- 아카이브

De Cucurbitulis, moxa et acupunctura

발행: 1787년

분량: 17페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

profundis ustionibus , ait Hippocrates. Ultimum est , & inveteribus morbis essicaciss1mum , ait Celsus , tribus aut quatuor locis supra coxam adurere ; omnes enim hi dolores, ubi inveteraverunt, vix citra ustionem finiuntur. Moxae autem essicaciam in doloribus ischiadicis comprobat quotidiana observatio.. Hic autem inquirere necessum esst , i'. An ignis seu cauterium actuale sit causticis anteponendum y a Q. An ustio ex ferro candenti, lentae combustioni per moXam praestet

Quoad primum: ignem causticis praestare ita crediderunt antiqui ut quoscumque fere morbos cauteriis aggredi non dubitaverint. Timidi vero nimis recentiores ignem tanquam remedium crudele oblivioni penitus damnaverunt. In hoc autem nimii omnes. Hoc enim generalius asseri posse credo, ignem prae causticis palmam mereri in morbis jam memoratis,

qui ab humorum visciditate , frigiditate , inertia ducunt originem, maxime si jam inveteraverint & profundius sedem suam figant. Sic in doloribus , tumoribus glandulosis, obstructionibus , etiam internis, in hydrope , anagarca , ut

exemplis confirmavimus.

a Q. In ulceribus fungosis, humidis, saniosis. 3 ρ. In anthrace, gangraena humida depascente , in carie , nemine contradicente , ct certe recentioribus haec laus debetur nostris , quod ignis & moxae usum ab obliVione vindicare quotidie studeant. Neque enim innocUUS est causticorum usus. Immusaepius funestus & lethalis. Quot enim ex illorum applicatione clades non dicam apud Agirtas solum & circulatores. Insti per non una est in igne dui moxn salus, suppuratio;

12쪽

maxima praestat subitanea irritatio quae eommovet humores, fibras , nervos , vasa stimulat, viscida , impacta , solvit , frigida calefacit, sensibilitatem , mobilitatem restituit, uno verbo vitam exsuscitat. Hic quaeri potest , an scilicet moxae applicatio cauterio& ferro candenti praestet, seu, an lenta combustio subitane te sit anteponenda 8 Hoc animadvertendum , ignis vim &energiam profunditis imprimi & validius commovere exagitare sive solida , sive fluida , quo subitanea magis de celerior erit. Hinc in casu viscidi & frigidi in retus , magis adhuc si vetus sit, & altius lateat, ferro candenti profundi

satis adurere expedit. Unica enim suffecerit ustio ex ferro candenti , neque enim unica sufficit moxae combustio , experientia teste. Nimis autem crudele foret, ter, quaterve eumdem locum mox; comburere . a P. Si potentius derivare , revellere necessum fuit , ferrum candens certius & tutius id praestabit. Hinc in dolore pertinaci , qui aliis revellentibus & vesicatoriis non cessit, si1c , si1 eXssiccare, consumere humidas & sucrescentes carnes in Ulceribus fungosis , sic,

si, inflammatio artificialis sit illicd excitanda , suppuratio

promovenda , aut renoVanda , pluS Valet ferrum candens quam moxa. Quid plura memorem Hoc annotare suffecerit , lentam Ustionem timidae aegrorum pusillanimitati videtur magis consuluisse , quam utilitati : Veterinariorum. experientia luculenter satis commonstrat. Nunc vero stabili a tum cucurbitularum , tum movete

praestantia , restat indagandUm , q Od promiseram , cur , qtiomodb , quandb in usum advocari debeant Quod exsequentibus forte innotescet.

13쪽

1'. Quidem praecipui horum-ce auxiliorum effectus sunt vacuatio & irritatio. Sed , notante Cancell. ampliff., hujus aetatis Clinici non satis colunt praecepta medica antiquit is condita ex consideratione sympathiarum quae a loco Vacuato aut irritato propagantur ad partes vicinas , aut e directo positas. Hinc enim aequum est deducere derivandi & revellendi leges, non ex theoriis , ex prave huc detorta hydra lica , confectis in artis perniciem. Derivatio enim apud saniores dicitur humoris illapsi

tractus in vicinum , revulsio autem humoris illabentis in contrarium. Haec Fernelius cum veteri schola. Igitur subderivationis operatione attrahuntur , alliciuntur humores illapsi, jam impacti & haerentes. Revulsione autem turbatur humorum inclinatio , invertuntur motuum directiones , quae ad certa quaedam loca nimio impetu hos rapiunt. Vacuatio autem & irritatio potentius haec praestant, testante experientio & observatione , ut lucide fusius demonstrat sympathiarum doctrina.Haec sint igitur circa moxae & cucurbitularum Usum , leges generales therapeuticae. PRIMA LEX.

Derivatio fieri debet in parte affecta , aut huic , inquantum fieri potest, vicina , vel sympathice cum illa

quoctimque modo consentiente , maxime Vero juxta rectitudinem.

Derivatio igitur locum habebit adversus fluxiones perfectas , jam facto humorum decubitu. Hinc in coxendico

14쪽

dolore crus adurendum multis & profundis ustionibus. Eadem erit hujus ce auxilii efficacia in parte vicina aut sympathice consentiente e directo. Laudantur enim humorum cursus qui fiunt e directo. Hinc laudanda vesicatorii, aut moxae applicatio in ischiade , si juxta nervi tractum fiat. In hoc casu nunquam Cortunium fefellit vesicantis actio , supra peronei, seu fibulae caput impositi, sic , ut totam ejus loci subculaneam nervi ischiadici partem comprehenderet. Hujus observationis veritatem jam comprobaverat Cancell. illustriss . & nos ipsi paucis ab hinc e perti sumus. Hi necucurbitulis occipiti appositis derivationem moliebantur veteres in apoplexia; moxa comburitur pectus in asthmate aliis 2.

SEc UNDA LEX. Ex Galerio unicum prorumpentium humorum auxilium est revulsio. Haec autem utiliter fiet sub fluxione imminente aut incipiente , dum exagitati hUmores varias corporis partes infestant, aut in unam quasi per saltus feruntur. Sic materiem arthriticam retropulsam Viscera minitantem

epi asticis ad articulos revellimus , sic humorum cathar-ropiam seu raptus sursum cohibemus , cucurbitulis ad femora, crura appositis; quid alia memorem. TERTII LEX. In fluxionibus inveteratis quae materiem prolandius

impactam habent & sedem immutabilem , auxiliis nostris loco assecto appositis, optimum erit solida languentia , d

15쪽

humores impactos di inertes exagitare summoperh , , dein alio revellere. Iam haec docuerunt veteres. Imminente fluxione aut jam fiente , revellendum est: quod influit. Quod autem influxit derivandum per partem affectam , vicinam aut sympathice correspondentem. Sic imminente et poplexia, sub ipso humorum raptu, omni ope tentanda revulsio , derivatio autem, si perfecta fuerit. Istud autem quod ita infarctum parti, conjectura est, ut omni fluendi derivandique habilitate sit orbatum , potenter primum derivantibus , dein revellentibus est lacessendum. Plura dicere vetat temporis brevitas ct dicendorum copia.

D si Ac UPUNCTURA.c ni NENSIUM & Iaponensium omnis fert Medicina in moxiburio & acupunctur1 versatur. EX liis tum consei Vandae sanitatis , tum recuperandae petunt auxilia. Unde artis augentes illae seligunt inustores & acupunctores dictos , notante Rhinnio & Ren fera , quorum in ossicinis ligneae prostant essigies distinctis variegati coloris punctulis notatae, quibus partes urendae aut pungendae discriminantur. Sic

autem instituitur haec operatio. Aurea , argentea-Ve acus loco pungendo admota , vel

simplici punctura, vel malleoli ope , vel intra digitorum apices volvendo ad nutum medentis , vel superficiarioansgis , Vel protundius pro morbi sede adigitur. Triginta respirationum

16쪽

respirationum spatio in parte puncta detinetur, modb facile ferat aeger, sin minus eXimitur, ut denuo ter, quater , saepius-ve, si necessium sit, pungatUr. Leges artis punctoriae variae sunt prout flatuum latex, in quibus morborum seminia ponunt , sedem altilis fingit, ex quo profunditas & locus punctionis a Medicis determi

natur. Hoc praecavere edocti ne nemos , tendines , arteriaS-ve insignes laedant. In pluribus affectibus hac therapeia utuntur Sinenses ,

ast imprimis adversus passionem colicam, aliaque nata eX flatibus intestinorum mala , lassitudines ex eIdem causo, testiculorum inflammationes , arthritidem vagam imprimis. Immb uterum graVidum acupiangunt , ubi foetus ante justa partus tempora nimiopere se movet, horrendis doloribus matrem Vexans cum vitae discrimine. In colica gravissima endemice grassante , punctiones geometricas in epigastrio instituunt, quibus velut incantata subitb plerumque cessant hujus colicae tormina.Vesicatoriis , scarificationibus aequiparandum venit hocce auxilii genus. Derivant enim potentius humores , inamb& his videtur praestare bd altius penetret & causam mali attingat. Nemo adhuc quod sciam apud nos hanc operationem tentavit, & plurimi hanc tanquam noxiam rejiciunt. Non recte quidem meo judicio. Lubentius enim hanc suaderem in colicis doloribus a flatu cum abdominis distensione absque febre. Hanc moXor substituendam crederem apud aegros qui ignem reformidant, in doloribus , rheumaticis frigidis . Non incassum acu pungerentur tumores a frigida

17쪽

& erasi, materie , topicis nullomodb solvendi. Hoc con silio ut promoveatur inflammatio , febris localis , suppuratio quae sola sanare possunt in tumoribus criticis , parotidibus, v. g. , si ob vitae inertiam & materiei lentorem , metus sit, ne perfecta crisis possit absolvi.FINIS.

ARGUMENTABUNTUR

N. N. D. V. PROFESSORES REGII

N. D. PAULUS IOSEPHUS DE BARTHET , Regis in

Sacro Consistitio Consiliarius, Universitatis Cancellarius. N. D. GASPARDUS-JOANNES RENt , Decantis. N. D. ANTONIUS GOUAN , Pro-Decanus.

N. D. FRANCISCUS BROUSSONET. N. D. FRANCISCUS VIGAROUS. N. D. IOANNES SABATIER. N. D. IOANNES CAROLUS DE GRIMAUD. N. D. HENRICUS LUDOVICUS BRUM

SEARCH

MENU NAVIGATION