Thomae Vallaurii specimen inscriptionum latinarum edidit atque adnotationibus auxit Vincentius Ferrerus Ponzilionus

발행: 1855년

분량: 192페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

poeticae inscriptiones, quaS Veteres proprio nomine epigrammata appellare consueVerunt, mature ab antiquitatis studiosis colligi coeptae sunt, atque adeo amorem sui secere, ut, versis ad imitandum ingeniis, novum quoddam ab iis litterarum exstiterit genus, omnibus perinde nationibus excultum et celebratum. Sed non minus apud Romanos inscriptionum usus obtinuit, quam apud Graecos. Prolatis namque imperii finibus, auctisque per provincias romanis magiStratibus; tum eliam municipali libertate ut plurimum

incolumi, ea legum et edictorum ac propterea iuScriptionum seges conflata est, ut, cum propior etiam magisque nobis adfinis romana humanitas sit, arduum opus suerit et vix cuiquam tentandum, in unum eaS veluti corpus complecti. Harum multae versibus etiam seruntur, rariores tamen, quam apud Graecos; cum

grave Romanorum iudicium prosa potius Oratione, conciSa, eademque a peculiari latinae linguae syntaxi optime ad inscriptionum stylum accommodata, quam numeris adstricta gauderet. Et revera latina lingua κατ' ἐξήχην epigraphica appellari maxime posset, cum quadratae etiam romani alphabeti litterae, mirum

in modum ad inscriptionum gravitatem maieStatemque conserre Videantur; tum vero ad animum admiratione et magnitudinis arcano quodam Sensu assiciendum, iampridem stupore perculSum, eo adSpecto monumento, quod vitatis saeculorum iniuriis ad nosu Sque pervenerit, vel Solemnia verba populi late per orbem dominantis eloquatur, vel flebilem tandem hu

manarum rerum querel3m.

Intolerandam nuper Operam adfirmavi, inscriptiones Omnes in unum Veluti corpus complecti, quae ad nostram usque aetatem pervenerint. Non desuere

12쪽

tamen, qui earum haud poenitendum numerum colligerent, Vel ex eo tempore, quo post barbariam graecae et latinae litterae recreari sunt coeptae, ei impenSoopere disiecta ubique an liquitatis monumenta quaesita. Praeclari hac in re Petrarca, Boccaccius aliique, quorum etSi erga antiquos ardor, adolescenti adhuc per ea tempora italicae linguae non nihil offecit, non tamen hic debita mentione carebit. Tunc nimirum ne inscriptionibus quidem diligens conquisitio desuit. Ιntelligebant enim, germanam iis auctoritatem ineSSe, quod ad historiam et grammaticam rem pertineret; maxime vero flagrantibus in philologiam, quam Vο-cant, studiis, quasdam linguarum et dialectorum peculiares notas, quas diuturnus gentis usus et librorum descriptiones, aliae ex aliis degeneres alienuaVerant,

integras adhuc in iis inscriptionibus deprehendi posse

cernebant. Hae autem inscriptiones a tenebris privatarum et municipalium aedium in lucem tunc primum prolatae, nucleum et tandamentum illis quodammodo inscriptionum collectionibus praebuere, quibuS praeclara duo superiora nobis proxime saecula habita sunt. Absurdum a re nostra maxime esset, universas hic huiusmodi inscriptionum collectiones referre; SerieSenim earum in immensum creSceret, et praecipuas memorasse sat erit, cuiusmodi sunt: SMETi I, Inscriptiones antiquae H; GRuTERI, Thesaurus inscriptionum ' ; GRONovir , Thesaurus antiquitatum graeca-

P0LENII , Supplementa ad collectiones Graevianas et Gro

13쪽

Latius patet Novus Thesaurus Muratorii nostri βὶ, qui propterea codices manu exaratos Ambrosianae bibliothecas consuluit, adhibitis etiam animadversionibus, quibus Ioannes Clampinus et Prosperus Mando-Sius romanas inscriptiones illustravere, Iulius Antonius Averoldus brixienses, Apostolus Zenus VenetaS, MB-gliab ecchius florentinas, atque alii alias. Supplementum accedit Sebastiani Donatii cum dissertatione de arte critica lapidaria, quae alius collectionis gratia a Scipione Masseio inchoata, nec tamen profligata, tunc primum in lucem edita est. Quod vero ad peculiares collectiones pertinet, meminisse inter praeeipuas iuvabit: inscriptiones patavina Sa Salomonio editas, brixienses ab Octavio Rossio, aquileienses a Philippo Turre, latiares a Rocho Vulpio, bononienses a Carolo Malvasta, pisaurenses ab Olivierio, taurinenses a Ricolvio et Rivautella, postquam Scipio Masse ius veronensis, data provincia a rege Victorio

Amadeo huiusce nominis secundo, eas collegerat, et una cum marmoreis multis anaglyplis et veterum

monumentorum Dagmentis circa porticus Regii Taurinensis Athenaei ordine applicandas curaverat. Ille

14쪽

idem Scipio Masseius taurinenSes quasdam inter Veronenses et vindobonenses evulgavit; beneventanas colle

git ediditque Devita; Paclaudus et Blasius, quae in pri

vatis Naniorum aedibus adservarentur, panormitanas Castellius, salonenses Zaccheria, capitolinas Guascus, regienses Mori Sanius, suarum aedium Passioneius, ravennenses Spretius, cremonenses Bianchius, pisanas Norisius, Pater Purpuratus, christianas Boldettius et Lupius, subalpinas, quae, ad extrema imperii tempora pertinenteS, Romae essent, Bianchinius, Gorius demum inscriptiones sepulcri, quod a servis et libertis

Augusteae domus nomen accepit. Metricas graecas et latinas collegit Bonada; horacleenses tabulas MaZZocchius, monumenta Fratrum Arvalium Marinius, Atheniensium decreta Blasius; epigrammata athletarum Falconnierius, agonistica Fabrius, aliaque alii, quos omnes gratia brevitatis omittam. Hoc unum addiderim, nempe Ioannem Franciscum Segulerium, diligentem et curiosum harum rerum arbitrum, inscriptionum collectiones ad duo sermo millia retulisse in catalogo, quem ad annum MDCCLXXV usque perduxit. Decem ex iis collectionibus latinas universas conti

nent ; Gruteri scilicet collectiones, Reinesti, Sponii, Donii, Gudii, Fabrettii, Masseii, Muratorii, Donatii, Marinii, quae sexaginta serme inscriptionum millia

complectuntur.

GOrius, Passerius, Olivierius, Remondinius, MaZZocchius, Masseius, Langius inscriptiones edidere tum OSca , tum hetrusca lingua, tum vero vetu Stissimis. aliis Italiae dialectis, eodem plane pacto, quo SHiBinnus, Dutensius, Murrus, Sacyus, Tichsenius, Giorgius, Millinius aliique, orientales, phoeniciaS, perSepoli lanas, palmi renas et babylonenses evulgarunt. Neque

15쪽

hic debitum laudis testimonium Carolo Viduae Casalensi nostro invideam, Sagaci nempe eidemque eruditissimo viro, qui, longinquis regionibus visitatis, Sarmatiae, Bithyniae, Troadis, Pergami, Aegypti, Aethiopiae, Syriae, in Sularum praeterea graecarum, Cypri, Rhodi, Chii, Cycladum, nec non Atticae regionis inscriptiones, ad id tempus ineditas, collegit ediditque

Superioribus proxime huiusce saeculi annis. Anno MDccxxxlI quorumdam Veronensium civium

coetus, auctore Scipione Masse io, de universa quadam collectione, quae graecas et latinas, ethnicas et chri Stianas complecteretur inscriptiones, suscipienda cogitaverat, editoque tolius Operis quodam veluti propo- Silo, graphice atque adamussim facta faciendaque disseruerat; sed nimia tanti operis diuturnitate factum, ut ne ultra desiderium quidquam promoveretur. DiS- sertatio vero De arte critica lapidaria, quam ideo asseius inchoaverat, minime est profligata. Sed inter omnes qui octavodecimo Saeculo bene

de latinis inscriptionibus meriti sunt, iure laudatur Raphael Fabrellius Urbinas, qui egregiam illis operam naVavit, edita collectione, cui titulum secit: Inscriptionum antiquarum, quae in aedibuS paternis πι- servantur, descriptio i . Gruterus nempe, Rei neSius, Sponius et ceteri, qui eiusmodi praeter illum collectiones instruxerant, in eo contenti fuerant, Si monumenta ad punctum et litteram descripta, notata, ut plurimum, origine, retulissent. Sed Fabrullius noster,

longe aliam viam ingressus, quum nihil aliud sibi potissimum proposuisse videatur, quam illas edere in- ScriptioneS, quae quadringentarum quinque et triginta

serme numerum complent, eas ita digessit atque ani

16쪽

madversionibus illustravit, adhibita eti/m aliarum inscriptionum auctoritate, ut maximam asserat utilitatem ad ea consequenda, quae ad palaeographiam, archaeO-

logiam, philologiam, historiam et geographiam maxime

spectent.

Scilicet auctis nostra aetate doctrinae adiumentis, auctus quoque in eiusmodi studiis ardor, et multiplicatae collectiones, novis quotidie copiosisque in- Scriptionibus ex exploratis Graeciae et Asiae Minoris et Aegypti et Mauritaniae regionibus excitatis. Praeclari in earum auctoritate discutienda et carmine

illustrando Cardinalius, BOrgheSius, LabusuS, Lama, Letronnus , Oriolius, GuariniuS, Quaranta , Sartius , Marchius, Secchius, Viscontius, Fea, Vidua, GaZZera,Peyronus, Thierschius, Gerhardius, flagenbachius aliique. Cavedonius mutinenses, Aldinius ticinenses et novocomenses, Academia flerculanensis pompeianas inscriptiones edidere. Tunc hisce Omnibus, quae hactenUS enumeravimus, adhibitis, novisque eonlatis, Boe- Chius anno MDcccxxxv et sequentibus edidit Burolini Corpus inscriptionum straecarum, auctoritate et impensis Academiae litter. regiae Borussicae; hasce vero inscriptiones non argumentorum varietate digessit, Sed geographico ordine, quo uti plerumque in re numismatica

solent.

Anno deinde MDcccxxxv I 0 laus Kellermannus integram latinarum inscriptionum collectionem regiae Academiae Codaniensi suscipiendam propoSuit; in- Structis nempe ad id tempus collectionibus maxima vitia inhaerere ex eo quod insincerae et spuriae inscriptiones in germanas irrepsissent, et eaedem interdum mutatis tantum lectionibus iterarentur, tum disruptae et dividua Θ quaedam referrentur, quae nisi unam non

17쪽

conficerent; nullos praeterea Sal copiosos indices, sonticae in hac re gravitatiS, esse querebatur; quibus omnibus occurrere illi in animo erat. Sed opus in quo octoginta serme inscriptionum millia ad id tempus

nota colligere destinarat usque ad OctaVum Saeculum,

indico morbo lentalus in desiderio reliquit. Verum huiusce gravissimi operis gloria Gallis adeo adrisit, ut anno MDcccxLIlI Studiorum Antistes praestantissimos doctrina viros adlegerit, data provincia, ut inscriptiones latinas vel graecas bilingues, iis omissis, quae ad italicas dialectos pertinerent, in unum corpus colligerent, usque ad Theodorici tempora, qui,

barbarus, siti tamen adhuc de romano more mutavit.

Qua quidem in re geographiam potiuS, quam inscriptionum materiam et indolem digerendarum ducem

ideo secuti Sunt, ut pronum esset romanam humanitatem deprehendere ex proviἶciis ad provincias quodam veluti gradu succedentem; lum vero, quae in hisce provinciis etiam sub consulibus vel sub imperatorum dominatu patriis adhuc moribus et populari instituto manerent. Quod nequaquam fieri poterat si

argumento duce usi essent; praeterea hoc maxime modo, eiusdem interdum iterandae inscriptionis remota neceSSilaS eSt; quae enim simul et his lorica et lanebris et laudatoria esse posset, nisi ad unum locum non pertinet. Hactenus eruditorum Studia perSecuti Sumus, ad id maxime conversa, ut quam uberrimam inscriptionum Segetem poSSent, ex oblivione in lucem excitarent. Ad eos iam gradum lacturi, qui antiquis monumentis veluti exemplaribus usi, veteris elegantiae aemuli quodammodo exStitere, laetamur, quod Sit italorum hominum haec potissimum laus. Nimirum

18쪽

superiore saeculo incrementum ei novum quodammodo

fervorem antiquitatis et litterarum studia apud Italos habuere, opera praesertim Stephani Antonii Morcellii, e sodalibus, qui a Iesu nomen obtinent, qui Claris apud Brixienses orius, summa laude ad archae Ologiae et epigraphiae studia se contulit. Ut autem celera illius egregia Opera omittam, memorasse sat erit: De staelo inscriptionum, libr. DI ); quod quidem opus tanti habitum est, ut Robertius ille, non ignobilis eiusdem disciplinae sodalis, dicere non dubitaverit, famam tamdiu habiturum, quamdiu Suus aureo Auguste osaeculo honos maneret; Langius Vero, ipse quoque ordinis eiusdem adfinis, aureum librum appellare consueverit. Et re quidem vera Morcelliani operis praestantia iis mature perspecta est, qui huiusmodi epigraphiae studiis animum adiungerent; GarampiuS Vero, Pater Cardinalis, mirari se aiebat, vitiosam adhuc inscription 6m, Morcelliana opera perluStrata, in mundo posse confingi. In illius supplementum, tertio post anno, aliam Morcellius opellam evulgavit: Inscriptiones nempe commentariis subiectis ac paullo post Παρερ- 'γον inscriptionum latinarum. Mihi autem haud ita videor a veritate recedere, quum Morcellio, qui diligenti studio et amore e latinorum scriptorum paginis et penitiori antiquitate, germanas et concisas inscriptionum sormulas excita it, neque praeceptis modo, sed et propositis optimis ad imitandum exemplis, artis eluti regulas et fundamenta constituit, quum Morcellio, inquam, ac ceptum reserendum maxime pulem , si apud Italos,

19쪽

mos rursus Viguit, ut tu Scriptiones aurea latina lingua

efferrentur.

Nemo prosecto strenuos illos et elegantissimos viros ignorat, qui lum Superiore aetate, tum nostra, Morcellianis vestigiis insistentes, atque multa ex illius opere in rem suam transferentes, latinis inscriptionibus exaratis, candorem Veterum et elegantiam sunt aemulati. Et nobiles quidem accepimus vel ipsi vidimus, praeter Guidum Ferrarium noVarienSem, cuius, etsi tempore Morcellio superioris, praetermissi valida

religio suisset) Philippum Schiassium bononiensem, Andream Bordam licinensem 0, Angelum denique Maium, quem nuper Studiis ereptum, religioso potius silentio decorandum hic puto, quam brevi quadam ac debili laude. Nec insignes illi sunt omittendi,

Faustinus Gagi iussius ragus inus, cuius inscriptiones elegantia diffusas et poetico splendore distinctas collegit ediditque Ioannes Antonius Sca ZZola ab Alexandria Statiellorum anno MDcccxxxviI ' ; Bartholomaeus Catena mediolanensis, Michael Ferruccius bononiensis, Caelestinus Cavedonius mutinensis, L. Lansean-chius ticinensis, Ama deus Ronchinius parmen Sis, tum vero Iesaias Carminatius, Iosephus Paria et Iosephus Marchius, Sacerdotes e societate Iesu, postremo Petrus Paulus Livi ranius laventinus, Iosephus Silvestrius

l) Fasciculus inscriptionum adiectis commentariis Austriacam domum augustam, principes laederatos, duces, magistratus maiores, admissionales et archiereos ex proposito vel obiter memorantium, quas Andreas Borda Ticino sodalis vetus Dominicianus animi atque devotionis ergo pangebat. - Ηοmοhonus Maninius typis propriis excudendum curavit Mediolani anno MDcccxxiiI in-8'. 2) M. F. Gagi iusti Ragusini Inscriptiones cura et diligentia I. Antonii ScazEola ab Alexandria primum in lucem editae. Alexandriae, typis Aloisii Capriolo, NDcccxxxvii , in-8'.

20쪽

florentinus i , Dida cus Vitriolius rheginus, aliique nonnulli, qui omnes praeclarum huic litterarum provinciae nomen dederunt. .

Quod si inter patriae terminos manere VelimVS, Probatissimos in Subalpinis inscriptionum scriptores invenias Iosephum Franciscum Regis monregalen Sem, Iosephum VernaZZam albenSem, Prosperum Balbum et Michaelem Provanam Sabbionium, taurinenSem uirumque. Iosephus etiam Vernagga hanc sibi vindicat laudem , primum videlicet intermortuum paene pulcri Sensum et Sinceram elegantiam, quam iampridem Emmanuel ille Thesaurus, foecunditate ingenii iuxta atque insania notus, Omnem ex hac eliam extrema Italiae parie abegerat, quodammodo reflavisse. Sed longe omnium praeclarissimus habilus est Carolus Boucheronus taurinensis, in cuius inscriptionibus, proSa oratione exaratis, doctissimi viri affectuum Suavitatem, miram elegantiam, puram et concisam

dicendi rationem laudant, quae huiusce litterarum generis potissimae aries habentur. Caroli Boucheroni inscriptiones Τhomas Valla urius evulgavit, egregius illius disciplinae alumnus, ac demum in illius locum doctor latinae eloquentiae tradendae suffectus '); quosacto humanissimi et grati animi iudicium ostendit. Sed amatissimi magistri memoriam sat non fuit hoc honoris testimonio alIicere, niSi, quod Verus honos et

si Inscriptiones xxxv et cce adisolis nonnullis carminibus et Commentario de Vita Benedicti xiv Pont. Nax. auctore Iosepho Silvestrio Canonico honorario Pistoriensi, Equite Iosephiano Merentium, et Rectore omerito Collegii Cico inii Prati. - Florentiae typis Custodiarii moribus reformandis, MDCCCLII, in-4'. 2 Caroli Boucheroni Inseriptiones latinas perpetuis animadversionibus auxit Thomas Vallaurius. Aecedit Vita Caroli Boucheroni. Aug. Taurinorum ex ollisina regia. an. NDcCCL, in-8'.

SEARCH

MENU NAVIGATION