장음표시 사용
11쪽
Denique & ille suis, eerta impendente ruina, Hanc qui sustinuit viribus, unus erat. Herois generosi hujus generosa Propago, Alta ea laus Batavi seminis, alta sui,
Ex multa rerum turba mihi praebuit unam, Quam sequerer celebrans mentis & oris ope.
Multiplici victum prece declaravimus illum Primorum Albionis nobilitate virum; Eripiat solvatque malo, quod legibus esset Ipsorum & sanctis exitiale sacris: Exitiale, quod o conflassent nomine Regum Cladibus Europae fata futura duo; Saevitia fastuque pares, caecoque furore Censentes pedibus cuncta premenda suis. Ista advertentem promtum quoque fecimus il
Hoc humeris pondus rite subire suis. Virtutis stimulabat amor, stimulabat origo, Et mentem incendens ignea flamma suam.
Ab Batavis igitur cedentem finibus illum Vidimus, a patrii limitibusque soli, Quod per eum emicuit super omnia tempore ab istos Huic sua cum Phoebus lumina prima dabat; Robur ut invictum perspectaretur & illic, Est ubi maternae gentis origo suae.
12쪽
Proh terrae caelique fidem l quae monstra ρ pa
Quum sua naturae vertere jura statum. 2Estatem praeberet hiems. Ipsa illa procellis Festine positis aequora blanda scirent. Ipsaque ceu violare timens, ipsa hostica classis Ad cursus visum staret amica favens. Quin etiam ipse sui Gallus per litoris oram Cerneret, ad tanta haec caelitus oria stu
Vidimus hunc animos in se vertisse Britannum, Omina & illorum fausta, juvante Deo. Denique quicquid erat sumus incrementa secuti Huius Magnanimi commemoranda Ducis. Ast non Auriacum mea Musa videbit eundem Per maria, aut hostes, noxiave arma vehi: Sed nunc fulgentem triplicis diademate regni, Vibrantem valida trinaque sceptra manu. Et cernet mea Musa Deum detrudere, cordi
Queis populi exitium perniciesque sui,
Erigere ast alios fidei & pietatis amantes, Hunc qui defendunt, eripiantque malis. Ergo age tu validas, regum Rex Maxime, vires Sub tacito ad carmen subde favore mihi; Cujus ut indulgens mundo pia dextra creavit Hoc tam conspicuum tam sapiensque caput;
13쪽
Atque animum apposuit populis regnisque salubrem
Unde hominum caperet gaudia multa genus. Fac Deus alme, licet tenuis, pars inde favoris Ad mea, quae digne congrua, vota fluat. Tu quoque, Rex Gui LiεIME, throno jam magnus in alto Autori porro te dare perge tuo. Noste, simulque imitare Deum, pax provida cujus Passim imis etiam supplicibusque patet. Sum supplex humilisque, oris Tibi dedita lingua Intrepido currat pace citata Tua. Tu quoque, quae caeptis es spes fidissima nostris, Docta Cohors, Musis ossiciosa tuis, Quae comem facilemque Ornant ; age , nupera
Gratia pectoribus ducat & aure meos. Unus amor Patriae ratione valentior omni
Me pellit silvas rursus inire suas: Nam trahitur patriae qui Regem laudat amore, Qui vere est patriae scilicet ipse parens. Adflat,& id majore modo, Rex ipse ILHELMus. En toto impulsus sentio corde graves. Hujus ab exemplo elementia publica sumat, Gratificaturum motum habitumque mihi.
14쪽
Hercule Arausiaco quae radiante mi- '
Sic ad honorati spectacula verticis imus,
Gemmea cui tandem iusta corona venit.
Justa corona illi, cui soli huc usque Britannum Belgarumque salus cura laborque fuit. Huic ergo unanimes Belga unanimesq; Britanni Mollia devota fingite serta manu. stes Quicquid adest, voti quod vos monstrare poten- Pollit, ad Auriaci tempora Regis eat En habeti en ultra nihil est optare. Precantes Audiit, & summum contulit omne Deus. Candida nunc festi cum rebus spargite vota, Flos simul & sermo missilis omnis eat In caput, ex tantis quod sic Deus evehit undis, Certa simul vobis quo reparata salus.
Poscitur a vobis reverentia magna, gentique Jam posito, pura Numen adite manu ;Et vivas, vivas, geminetur voce, Beatus
Rex, & in imperii sit statione vigil . Talibus in votis accedite Numen; in Anglis Facta fuit cujus quam manifesta fides 3 Faedifragus selio nam quod detrusius avito, Milite multiplici cinctus & cnse licet; Ac
15쪽
Ac pravis etiam sociis instructus & auro. Quae nisi clara fuit Numinis illa manus Ut porro in vacua resideret sede vicissim Ut legum , vera: sic pietatis amans Princeps, Oceani magna disseptus ab unda Nuper, S: in Batavo sic satis orbe placens,
Nec curans aliena, sui moderator acerbus,
Quae nisi clara fuit Numinis illa manus Ille equidem sceptri qui nunc innititur auro, Describens aequo regia jura modo; Non venit huc, priscos quod tangat sanguine reges, Nec decus haec offert nobilitatis iners; Sed virtus, ea dura, diu perpessa labores, Et spectata diu, nunc & ubique patens. Haec est,quae placuit, quam tanto munere dignam Nutic centent homines, censet & ipse Deus iQui delectu habito , de digito velut indice mom
Hic, hic, pro vero est Rege colendus, ait: Nec sane insolita furtive culmen in illud
Scandere tentavit, non licitaque Vlaι
Astute irrepens, aut particularibus aurae Vanorum studiis ambitione potens. Artibus arcanis non plebs tentata, favoris
16쪽
Non donativi spe prava miles adactus, Verteret omissa quo sua signa fide Omnia sed rigide spectans, momentaque servans Iustitiae, tanquam nuncia certa poli. singula quae postquam sunt visa addicere, postquam Clamabat populus, major de ordo simul; Atque adeo sexusque omnis, simul omnis & artas Traderet unanimi regia castra manu: Atque illud magnum mprimis admitteret o
' Vindictam Patriae quod ben E ferre jubet;
Serus adoravit dextramque de jussa vocantis, Ad sibi, ad uxori debita regna Dei. Heu vere felixi cui sic anteambulat AEther, Et cujus causa est causa manusque Dei. O miranda Dei sed sancta potentia i ludens Rebus in humanis, sed tamen aequa manens. illa est, quae quoscunque videt violare facrata Spernit, dc indignas orbat honore comas. Illa etiam claros vario splendore coronat,
Queis curae est pietas & nisi vera fides. O miranda Dei sed justa potentiat privans
Hunc quo tam breviter fulserat ante throno, Hunc, qui Tartareis stimulis impulsus, dc arte Hetri circumventus qui Ludovice tua, More
17쪽
More lupi voluit si quae sors tanta tulisset)Ipse vorare suas inlatiatus oves.
Haec eadem vis sancta fuit, quae sceptra paravit Auriaco, pastor qui bene fidus erit; Nec parcens sibi, quo pecuaria credita servet, Et commendatum firmus ovile beet. O bonitas miranda Deil meliore metallo Quisnam est, cui potuit summa regenda dari 3 En lubet, en liceat vestra cum pace, Britanni, Nunc vestri propius Regis ad ora vehi: Hujus ut ad vivum sic contemplemur honesta Indolis, imperio vel cuicunque paris. Ut sic , quae clare clementia sistit in illo Numinis, elucens splendeat, arbitrio; Nosque simul doceat meditari sanctius omnes, satia coelum & regem laude sequi deceat. Si modo conspicias, quae non perfecta capessit Munera Magnanimi qualiacunque Ducis iAdspice, martis erit vultus, qui sponte loquatur,
Quam metuat nullo tempore velle mori. Ille erit, excubiis, ubi res gravis exiget, agros Septurus vestros, ut vigil, atque domos.
Ille, ubi procurri vel propugnare decebit, Ardua pro vestra bella salute geret. Novimus hoc Batavi; per eum quoq; gloria vestra Bellica in immensum crescet ubique magi S.
18쪽
Quidquid erit laesum, volet ac reparare valebit, C lar &ex vero Julius alter erit. Armorum doctrina, quibus vexata juventus Atique paterna fuit, nulla par este potest. Nec reteri, subvectus equo num militet, anne Hic inter pedites pugnet agatve pedes. Agmina qua scri e sint disponenda peritus, Bellica quo classis sit ita tuenda modo.
Qui in circumspecta novit ratione cavere,
ordine pars cunei ne cadat ulla suo. Metari nunc caltra suis secura, sed hosti Noxia, & horrendis undique acerba minis: Doctus & exempli proprii virtute praeire, Fortius ut reliquus miles in arma ruat ;Atque ubi se fraenans dictat lapientia, retro, Si fortuna ferat, rite referre pedem. Sic ubi sunt scopuli, vitanda: dc in aequore rupes, Expertus novit sectere plectra ratis. Hannibal huic, huic Pyrrhus inest, Cornelia belli Gens felix unum non replet Auriacum. Vera loquor mihi non aetas, non cura studendi
Incipiens, blande fingere verba dedit. Quod potui vidisse, quod ipso in pectore fixumbentio, quod verum res docet esse, loquor. Nomen ad Auriaci decedite , quidquid ab aevo Lingua celebrati rettulit ulla ducis.
19쪽
Sic nos ex merito Batavi censemus, S inde Ad dotes tanti vertimus ora Viri: Vivida virtutum quia nos raptavit imago, Qualis non alibi conspicienda fuit. Quid loquor ῆ ecce modo pretium majore, Britanni , Vos datis, a vobis amplior auget honos. Otium tot circumstent insana pericula passim, Morbus & in yestro corpore creber agat: Imperio nubesque graves Az fulmina vestro immineant, odio jam coitura gravi; Undique succedantque minae, subeantque procellae,
Unus, quem pressi respiciatis, adest. Unus adest, cui multiplici discrimine, cum spe Summa videretur res potuisse dari. Hunc edicta Ducem legerunt publica belli, Perfugii certum se bene quisque putat. Nec satis ι, en, quo nil homini sublimius, ultro Iam solium Regis, nomina, jura datis. Nec nimia est mensura tamen ; quum praemia
vincens Omnia magnanimae mentis amore premat.
Nil in eo minus est , quam spes de vota legen
Fallere, cui mos est cuncta superjacere.
20쪽
Quid Θ nonne in tanto, quem totus suspicit orbis, Trajectu , Regis maxima signa dedit ZGrata igitur Batavis sensus concordia vestri, Gratum hoc certamen quo superantur habent. Restia nunc virtus, nunc nomine splendida tanto Promta salutarem tradet utrisque manum: Albionis vires, & tela minacia Belgae Iuncta per hanc posthac faedere perpetuo, Nos lat ab infando poterunt raptore tueri, Quem regni Europae torquet anhela sitis. Quid frustra Auriacum, Ludovice,lacessisὶ at hujus Contemnit gladios culpis acuta tuos.
Ille habet impavido validum sub corde Leonem, Hoc duce terrorem nulla pericla dabunt. Ut bene nixa illo Batavis fiducia cessit, Sic bene, si vera est, cedet Angle, tibi.
Sed neque tam vires bello de certamine crescent, Pugnando de ostri nominis horror erit; Urbanas etiam componet sanctius aries,
Rebus pacificis de dabit ille decus. Quod passim distare solet, studiosus in armis Et legum patiens sensus, in hoc coiit. O felix natura i quibus virtutibus illum ornasti λ quantis dotibus ille scatet 3
Quae bonitas animi ξ Caesar Germanicus alter Et tenerae me ut is cuncta Ieserta notis.
