Hortulus philosophicus, ad excolendos sapientiae regulis & praeceptis adolescentûm animos. Auctore R.P.F.A.D. Antonius Dupro

발행: 1633년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

3 o Hortulus

est philosophus : nullus faber est Plato ; igitur

Plato non est:faber. De OEquipollentia. Tertia proprietas enunciationu absolutarci, quae Graecis dicitur Im, αναμ et, Latine aequi polletia,vel aequivalentia definitur, consensus Oppositatu enuinciationu, qui fit,vel quia praeponitqr tantiim negatio, vol quia subiungitur tantum,vel quia praeponi tur& subiungitur simuli quae perspicua sien ex tribus regulis, quq tradi solent de aequipollentia. Prima est, duae contrariae propositiones idem valebunt, si alterutrius subiecto subiungatur negatio aut omnis homo est iustus , nullus homo est iustus, duae sent contrariae, quod si virilibet negationem addideris; ut omnis homo non est iustus, aequipol lebit isti; nullus homo est iustus: vel nullus homo non cst iustus aequi pollebit isti, omnis homo est

iustus. Secunda in contradicentibus, quae aequipol

Iebunt si alterutrius subiecto praeponatur negatio ut omnis homo est albus, & quidam homo non est albus, contradicentes sunt, quod si principio prioris negationem praefigas; ut non omnis homo est albus, aequipollebit alteri, quidam borno non est albus; vel contra, si praefigas alteri; ut non quia iam homo non est albus, idem valebit, ac ista, omnis homo est albus. Τertia est in subalternis. quae idem valebunt, si alterutrius subiecto praefixeris, & subieceris negationem ;vt subalternet sent, omnis homo est iustus, quidam homo est iustus, s autem in priori, sic dicas, non omnis homo non

est iustus , aequi pollebit posteriori, quidam homo est iustus; si contra in posteriore, sic dicas, non quidam homo non est iustus , aequipollebit isti

82쪽

Philosophicus. Va

omnis homo est iustus: quas omnes regulas dialectici comprehendunt hoc vetsiculo, Praecontra dic. post contra, praepostque balteri Cuius hic est lenius , praeposita ncgacio efficit, Vt . contradictoriae idem valeant; postposita velo, ut contrariae; praeposita denique, ac postposita, ut subalternae. Porro hic nihil de subcontrariis, quia tollenda est tantum neg3tio, vel addei da in carum altera. Nonnulli duas alias tegulas addunt; prior iest, uniuersalis enunciatio aequipollet aggregatio- ni omnium suarum singularium; ut haec proposit tio, omnis homo est animal, huic orationi, hic homo est animal, & hic homo est animal, & ita de

caeteris. Posterior, particularis enunciatio aequi-

pollet disiunctioni omnium suarum singularium; ut haec, aliquis homo est iustus, huic oratio iri, hic homo est iustus, aut hic homo est iustus, &sic de caeteris. Porrbae qui pollentia bifariam spectaris let, vel ut apud Grammaticos refertur , vel ut dialecticis est in viu; at posteriori modo iam explicata

est: Grammatici vero, in lynonymis extremorum, totam eam ponunt, quomodo dicimus huius generis orationes, vado Lutetiam, contendo in Urbem, eundem habere sensum quod Lutetia, Sc urbs eandem hoc loco significationem habeant. De Madalibus Fropositio ribus. Quod intc m difficultates de propositionibus absolutis explicatae sunt, tot de modificatis restant , explicandae. Ac primo videm loco, diximus fulua propositionem modificatam , leu modulam elleCam . quae non tantum significat aliquid simpliciter ineste, aut non inesse, sed etiam exprimit modum quo aliquid conuenit alteri , vel Non conue

83쪽

2 Vortulus nit. De quo genere propositionis multa scripsit

Aristoteles . lio. de Interpret. cap. 3. Cum autem

multiplex sit modus, alaus enim modi licat, & de terminat subiectum etiam seorsim sumptum; vehomo i rdus ambulat, ubi haec dictio, tardus, est modus respectu subiecti , homo; alius modificat, seu determinat praedicatum; ut Petrus est homo iustus, nam, iustus, determinat pr*dicatum, quod est, homo; alius determinat tempus consignificatum per copulam; ut hodie studui; alius determinat integram propositionem , quantum ad ordinem conform itatis, aut difformitatis, id est, quantum ad veritatem, & falsitatem: nam veritas , est conformitas dicti ad rtara dictam, ut verum est hominem esse animal; filsum est homincm esse lapi dem. Qm modi, licet proxime accedant ad eas quibus constituuntur propositiones modales, non spectant tamen ad rem praesentem, nec usurpantur communiter a Dialecticis, pro modis enunciatio his. Hic ergo si mimus modum , pro voce significatiua , qua enunciationis compolitionem, ratione materiae, detesminat, ut in hac enunciatione,

neccile est omnem hominem esse risibilem, harevox, necesse, non modo risibilitatem indicat inesse homini, vel conuenire; sed etiam ostendit modum quendam istius inhaerentiae, & conuenientiae: vnde iuxta triplicem materiam enunciationis, triplex

est modus, scilicet, necelsarium . contingens, seu possibile, &impqssibile. Vbi notabis, contingens possibile, re ipsa de significatione idem esse, &voce solam differre, quam ob cauiam, nonnulli dicunt voce tenus A. elle modos propositionum modificatarii, re ipia autem tres solam Mumeratos.

84쪽

Philosephicus. 73

Placet Dialecticis , in propositione modali duas

esse partes quarum altera Vocatur, DICTUM,nem

pe,tota propositio, excepto modo : altera, M ODVs, ut in hac propositione, necesse est omnem hominem esse animal, necesse, est modus, dictum yero, omnem, hominem esse animal. Vsurpatur autem modus bifariam, vel instar nominis, ut patet in exemplo allato, vel adverbialiter I ut Petrus contingenter currit: quia vero hae eaedem affectiones, quae attributae sunt enunciationibus absolutis,conueniunt etiam modificatis, sed paulo aliter, destis sigillatim agendum est. Itaque de quantitate, qualitate, & oppositione

propositionum modificatarum ratione modi; obseruandum est, duos illos modos, necesse, Sc possibile, esse uniuestiales, illum quidem affirmanu tem, similem isti signo omnis ; hunc vero negantem,ut ost,nullum: sic contingens, est modus particularis affirmans, ut quidam, vel aliquis; & con tingens non, particularis negans, ut aliquis non:

ex quibus facile in cognoscere, qui modus cuiliSezalteri modo sit oppositus, & qua specie oppositionis: nam necςlle & impossibile opponuntur contrarie , necesse & contingens non, vel possibile

non contradictorie, eodem modo opponuntur impossibile & possibile. vel contingins 1 at necesse δc possibile sunt modi subalterias licut etiam imposia

sibile & possibile non; tan em possibile & possi

bile non, opponuntur subcontrario : idqne statuetitam ea de propositionibus, quae ex illis mo-- dis conflant, quaeque pro varietate illorum modorum inter se opponuntur: suntque eaedem leges 'nositioius modificatarum absolutarum peO-

85쪽

positionum. Notabis autem, quantitatem modificatarum propositionum bifariam sumi posse: primo ex patie modi, ut propositio si uniuersalis,vel particularis, quae talem habet modum, ut ante declaratum est: secundo, ex parte dicti, ita ut propositio uniuersalis, particularis, indefinita, vel singularis dicatur, quae dictum habet huiusmodi. Itaque pol cst aliquando una eademque propositio esse uniuersalis, & particularis ratione diuersorum; verbi causa, haec propositio, possibile est omnem hominem currere, ex parte dicti, est x niuersalis,&ex parte modi, particularis: quae licet vera sint ;Obseruandum tamen est , in oppositione & aequi- pollentia huiusmodi propositionum, quantitatem peti debere, ex parte modi, ut propositio modificata quae habet modum uniuersalem , dicenda sit uniuersalis, licet habeat dictum singulare; ut necesse est Petrum docere, uniuersalis est, quia habet

modum uniuersalem: in conuersione vero earumdem, spectatur quantitas ex parte dicti; quare de

conuersione modificatarum propositionum , nihil aliud occurrit in praeientia, praeter ea, quae his, cum absolutis communia sunt. Vt earumdem aequi pollentiam explicemus, reuocandum est in memoriam quς superius diximus, scilicet, qualido negatio cadit super modum, mutat quantitatem & qualitatem ; quando vero postponitur, solam qualitatem : tunc autem postponi Vere censetur, quando coniungitur copulae ducti, alioqui potilis, virtute saltem, praeponitur, Verbi causa, possibile non est hominem esse iustum, idem est, atque, non est possibile hominem essc iustum, quia negatio non suit iuncta copulae diisti,

86쪽

Philosophicus. γ'

quod erat, esse, Vnde, perinde est, ac si diceres,im possibile est hominem esse iustum. verum haec propositio possibile est hominem non elle iustum, est particularis negans, quia negatio coniungitur copulae dicti, & mutat solam qualitatem modi; sit ergo hoc exemplum. Non necesse est hominem esse iustum, aequivalet hine,possibile est hominem

non esse iustum , quia negatio , cadens supra modum uniuersalem affirmantem, facit eum particu larem negantem : item, non impossibile est hominem non esse iustum, aequivalet huic, possibile est hominem non esse iustum; quia, impossibile non, fgnificat idem ac necesse, propter negationem ie-quentem quae mutat qualitatem. Itaque s propo utiones contrarias modales velis efficere aequipol lentes, praepone negationem copular: si contradictorias , praepone initio dictionis: si subalternas, praepone Sripostpone negationem, ut antὸ dictum

est in absolutis, & patebit exemplis sequentibus in

hoc schemate contentiS.

87쪽

De Fropositionibus upotheticis. sequitur, ut agamus de propositionibus hypotheticis , seu complexis. En unciatio hypothetica, quatenus in genere M late sumitur pro coniuncti , seu complexa, est ea quae constat ex multis simplicibus aliquo vinculo iunctis, vel apte 'inter se cohaerentibus : cuius species praecipuae octo numerantur , quae dc nomen & definitionem sumunt ex ipsa coniunctione, quae earum partes copulat: prima est hypothetica, seu conditionalis; ut si Sol lucet, dies cst: secunda causalis, quae reddit caulam; ut ignis sursum tendit . quia leuis est ; homines

damnantur, quia mali sunt: tertia rationalis, cuius partes vinciuntur rationali coniunctione ; ut homo est animal, ergo corpus: quarta copulata, cuius partes cohaerent copulat tua coniunctione; ut

ut Deus est iustus, & misericors: quinta disiuncta. cuius partes disiunctione iunctae sunt, ut animal, vel eit homo , vel est brutum : sexta localis , in qua est adverbium loci; ut ubi est homo, ibi est

animat: septima temporis, quae continet aduerbium temporis; ut quando pluit, madefit terra: quando interposita est terra inter Solem & Lunam , fit eclypsis: octava, analogiae, seu similitudinis, in qua utimur similitudinis adverbio ; ut sic se

habet mens ad animam, sicut oculus ad corpus. quas octo species , nonnulli reuocant ad tres generales species, scilicet,conditionale, copulativam,&disiunctivam. Notandum est autem primo tres ex supradictis, scilicet, rationalem, conditionalem, S causalem esse quasi argumentationes, quia in his una propositio simplex insertur ex alicra: dixi, quasi argumentationes, non tamen proprie i

88쪽

nam disserunt ab argumentatione, qu)d haec non possit esse pars argumentationis, at propositio hypothetica possit. Obseruandum secundo, quantitatem coniunctarum propositionum desumi ex quantitate simplicium ex quΙbus componuntur,

quia in hypotheticis non est aliud subiectum M praedicatum, ab iis quae sunt in simplicibus ; unde si subiectum afficiatur signo, omnis, propositio erit uniuersalis, & sic de caeteris: si sine signo, erit

indefinita. Aduertendum tertio, qualitatem in his propositionibus, ut in praeccdentibus absolutis& modificatis, esse duplicem Scilicet,affirmationem& negationem, tum veritatem & falsitatem : atque affirmatio quidem & negatio petuntur ex copula , sicut in absolutis ex verbo, & in modificatis ex modo ; erit enim affirmat nis, si copula consequentis affirmetur, 'etiam si aliqua simplicium se negatiua; ut haec , si Sol non est ortus, sunt ten brae; dc haec, si homo est rationalis, non est irrationalis ; si nullum animal est lapis, nullus homo est Iapis. Veritas autem & falsi as huiusmodi propositimum, 'non eodem modo sumitur in omnibus speciebus supradictis : conditionalis erit vera, si consequutio sit vera, siue partes sint verae, siue falsae; ut haec vera est, si homo est arbor, homo non sentie: causalis, vi sit vera duo requirit, & ut partes vetae sint, dc ut quod pro causa adfertur si vera causa ; unde haec vera est, quia hom o est animal, homo feracite, haec autem salia, quia homo est animal, homo est risiis rapax: rationalis, seu illativa, duo item postulat, & ut partes verae sint, Ac legitima sit consequutio ; unde haec vera est , Petrus est homo, ergo risibilis; haec falla, Petrus est

89쪽

8 Hortulus

homo, ergo philosophus: coniuncta, ut vera sit, opus est omnes partes esse veras ,& simul eidem conuenire ἱ ut haec vera est, Deus est iustus,& misericors ; si autem una sit salsa, tota erit falsa: dis. iuncta ut vera sit, satis est si altera simplicium verast ; ut homo vel est rationalis, vel irrationalis: in locali, ut vera sit, duobus opus est , & ut vetae sint partes,& sint simul loco: eodem modo temporalis, ut vera sit, requirit veras partes simul & eodem tempore: in similitudinaria tandem, ut partes sint verae, & similitudo intercedat, si alterum dest, falsa erit. Denique obseruandum est eandem else rationem materiae in his & sim pii cibus propositionibus unde conditionalis est necessaria, si fueritillatio necessaria, quamuis partes sint contingentes ; ut si Petrus currit, mouetur. Contingens vero, si contingens sit it titio, ut si Petrus studet, doctus euadet. Impossibilis, si illatio sit impossibilis;

visi Ioannes est homo, est rationis expers. Causa lis necessaria est, chm una pars necessario est causa alterius ; ut quia homo est animal, sentit: contingens , chm non est causa necessaria; ut quia Ioannes valet ingenio , euadet doctus: impossibilis ; ut clim nullo modo potest esse causa ; ut quia ignis est calidus, potest frigefacere. De rationali nihil dicendum est, quia materia nihil confert ad eius ne cessitatem. Copulativa erit necessatia, cuius omnes partes sunt necessariae ; ut homo est animal,

rationis compos: contingens vero, cuiuS Omnes,

vel aliqua pars est contingens , ut Petrus est iustus,& philosophus ; vel Petrus est homo, de phi Iosephus : impossibilis, cuius vel omnes , vel Vna pars cst impossibilis , ut Petrus sentit, & ratione caret.

90쪽

phiosophicus.

Caeterae, ut plurimum sunt contingentes, nisi ratione causae sint necellitiae, vel impossibiles. De Propo tionibm exponibilibuι. Speciebus enuia elationum superitis enumeratis, placet illas addere. quas Dialectici vocani exponi biles, sis ex Possicione indigentes. Vocantur autem a Dialecticis exponibiles propositiones, quae ratione alicuius icimini obscurum habent sensum, ideo que explicantur per alias clariores in illis inclusas, quas Dialectici vocare consepuerunt; probationes terminorum , vel propositiones exponentes. Earum species sunt quinque praecipuae, scilicet, exclusiuae, exceptiuae, reduplicativae, comparativae, & super latiuae, de quibus sigillatim paucis agemus.

Exclusiuae propositiones appellantur, quae aliquod exclusionis signum includunt : cui usinodi sunt, sollim, tantdm, duntaxat, & similia: atque illae sunt in duplici differentia, quaedam enim diacuntur de excluso praedicato, quando, scilicet, tale signum determinat praedicatum& ab eo excludit alia ; ut homo est dantum animal rationale: aliae vero sunt ab Alut Sexclusiuae, quando tale signum modificat totam prispositionem, quod fit cum signum illud se tenet ex parte subiecti, & ponitur initio totius propositionis , ut tantam Petrus est .Dialecticus: quae duae propositionum species maxime differunt, propter sensum diuersum si enim in hac propositione . Euangelistae sunt tantum

quatuor, exclusio fiat in praedicato, vera est, quia significatur Euangelistas non excedere quaternarium numerum ; at si exclusio fiat in subiecto,scilicet, tantum Euangelistae sunt quatuor, selia , quia

SEARCH

MENU NAVIGATION