Illustrium & clarorum virorum Epistolae selectiores, superiore sæculo scriptæ vel à Belgis, vel ad Belgas. Tributæ in centurias 2. In quibus multa theologica, politica, ecclesiastica, historica, quædam etiam iuridica, & medica. Nomina autorum prodet

발행: 1617년

분량: 1051페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

mula Conceptae, ac porro mihi parum utiles sint. Quam ob caussam, cum mihi,earum exemplum missum lion sitia Reuerendo Praeposito Cli-uensi peiij, ipse eas apud Secretarium perlegat : numque petitioni meae Commodς sint,videat:atque'

mutari eas Curet, nouamve mittat

& insuper alteras ad Abbatissam Vilicae. Tu,quod poteris,mea caussa facito. Vrgcor enim ab aduersa

rio, qui iam declaratostam CXCommunicationis Contra me obtinuit,

quod, quae molior, minime proba- .rim. Vesembecius, qui fuit a Duce in integrum restitutus; nunc a Senatu Ves aliensi denuo vexatur, eius. que bona ς neglecto, vel vilipenso Ducis mandato, detinent. Mirum est, tantum posse odia, apud nouae religionis homines. Hoc scribo, ut si casus tulerit, eiusce rei Amplissi.

Dom. Cancellarium,admoneas: ci-que, meo nomine , Omnia clientis officia tu offeras. Vale, XVriCal.

432쪽

381 EPIST. SELECT. Cum has obsignarem, litterae ad te& Cornelium mihi allatae sunt; quas mitto: cuius sint, haud scio. Ecce item tibi Loodio ad me litteras, quibus Pius Cardinales XXIII cfeara,

quod felix faustumque sit, fertur.

Macte virtute, sic itur ad astra. Iamia, de pia veraque reformatione, maxima quaeque, tam felicibus auspicijs, cogitato. Iterum Vale, ac multum salve. Paene oblituS eram, laudatorem illum tuum Iesultam, Franciscum, Romam una cum aliquot collegis cogitare : hoc magis

faustum huic urbi credo. Existimo,

& hos, de galeris ita prostitutis spes

magnas sibi concipere. Atque sane ita est. Francosordia scriptum est , omnes libros, qui Genetia eo mi tebantur , postquam Basilea nauis Argentinam soluisset, secundo Rheno media mitigatione submersos : omnesque muros illos , alio

pii loquaces Vesaliae futuros , &multis locis , magistros, perijsse . Haec, minime dubitor, deferent;

433쪽

C E N T V R. I. 383 tanquam Xenia , nouis Cardinalibus, Iesultae isti Romipetae; quid non de prouidentia diuina, vel huius naufragij causa garrient i Sed

iterum ego obsignaram has, cum ecce tibi Bricmannum Medicum,

ab Archiepiscopo Coloniciasi re-

euntem , qui narrauit, Archie piscopum ei dixisse; se litteras a Maximiliano Caesare accepisti, scriptas propria eius manu et in quibus ei significat ; scriptum de religionis reformatione tuum, siue opus,; ita quidem ei placuisse , ut id caeteris omnibus idem Imperator praeferat. Archiepiscopum autem ita in amorem tui esse inflammatum, e quantum Vix credas.

Se , colloquio tuo , Valde supraque modum delectari: Consti tuisse itaque tibi domum Bonnae Concedere : ac tibi, de reliquis, quae ad victum pertinent , prouisurum. Haec , se totidem verbis audisse ; iam dixit BircmannuS:

nimirum, hodie mihi rettulit, qui,

Christi

434쪽

38 DP I S T. SELI C T. Christi Domini nostri passioni, sacer est. Atque insuper, Achiepiscopum ei mandasse: Vt omnia, quae CXritant opera tua, is ei colligat, de quamprimum mittat. Rescribe quamprimum, & copiose. Io. ME T E L L Vs. LXXIII.

Claris o se Nobili viro Dn. Adriano manderI te, Consiliario Regio,domino oramico suo honorando. a

ista

Veneti . S. P.

Α Ccepi literas tuas, matissimois Myli, Decembr.datas, ad quas propter occupationes, quibus hocitempore pene obruor,serius respon deo.Quod stiuum me redijste,quod legationem Danicam ex sententia confecisse gratularis , in eo bene uolentiam erga me tuam agnosco. Quod non contei is fama , quae

435쪽

passim nunc apud Vos percrebuit,

rem omnem a principio ex me aues Cognoscere, in eo etiam amplector amorem erga merulam, Vt quem

amici gaudium gaudere video. Sed etsi pleraq; in hoc negotio eius sunt

generis, quae rectius verbis coram ω familiariter, quam literis exprimantur : ne tamen tibi, cui in alijs maioris momenti rebus gratum fa,cere velim, hic non obsequar, summatim successum exponam, Cor. m. CXpositurus reliqua quae literis illinere certis de causis nolui. Scripsi tibi Lubeca, si bene memini, quod ex consilio Senatus eius ciuitatis recto itinere, quo Haseiam petere Constitutum erat, relicto,per Holsatos, aut si mauis Cimbricam Cher-

sonesum, Flensburgum profecti si mus, quod Rex Daniae eo in oppido, quod ipsius ditionis est, tum Conuentus agens, aliquandiu haesurus ferebatur. Sperantes fore,quia proceres & conuliarios regni eo adduxerat , ut illic negotium nostrum .

436쪽

386 EPI T. SELE T. conficere, atque ita longioris itineis ris molestias, ac maris discrimina possemus euitare. Stesmicum igitur cum appuli siemus, quae Ducalis est ciuitas, salutauimus ducem Aadolphum, quem te in aula nostra via disse puto. Is nos valde humaniter Gottorpij squae arx est: haud procul a Stes .ico distans excepit: neque satis habuit nos conuiuio plane regio excepisse, adiunxit nobis itine ris ducem utriusque linguae & Germanicae & Danicae peritum , qui Halaiam usque nobis de vehiculis prouideret. In tota enim Holsatia, alit etiam Dania vix meritoria reperias, sed rusticis ea, qui omnes seruilis conditionis sent, ex praescripto Principis imperantur. Posteaquam ex duce Adolpho intelleximus Regem relicto Flenturgo Hamiam reis' uersum , magnis illum itineribus consequuti sumus , atque cum ad Haseiam appropinquaremus, ReX de aduentu nostro factus Certior,

hospitium nobis designari iussit do-

437쪽

CENTUR. I. 387mumptaecipui cuiusdam ciuis, ut in

ea regione , satiS commodam. Tertioque postquam appulissemus die

audientia data, ego Germanico ser mone mandata ad longum expositi, quod sane feli cius Cessitiquamsperare ausus fueram. Feciq; etiam contra id,quod antequam iter sitscipere vellem, mihi tum non satis ipse fidens , nominatim, ut scis, stipulatus fueram. Interea autem dum de responso dando deliberatio habetur,

Rex nos magnifico sane Conuiuio excepit , in quo multi φιλοymοι Η - τους obambulabant, quos nos, cum Rex praeiret, praeter Danorum exspectationem, imperturbato cerebro hausimus , Ut

quod de Polonorum Regis, atque aliorum Principum legatis glorian tur, de nobis Dani iactare nonpos Post sex deinde dies responsum in scriptis traditum, praesente

rege ab ipso signatum & sigillo regio munitum: petijtque rex, Vt qui- le esset boni consisseremus, se, Ut resia Bb a nunc

438쪽

,t 3 Estis T. SELECT. nunc sunt, amplius concedere non posse. Sed cum quid scriptum contineret explicatum non esset, tam tumque salutationibus alij SMe πα- .

μγοις sermo extractus, verentes,id , quod res erat. iximus mos perlecti

ros, & si quid esset quod explicatione egeret, aut quod perperam fortassis intellectum esset, ut corri gi id posset, postula linius, utque si qua di fficultas posset suboriri ,quia ipsius

Maiest. forte taediosum foret interesse , aliquos ex Consiliarijs regni delegaret, quibuscum libere possemus de totius negotij statu communicare. Quod haud grauati ut vi-sias est, nobis annuit. In ho itium reuersi, cum scriptum legislemus, dici non potest, quanta molestia si-' mus affecti. Quid multat Ego totis duobus diebus vix cibum, totidem noctibus vix somnum capere potui. iNihil toto eo scripto praeter phaleras, nihil praeter ambigua Verba A-

439쪽

CENTUR. I. 3

ea a rege fuere , munera ori quae longo sane tempore a nobis repudiata,tandem postremo responso dato accepimus. Neque enim tametsi a regia munificentia proficisce- . bantur,accipionda iudicauimus,nisi etiamtaetum responsum in hasce regiones deportare licuisset. Communicatis itaque per aliquot dies difficultatibus, liberam tandem nauigationem obtinuimus, Sc vectigalium ex nouo abolitionem , plassi quam 'nquam sperare ausi fueramus. Et tu nosti qualis erat sub abi-

. tum nostrum, Cum Bruxellae una es.semus,de successii istius negotij sees: qualia quidam omina praecinebant.

Haiuiae x x v dies mansimus, Hel- schenorumque excurrimus visendi. gratia: ibi fretum quod Sundam nominant vidimus, inter duas arces,Vt

Hellespontum puto inter Sestum M Abydum. Rex ijs diebus, quibus

Hamiae haesimus Xum aut XIX feras sua manu confixas ad nos misit, 'vinique amas V II ac οἰ υμcnOS

440쪽

3yo EpIs T. SELECT. voluit Dania excedere, misitque usique adlimites regni nobilem quendam qui parochi ossicio stinctus

/ aliaque ad iter necessaria procuraret. Tandemq; per plena discriminis ac perilentia infecta loca, in patriam, laeti, tanquam ex turbulento fluctibus mari portum Consecuti, reuersi sumus, quae laetitia maior esset, nisi eam interpellarent vel potius obruerent tumultus, quibus ubiq; nunc regiones hae misere quatiuntur: sed Deus his aliquando finem dabit Quae autem toto itinere memorabilia vidimus, quae de moribus illarum gentium forte scire desideras, hic nihil scribam, ne nimium excrescat, quod tam video, epistola. Ex hodorpori-CO eo , quoa Seςretarius Plotinus confecit, quodque una nunc misis.sem, si descriptum exemplar ad manum strisset, alias poteris cognoscere . Tu autem ignosces si quid liberius hic: tecum enim quasi cum praesente, ut in buccam venit, loquor.

SEARCH

MENU NAVIGATION