De Restutitionibus in Integrum

발행: 1783년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

IURIS CIVILIS IN NEAPOLITANA ACADEMIA

PRIMARII PROFESSORIS

IN INTEGRUM

ET DE PRAECIPUIs vITIU CONTRACTUUM

LIBRI DUO

NEAPOLI Μ DCCLXXXII L

Publiea Auctoritate.

6쪽

EI I

LIBER II.

DE RESTITUTIONIBUS IN INTEGRUM

QUAE PRAESTANTUR MAIORIBUS VIGINTI- QUINQUE ANNU,

Et de praecipuis vitiis contractuum is

Ex quibus caussis majores vigintiquinque annis in integrum refluuntur.

Uperiori libro de restitutione egimus, quae minoribus vi*intiquinque annis datur; sequitur, ut hoc de iis tractemus , quae majoribus praestantur , quae quum plerumque propter vitia contractuum postulentur , veluti ob errorem , dolum, metum; idcirco hoc libro de errore, dolo, & metu, quae sunt praecipua contractuum vitia una erit dicendum .

7쪽

De iis autem plenius, atque accuratius, quam vulgo , disputabimus, ut non modo restitutiones , quae ex his caussis tribuuntur: sed contractuum vis omnis, & , quae contractus possunt infirmare, planissime intelligantur. Ita vero de restitutionibus in integrum, quae maioribus dantur, tractabimus, ut, quae com munia sunt cum iis, quae minoribus tribuum tur , hoc loco minime repetamus , quippe quae ex priore huius tractationis libro erunt desumenda , exemplo veterum iurisconsultorum, qui generalia, atque omnibus in integrum restitutionibus communia in titulo de minoribus vigintiquinque annis explicuerunt. Ut autem in integrum restitutiones , quae maioribus tribuuntur, pro merito exponamus, meminisse oportet, uti contractus, bc negotia ι quae ab impuberibus geruntur , plerumque rata non sunt; ita quae a puberibus fiunt, si nihil aliud impediat, valere, & firma ense: at si qualibet ex caussa in huiusmodi ne gotiis unus iniuria dgmno, alter lucro augea

tur; hic illi damna reficere, & quod ad ses

ex alterius detrimento pervenit, restituere debet , atque, ut res exigit, eum in priorem

statum reducere, ne quid ei injuria depereat,

quae

8쪽

LIBER ΙΙ. CAPUT I. u Isquae ex subiectis, ubi singula contractuum vitia enarrabimus, melius intelligentur. Atque ea est naturalis caulia omnium in integrum restitutionum. Verum has iuris naturalis regulas in civitate sequi e republica non est, ne litium immanis gliscat multitudo, neve contractuum, Pactorum , alienationum , dominiorumque i ra facile rescindantur . Hinc decemviri, uti impuberes tutorum auctoritate regi, nec quidquam sine iis gerere posse ; ita puberes sibi

res administrare , eorumque contractus , ge staque omnia valere , & firma esse voluerunt. At praetor mediam viam ingressus , neque per omnia iuris naturalis scita amplexus est, ne lites in immensum crescerent, neve con

tractibus , pactisque infirmandis , immo per fidiae aditus daretur: neque plane Veteres civilis prudentiae regulas , seu merum ius civile sequutus est, ne aperta iniuria permitteretur . Quo factum, ut, ubi iusta subesset caussa, ei, qui inciderat in captionem, subveniret rescista negotio , quo iniuria da innum senserat, quae in integrum restitutio dicta est: sim nulla iusta esset caussa , cur restitutionem quis impetraret, pacta, & con O s tr

9쪽

u14 DE RESTITUT. IN INTEGRUM tractus servabat , quamvis ex iis unus damnum , alter lucrum iniuria reportaret. Huiusmodi vero iustae causiae enumerantur in L. I. O u. D. de resit. in integr. metus,

calliditas , aetas , absentia , status mutatio , bc iustus error, ita enim ibi: Nam plurifariam praetor hominibus υel labia , vel circumscriptis subvenit , sise metu , sive ealliditate , sue aetate , sise absentia inciderunt in eaptionem , sive per satus mutationem , O jusum

errorem, quae similiter a Paulo I. recepi. sene. p. f. a. his verbis referuntur : Integri resi- tutionem praetor tribuit ex his cavisis, quae per

metum , dolum , O satus permutationem , Oissum errorem , O absentiam neeessariam , Oinoirmitatem aetatis testa eisse dicuntur. At in libro quarto Pandectarum , in quo de restitutionibus in integrum singillatim tractatur iustus error omittitur, bc alienatio iudicii mutandi causia 1 acta resertur. Id ideo factum coniicio , quod Ulpianus , & Paulus in integrum restitution is caussas enumeranteS 1ienationem suturi iudicii metu factam ad dolum retulerint: composiores vero Pande-ctarum de ea proprio titulo tractarunt, quod de ea praetor peculiari capite edixerit. Contra

10쪽

LIEER IL CAP ut Lira iustum errorem omiserunt, quod de eo prietor nihil plane, aut perpauca peculiari capite edicto proposuerit , quum iustum errorem generali clausula comprehenderit , squa alia jusa eausu mihἱ videbitur , in inte-erum restituam de qua in L. I. f. I. D. exquib. eauis . major. vigintigulas ann. in integr. resoIgitur statuamus septem fuisse ordinarias in integrum restitutionis caussas, scilicet errorem , metum , dolum , aetatem , absentiam, status mutationem , ic alienationem iudicii mutand1 caussa factam : & unam extraordinariam ex generali clausula, si qua alia iusta caussa praetori visa esset. Ex his una, nempe infirmitas aetatis, ad minores viginti quinque annis pertinet, de qua superiori libro actum: caeterae ad maiores, de quibus hoe libro scendum is

SEARCH

MENU NAVIGATION