De hæmorrhoidibus disputatio academica quam ad summos honores in arte medica assequendos in vetustiss. ac celeb. Archigymn. Patavino publice exponit Carolus Fovel Venetus chirurgiæ doctor

발행: 1830년

분량: 31페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

HAEMORRHOIDIBUS

DISPUΤΑΤΙΟ ACADEMICA

QUAM

AD SUMMOS HONORES IN ARTE MEDICA

ASSEQUENDOS IN VETUSTISS AC CEL . ARCHIGYMN. PATAVINO PUBLICE EXPONIT

CAROLUS FOVEL

3쪽

i . .

VIRO CLARISSIMO

FRANCISCO NEA imo TROIS

MEDICO EXPERIENTISSIMO M NOSO COMI VE N E T IMODERATORI PROVIDENTI4SIMO ATHENAE UENETI ERVISINI NECNON ITINENSIS ACCADEΜIAE SOCIO ET C. ETC.

CAROLUS FOVEL

tsi mulli sint, qui Pusculum quod edunt aliquod praestantissimo cui iam

Viro inscribere soleant, ut callida SSentationes et laudibias ejus iniant gratiam, non ego tarne is sum, Π cram dissertatiunculam hanc tio nouitne, Vir Clarissime condecorare ExVta enim, iStoriam constietudini existimem inservire. MD Potius et mecum ipse Samiu commemoro,

4쪽

λς isti animi esse aut accepta beneficia contemnere, ut, si occasio ferat, ea

libentissim non recordam iam Tu mihi auctor fueris, ut medicinae addiscendae totus incumberem, meque Perdiligentercon lexus non tam doctrina qua οἰ-les, et monitis, quam uici sitis Exem- ρω impuleris et incende is hac solemni die, ni celebe/πimum Collegium ΜΕ- dicorum Archigymnasia Patauini summos mihi in artes nobilissima honores concedit, benisci illa Tua mihi praesertim

ob oculos oboersantur, ac disSertatiunculam, quiam Pro studiorram meorum mecLmine illustris Academiae legibus doctorum Virorum examini subjice, debeo, Trai uni offerendam esse censeo. Fureoctra habet exiguus hic labor, quod no-ou33 Tibi esse ossit; attamen dum mero in rim tenuis ingenii fructu TE ObSerm Mantia meae o grati animi signis si neru fore consideraturum, Te ima simul obtestor atque Obsecro, Vir claris Sime, ut si quid expolilius de me Nectari POSSC Putes, meo sum in Tui gratiam receρtum benepolo ergas studio Sustine

5쪽

lEtsi novum atque inauditum plerisque visum fuerit adolescentibus illis, qui perfuncto studiorum

curriculo Laurea corona redimiri cupiunt, de medico argumento esse disputandum, nihilo tamen secius in liae perillustri Scientiarum Universitate consuetudo illacia in erat in more immo quemadmodum in caeteris rebus, ita in disputationibus edendis nos cum caeteris gentibus jamdiu certavimus i . Aequum enim et e re esse maiores nostri judicabant doctrinae specimen praeberi ab eo, qui doctum hominem appellari voluisset. Ego vero eo ad os animo veni hodierna luce Ρraeceptores Sapientissimi,

non ut veteri simul et recenti consuetudini tantum- i Huc pertinet ex gr. Disputatio Modica de V1-drope quam se defendero conabitur Tobias ollet. Patavii si et ana.

6쪽

modo satisfacerem, non ut de ingenio aut de mea dicendi facultate iudicetis sed ut in extremo hoc agone sapientiam atque humanitatem vestram iterum experiar.

Inquirent autem mihi et sedulo cogitanti quodnam ex universa medicina argumentum eligerem, quod nisi novum vestrisque auribus dignum, meis tantum viribus accomodatius foret haemorrhoidalium vasorum morbosae assectiones se se mihi ob.

tulerunt, quae attento venae portarum influxu summam merentur medicorum considerationem Arduum suscepi laborem cum Galenus ipse nos doceat, sedis vitia et assectus dysicilem curam accfere attamen quis laboris exitus suerit, Vos ipsi perhumaniter judicetis obtestor. Intestinum rectum arterias habet et venas Arte riae a majoribus quibusdam truncis suppeditantur, praecipuum tamen ortum ducunt ab arteria mesoco. li ea sinistra, ab hypogastrica et a pudenda communi. Priores quae videlicet a mesocolica oriuntur ba moralloidales internae dicuntur media, quae omnium insignior ab hypogastrica distribuitur, reliqui rami qui arteriae pudendae sunt soboles, per ex.

teriores an partes excurrunt, adeoque haemorrhoid adium saeternariun arteriarum nomine veniunt Arteriae illa omnes ad invicem Per ramorum Pu a Sto mosi in in osculantur, et rete efformant ex quo sanguis in venas impellitur Venae autem in universum arteriarum comites sunt, verum numerosiores, latioresque Surgunt ab intestino, et seraeque in ve-

7쪽

nam mesocolicam sinistram, aut haemorrhoidalem internam sanguinem ducunt, qui cum lienis et me senterii sanguine commixtus sertur ad hepar ut bilis in hoc viscere secernendae elementa comparet. Laxioris texturae sunt venae illae, plurimo adipe prope anum circumdatae, requenter cum insidemus, at a duris saecibus aut in intestino recto morantibus, aut ab eo exeuntibus compressae. Ex eo fittit a sanguine in iisdem congesto distentae, in tumores variae figurae ac magnitudinis assurgant, quos nihil aliud esse quam varices penariam aniscripsit Boerhaavius. umores istiusmodi non raro dolent, ac contentum sanguinem varia quantitate, saepe etiam immodica profundunt. Etsi vero he-quentius a venoso systemate sanguis promanet, haud tamen negari potest ex arteriarum quoque extremitatibus quacumque de causa dilatatis, erosis, ruptis ipsumme sanguinem suppeditari.

Haemorrhoidum itaque nomine comprehendi consuevit tum eorumdem vasorum intumescentia, tum sanguinis ex iisdem evacuatio, non minusquam ad hanc molimina Frequens hoc sanguinis ex haemorrhoidalibus vasis profluvium, etsi saepe a provida natura excitetur cum utilitate haud tamen alias non Secus a caeterae haemorrhagiae gravibus et periculosis caret symptomatibus ac essectibus, quae lenire et arcere plurimi prosecto interest ij. Hinc

si Triste moneo remedii genus esSe, quod ρω-rum quo ire frangat, in majori aetat hydropem

8쪽

orta est distinctio in caecas vel uentes, et in in ternas vel ternas Caecae si dictae sunt illae, quae nondum sanguinem emittunt, sed tantum molestiis et cruciatibus aegrotans laborat: fluentes, quas sanguinem aliquando expuunt internae, quae in cavo superiori recti intestini resident externae qua sphincteribus aut partibus eorum circumambientibus tantum inhaerent, quae caecae sunt et externae

visu quae vero internae, aut digito in anum immisso aut an si dicto specillo dignoscuntur. Eae, nunc ad podicis marginem varios exhibent tumo. res, pisi, avellanae, aut etiam ovi columbini magnitudine in exaequantes, numero varios, qui modo Partem tantum, modo totam an peripheriam occupantes, nunc extra an marginem propendunt, vel circum ipsum sedent, vel oculo subtracti sub majori tantum nisu ex ano protruduntur a saecum maximeduliorum egestione atque haec non raro impedita, quemadi oodum etiam dissicilis summopere sit cly-aterum injectio. Fluentes autem sanguinem ejiciunt, qui nunc fluuius, nunc soridus, nunc niger, den-NUS, coactus apparet. Sane diversam sanguinis qualitatem esse concipitur prout vel in mediate ex vasis effluit arteriosis vel venosis, aut ex utrisque, vel postquam jam diu in sacculis haemorrhoida lilius o.

ercitus aut in recto intestino effusus moram pas-

arceSSata quam, ut omini, ea ex causa natam nuL

I Boerhaa Dii consilia potuerunt curara, etc. allermenti Phoebio Lib. XXIV. Secti IV. S 3.

9쪽

sus, mox effunditur ex ano vel purus, vel cum saucibus emittitur, liarumve egestionem nunc Praecedit nunc subsequitur. Hi ne cur nunc Criticus, nuncs mPtomaticus audiat lite fluxus, et rursus ab indole initos vel graues, benignae, vel malignae, giangrenosae dictae sint liae niorriloides. Insuper semelenalus haemorrhoidalis fluxus, habitudinis contracta lege determinatis recurrit periodis et modo a locali vitio, modo ab universi systematis assectione sobolescit, nunc ab ad auctis, nunc ab infirmatis vitalibus vasorum proprietatibus ortum ducit. Demum, ut et alia sanguinis profluvia, haemorrhoides quoque in rimarias distinguuntur et Secundarias, quemadmodum vel Simplices sunt, vel cum aliis morbis conjunctae. Inopinato quandoque et absque praecedentibus molestiis, sanguinem ex ano stillare animadversum est. At generatim multiplicia eaque varia tum loca lia, tum quae universi systematis, vel peculiarium partium ac viscerum morbosa in testentur assectionem praecedere consueverunt symptomata. Ad quae pertinent capitis dolor, vertigo, tinnitus auri urn, spirandi dis scultas, maxime a pastu, lassitudo, oscitatio, pandiculatio cordis palpitatio, sudor post- quemlibet corporis motum paulo vehementiorem: an orexia, appetitus depravatus, dyspepsia, cardial gia oris amarities . abdominis inflatio niversalis vel partialis, ructus borborismi, alvus adstricta, dolores colici variis inlestinorum portionibus respondentes tu quoi lue reseruntur sensus quidam ple

10쪽

nitudinis ardoris ac doloris ad lumbos et ad s. num, et quasi guttae calidae delabentisci pruritus .ani et glandis, frequens ingendi et desidendi cupiditas, usuria, stranguria. Huc demum aliae molestiae vario modo et gradu excruciantes, ut anxietatis, oppressionis, Gn- strictionis sensus in variis abdominis praesertim locis, ac visceribus non secus ac in lumbis, iliis et coxis, unde et gressus et incessus difficultas augetur, et musculorum perturbata actione, aut stupor contingit, aut convuliivis motibus ipsi agitantur, ac non nisi cum dolore ac labore motus peraguntur.

Pronum hinc est concipere assectionibus illis se-brem non raro consociari et universas oeconomiae animalis lanctiones pei turbari ac laedi, ut mittamus incommoda, quae tumores quoslibet comitantur, praesertim si haemorrhoides instaminatione laborent,

priusquam sanguinis appareat profluvium Fluxui

istiusmodi praeire solet serosae, mucosae materiei evacuatio, quae saecum egestionem comitatur, aut conatus ad deponendam alvum subsequitur, vel interdum sponte ex ano stillat liaemorrhoides albas nonnulli hunc fluxurn vocavere. Sub hac rerum conditione diversa observare contingit symptomata, diversosque effectus prout caecae sunt haemorrhoides vel jam si uentes Generatim loquendo in caecis adsunt tormina, pulsantes urentes dolores, an procidentia, haemorrhoidum ipsarum inter constricto sphinctere eompressio austrangulatio cum enormi cruciatu, atque alia quam

SEARCH

MENU NAVIGATION