
7쪽
8쪽
9쪽
ΑLTAVILLAE , ad Silarum flumen
10쪽
MisENI, in Ecclesia prope promontorium