장음표시 사용
11쪽
non resperi aut adversi rerum casus ab hac divinae voluntatis ac gloriae consectandae conflantia divellere illum unquam potuerunt . Hoc religioni, hoc reipublicae , hoc sibi, hoc omnibus utile esse ajebat, quod divino nutu ac numine fieret, hos esse praeclaros, hos expetendos rerum successus ; neque desiderio atque opinione nystra , sed illius tantummodo voluntate , illius gloria veras ac solidas utilitates esse metiendas. Difficile prosecto est in ipse negotiorum aestu , cum omnem operam
omnem animi contentionem ad optatissimos rerum conseque
dos exitus converteris, deinde neque ullo studio neque ipsius publicae utilitatis curandae cupiditate auferri atque abripi, ad
omnes rerum eventus aeque paratum esse, neque si ex animo
processerint, efferri, sibique arrogare ac tribuere quidpiam , neque, si minus ex sententia acciderint, vehementius perturbari
ac dei jci. Sed cujus animum altissime pervaserit illa infinitae s pientissimaeque Mentis magnitudo, quique una humani consilii imbecillitatem perspexerit, idem facile omnem judicandi temeritatem abijciet,ac illius plane voluntati congruet ac consentiet. Cum illa enim summa atque excellente natura se ac reliqua omnia comparans, quam continuo deprimi cuncta , dc quae reputantur maxima, evanescere ac dilabi animadvertet, quam se
ipse contemnet, quam omnem de se gloriandi suique diligendi sensum desereti His initiis orta atque educta illa verae laudis ac virtutum omnium altrix & magistra , his , inquam, initiis praeclara illa Christianae Humilitatis serma ac species emoruit. Major illa quidem est atque altior , quam ut illuc ulla possit limmanae solertiae doctrinaeque ratio pertingere. Proinde divinis Christi institutis atque exemplis fuit primum illius patefacta vis Omnis nomenque perceptum . Quam ex hac disciplina semel haustam cum penitus imbibisset, qua cura CLEMENs in ejusdem est artibus assidue versatus, quam amplis fuit illius doctrinae incrementis in dies auctior Ex ipsis honorum accessionibus . haec
12쪽
haec demissioris animi in eo studia mire creverant . in summo
dominationis gradu, in quo ipse dignitatis splendor facile perstringit oculos, & quisque ad casum ac prolapsionem eo est proclivior , quo magis ad illam de se plus aequo sentiendi inclinationem aliorum etiam assentationes incumbunt, quam longe ab hujusmodi blandis vocibus abhorrentem atque eximiae virtutis cupiditate vehementius conflagrantem admirati sumus Quanquam in rebus persequendis & in ingeniis hominum cognoscendis animi sagacitatem , rectique ac veri singularem intelligentiam in illo omnes agnoscerent, tamen sibi uni nunquam satissicere poterat; tum suae tantum indultilae minus illum poenitebat, cum nihil sibi assumeret,cum omnes operae ac solertiae suae partes ad Deum cuncta reserendi studio cumularet. Verum illud praeclare usuvenire vidimus, ut ex hac ipsa demissioris animi alacritate, tanquam ex altissimis radicibus, uberior in ipso caeterarum virtutum splandor eniteret, atque illa omnis honestatis cognatio, ille pulcherrimus omnis laudis consensus ac concem tus Oriretur .. Qui enim alii praestantiores verae sapientiae , ac justitiae ortus ac progressiones esse possunt Quis melius earum vim unquam assequetur, quam qui Deum unum Optimum Maximum esse, caetera omnia angusta atque imbecilla perviderit Z
Ubi magis adolescere ac perfici illa vitae moderatrix, illa victrix cupiditatum ac perturbationum virtus poterit , quam illius animo, quem nullus a Dei conjunctione neque laetitiae neque aegritudinis motus divellat Hoc ipse virtutum ornatu instruinis egregium illum, & quo nihil homini in vita est jucundius , pacis ac tranquillitatis fructum est consecutus . Nam quemadmodum angores ac aegritudines assidui sunt sceleris ac turpitudinis comites,ita quietis & securitatis jucunditas virtutem ac sanctitatem constantissime consectantur . Hinc ejus animus minime corporis angustiis impeditus ad praecipiendam beatae itibus ac caelestis vitae suavitatem rapi atque avocari videbatur . In
13쪽
divina pulchritudine contemplanda assidue defixum, in illam intentum , ad illius speciem sese effingentem , illius in se
similitudinem exprimentem, fieri non poterat, quin rivus aliquis infinitae voluptatis, cujus plenissimus haustus caelestis illius patriae cives beatissimos efficit, ipsum etiam circumqueret ac perfunderet. O praeclaram virtutis ac sanctitatis conditionem , quae hujus etiam vitae tenebras aliquo inextinctae illius lucis radio
collustrat, quae ab hac rerum contagione sejungit animum , atque ad divinae quodammodo naturae societatem traducit. Sed quo me tantarum ac tam sublimium virtutum admiratione abreptum esse video, quarum neque animo sustinere magnitudinem
possum, neque oratione persequi Itaque ad alias potius me convertam ab itinem certe initiis deductas, sed ficiliores, nobisque quodammodo chariores laudes aequitatis , clementiae, liberalitatis. Illas quidem magnopere suspicimus ac admiramur, has amamus, in hisque libentius conquiescimus . Suavioribus hisce virtutibus ornatum nobiscum versari, & qui dignitate longissime a nobis recederet, humanitate ad nos accedere , nobisque conjungi laetabamur. Nihil in eo arrogans , nihil elatum ;nunquam majellas imperii naturae morumque lenitati adversata est; non auctoritas, non dignitas a suavitate ingenii revocavit a Magna quidem naturae vis ad facilitatem ac mansuetudinem
esse potest; sed quae tanta ingenii lenitas est , quae nulla unquam aut importunitate , aut offensione vincatur Hanc CLEMENs optimam naturae informationem uno Christi exemplo ac divinae illius imitandae mansuetudinis studio confirmavit. In iulum intuens nulla potuit animi acerbitate incitari, nullo iracundiae motu concuti. Faciles ad illum omnibus erant aditus 9 ea sermonis comitas ac benignitas , ut quisque aperte intelligeret non mediocrem in illum & ex alienis malis molestiae partem , dc ex bonis redundare voluptatis. In ipsa regnandi conditione
illud erat jucundissimum, quod inde caeteros juvandi ac beneficiis
14쪽
ficiis complectendi maxima esset opportunitas . Hoc omnes imperii labores & curas satis mitigabat, hoc maximam illi selicitudinuin partem adimebat. Permultum quidem interest, quomodo quisque affectus in his etiam ossiciis versetur, unde uberrimae liberalitatis laudes consequuntur. Quam multa enim, quae & liberaliter de magnifice gella esse praedicantur, quae '
pulorum commodo & civitatum ornamento sint, quorum fi missimis monumentis consignata nominis immortalitas videri possit , tamen ipsa ambitione ac famae cupiditate misere corrumpuntur . Siquidem neque ab hominum commendatione, neque ab ullis rebus extra nos positis, sed a bene constituto animo, .& ab eo , quem in agendo spectamus, bonorum fine, omnis certe factorum consiliorumque praestantia proficiscitur. Qui caeterarum virtutum , idem liberalitatis est ortus, & quod a divinae gloriae sontibus ad civitatum etiam decora & commoda deriv tur , id revera magnificum est, id liberale, id gloriosum. Multa profecto in hoc genere egregie ac splendide a CLEMENTEgesta commemorari a me possunt. Amplissima ad dicendum essent tot publica Urbis aedificia restituta atque ornata , po tuum constructiones , derivationes fluminum , exquisitimma vetustatis monumenta comparata . Sed sinite, ut ad eas liber litatis partes potissimum me conferam , in quibus nihil cadmcum , nihil fluxum, nihil fragile inesse potest, quae nulla animi levitate , nulla famae suspicione depravantur . Harum ratio a christianae charitatis tracta legibus in indigentium sublevandis calamitatibus tota versatur. Hujus ille virtutis splendore mature delechatus abuti divino beneficio sibi videbatur , nisi perampli patrimonii copias , quibus in opulentissima ac nobilissima domo erat instri ictus , ad egentium usus traduceret . Quanta aliorum 1bidia in comparandis colligendisque divitiis esse solent, tanta illius erat alacritas in largiendis. Divini consilii rationes , quibus pauperum calamitatibus esset
15쪽
cautum ac provisum, interverti censebat atque intercipi, si aut avaritia obstruerentur 4 aut ad fastuin atque illecebras derivarentur , quae ad aliorum levandam inopiam redundare oporteret . Proinde cum dignitatum accessionibus census aeque
auctiores esse intelligeret, mirifice gestiebat liberalitatis exercendae sibi esse fines prorogatos. Quantus vero fuit in illo ardor , cum ad Patavinum Sacerdotium evectus novos sibi patefactos esse cursus, atque ampliora ad praeclare de aliis merendum se nactum esse halia agnosceret Iam ipsa liberalitatis consuetudine ad agendum paratior, atque inflammatior hunc praestantissimum esse honoris sui fructum reputabat, quod illam etiam facultatem asserret, ut opera ipse sua ac industria praestantiores liberalitatis partes cumulare, & ad inopiae adjumenta religionis etiam ac pietatis subsidia, quae prima juvandi esset ratio, posset conjungere. Sed quonam alio in loco praeclarius hoc cnaritatis specimen atque exemplar spectari potuit, quam in hoc summo religionis gradu Quae enim est ulla civitas tam certis ac tam propriis fixa & fandata legibus, quam est ch titatis institutis hoc religionis stabilitum imperium, cujus omnis disciplina, omnis juris descriptio una charitatis sanctione comprehenditur Z Atque hujus quidem legis vis ab ipso rei, gionis Conditore profecta ad omnium societatem arctissimis benevolentiae vinculis colligandam late delabitur; tamen in pauperum atque egentium sublevandis miseriis potissimum cernitur, quippe quae nostrae ipsius in Deum pietatis atque amoris modum una eademque definiat. Hujusmodi legis institutis cum caeteros omnes constrictos intelligeret, tum se potissimum teneri, ac tanquam acerrimis stimulis excitaritentiebat, ut imperii, cui praesideret, principem legem sua
ipse opera, suo exemplo roboraret . Tunc a se praeclare gestum imperium existimabat, cum miserorum vindicis ac pauperum parentis esset ossicio perfunctus; humanis quidem ci-
16쪽
vitatum legibus incolumitati ac commodis civium aequa iuris descriptione satis esse consultum; solos eos deseri, eorum miseriis minime caveri; proinde charitatis id esse legibus sa
ciendum , ultro eorum malis occurrendum, ultro sortunae
iniquitatem , quibus fieri possit praesidiis , amovendam. . Quamobrem omnem in eo industriam posuit, ut qui maxime opis indigerent, sedulo conquireret, ac eorum malis mederetur. Iucundissimum sedulitatis praemium percipiebat , cum orbutati solatium , pudicitiae tutelam , perfugium miseris, ege-slati praesidiuin comparatum a se esse intelligeret. Si aliquam do vero temporum asperitate fieret, ut pauperum calamitates exagerari animadverteret, tum vero squae charitatis est indoles, ut pro calamitatum magnitudine magis se ipsa acuat atque incutet ) ille acerrimis pietatis ac misericordiae studiis inflammari. Atque hic mihi sese objicit luctuosissimum illud tempus, cum ingravescente per universam pene Italiam annonae dissicultate, atque ex agris sterilitate desertis ac vastatis innumerabili undique confluente multitudine time fere ene ει , viisque omnibus abjecta ac prostrata, de nostra ac totius Urbis incolumitate
magnopere timeremus. In hoc misero rerum statu record
mini , qua cura, qua solicitudine optimi Principis animus premeretur , quam omnium luctus ac calamitates in illum unum maxime concurrerent ac incumberent. Qiram etasi tum illius gemitus seerunt, quo ardore, qua fiducia ad Deum configere , ab eo subsidia expetere ac 'expectare videbamus i in hoc tam gravi rerum discrimine tantae liberalitatis, de chartitatis species non mediocrem & malis allevationem attulit, de ad virtutem imitandam mirifica in omnibus studia excitavit. Ac Vos potissimum incredibile illud charitatis exemplar tem lati singulari alacritate in sublevandis miserorum aerumnis adfuistis; cumque idem ardor ad reliquorum civium imitati
17쪽
nem emanasset, Deum ipsum hoc eximio christianae charit, iis spectaculo delectatum, & illius obsecrationibus permotum, periculo tandem ac malis finem attulisse laetati sumus. Sed quid ea diutius commemorem, quae vos ipsi, qui illius actionum testes atque adiutores fiustis, melius animo recognoscere ac recensere potestis, quam ego dicendo consequi Aut quid ea verbis elevem atque imminuam, quorum meliorem ego quidem commendationem hoc ipso populi luctu nullam esse existimo Θ Quid enim omnium bonorum desiderium, quid pauperum gemitus, quid universae civitatis ince-ror , quid hic quotidianus infinitae multitudinis concursus aliud praesesert , quam clarissimum illius excellentis virtutis testimonium ξ Dum memoria repetunt illam pietatem, mode
Tationem , aequitatem, commovetur ac excitatur in omnium
animis Dcies ac similitudo quaedam antiquae illius innocentiae ac integulatis, quando istae praeclarae virtutes non solum hominum, sed & temporum propriae esse videbantur . Atque hae quidem pietatis ac sanctitatis laudes sertasse minus ainpiae atque illustres iis videri possunt, siqui virtutem ostentatione gloriae, rerum fistu, ac pompae magnificentia metiantur. Nulla hic hujusmodi cupiditatis vestigia, nulla victoriae minnumenta , nullus trophaeis ac triumphis locus, nihil opibus, nihil copiis, nihil equitatus robore peractum . Sed immensum quiddam infinitumque interest, inter illam judiciorum praVitatem, ac sinceram atque incorruptam christianae Virtutis aestimandae rationem; illa sensuum consuetudine ac opinionum inconstantia movetur, haec veritatis vi & gravitate nititur ; brevibus illa vitae spatiis ac interituri nominis gloria Uaeclare factorum praemia concludit, haec aeternitatis diuturnitate spes suas terminat, & sola summi boni mercede infinitam animorum cupiditatem explendam statuit. Ad hanc