Programma in funere venustæ ac suauissimæ puellæ Mariæ Catharinæ Johannæ viri nobilissimi et experientissimi dn. Henrici Meibonii ... filiolæ

발행: 1677년

분량: 13페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

inest haec summorum Maiorum progenies exiguo hoe tempote quod in his terris transegit, usa fuerit, qua-.que ratione vitae suae cursum celariori gradu perege

rit radita in hanc lucem novoque hospitio excepta, provida Parent una cura sacris divini fontis mysteriis initiata fidelium coetu mature fuit adscripta nomina inde, consueto more, reportans MARI E CATHARINAE OHANNT. Laetabantur interea Genitores Optimi hac ventista sobole, eo quidem impensius,quo

avidius post nonnullos elegantes Patremque referentes puerulos susceptos foemineam prolem desideraver in t At vero incertam minusque stabilem carissi .rni hujus pignoris possessionem Concedere ipsis vo-iluit Deus rerum omnium sapientissimus moderator. Ostendit tenerrimus hic flos pallore statim suo vigoris italis teneritudinem , quamquam Parentes eo non movere nitur, cum nulla alia imbecillitatis vel intemperie vestigia in corpore deprchenderent. Sub initium tamen anni currentis tussi laborare coepit, quae vero solerti Parentis medela, adhibitisque lenioribus succis mox evanuit Ceterum rediit xuti Calend. Febritarii exitiale malum cum aliis gravioribus comitiabus hostili impetu in corpus cnerrimum irruentibus, Proti pus enim ad molestam tussim accessit immode.. ratus calor pulmonumque inflammatio majora certe Maala, quam quibus sustinendistantilla aetas sussiceret,

tristi ei sol periculos hoc carissimae filiae statu

quam

12쪽

tibus uar med eius solertilam a sollicito Parente adhibitani fuisse putemus 'Quodsi enim singularem ejus ci cumspectionem cum non minori felici cate conjunctam tofuecumbentium insana corpora hactenus persenserunt,iquanta solicitudine, quanta artis industria filiae unicae praesto ipsum fuisse credendum Nulla vero humana' cura, nullo praestantissimorum pharmacorum usu pertinacis morbi vis depelli potuit Jed tussis continua noctuque semper auctus calor omnes corporis consumsit vires, ut instar plantae mollioris paulatim marcesceret. Dedit tamen rarum Din puerili hae aetate vix obvium)patientiae exemplum, sine ejulatu, sine querelis, sine lacrymis decumbens morbique molestias sustinens donec . d. Febr. paulo post primam matutinani iriter adstantium pias preces citra omnem doloris sensitim 'animam mundi illecebris nondum lacessitam efflaverit, exactis tantum in hac mortalitate xxxIv. hebdo- dis.Exile ac brevissimum, fatemur, vitae fugientis' MQ est curriculum, quo anten ea desunctae puellae obtigit felieitas, qua infiniti alii mortales, ut ut pro ' stiorem consequantur aetate in , carere coguntur.

-x quippe haec nostra honestis, Christianis,m qui

in arissimis arentibus. Sacro aptismatis la-

redentium populo inserta, spirituali simul

'Diti servatoris conjugio copulata est Bene tan- η' - feliciter mortua, dum nullis ni undante impi -

xi maculis insecta animula, Christique Sanguine

signatal

13쪽

sgnata, in divinum beatarum Mentium consortium transiit. Haec felicitas omni praeserenda senio, haec fortuna praest antissimis quibusvis Generis,totque longo ordine nepotibus merito anteponenda. Cogitantes itaque haec moesti Parentes, gratulabuntur potius carissimae filiae, quod tam paucis mensibus, quos in hoc theatro mundano consumsit, tantae felicitatis possessionem attigerit, quam nulla unquam orbitatis tristitia, aut viduitatis molestia interrumpet Fruatur ergo innocens anima his incorruptibilibus bonis, excelsique aetheris gratissima hospes in sinu Abrahae quiescat, usque dum elucescet illa dies qua corpore hic relicto domicilio restituetur Vos vero, Cives carissimi, dum defunctae puellulae moestissimi Parentes hodierna luce usta funebria parabunt, filiolaeque suae tristes exuvias sepulchro inserendas curabunt, frequenti honestoque comitatu vestro humanitatis affectum eraga lugentes inprimis Parentes declarabitis, hoc mortalitatis maturae exemplo edocti, fatalem mortis ho

ram Vobis eo certius imminere, quo citius in ipso: tatis limine tenellam ME IBOMIAM occupavit.

Valete, serio cogitate eos saltem vere beatos esse, qui in Domino moriuntur. P. P. ML Calend. Martii An cla I c xxv IL

SEARCH

MENU NAVIGATION