De scriptoribvs ecclesiasticis liber vnvs, cvm adivnctis indicibvs vndecim, & breui chronologia ab orbe condito vsque ad annum M.DC.XII ..

발행: 1613년

분량: 314페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Ndreas Barbatius Siculus, floruit anno I so. Scripsit in Decretales. Scripsit etiam de Cardinalium praestantia. Scripsit quoque varia consilia.

LAonicus Chalcondyla Atheniensis, scripsit historiam libris decem,

de origines rebus gestis Turcarum usque ad sua tempora, id est, ad annum Do m. I 62. cui historiae adiecta est appendi , qua continuatur historia usque ad annum Do m. is 61.hunc auctorem ponimus inter Ecclesiasticos, quoniam eius historia plurima continet ad res Chtistianas pertinentia. Quia tamen hic auctor ab haeretico homine Latinitate donatus est, ct annotationibus in marguae positis auctus in Indice librorum prohibitorum eius lectio interdicta inuenitur. Ipse etiam Laonicus non caret narrationibus falsis, quas temere credidit rerum nostrarum ignarus.

Ioannes Bastalius Ordinis Minorum,scripsit inquatuor libros senten

tiarum non contemnenda commentaria. vivebat anno Do m. I AO a.

V e Teato Laurentis Iustiniano. IA O.

B Laurentius Iustinianus , patria Venetus ac primum Canonicus Re- .gularis, deinde Episcopus Venetiarum, postremo primus eiusdem Vrbis Patriarcha, floruit dochrina, sanctitate, Miraculis , temporibus Eugeni,quarti. Nicolai quinti Pontificum Romanorum, circa annulnDOm. o. Obit anno I 13. Scripsit volumina quindecim, quorum hi sunt tituli: Lignum vitae. De disciplina Monastica. De connubio Verbi,& Animae. De humilitate. De spirituali interitu animae. De triumphali agone Christi. De interiori conflictu. De complanctu Ecclesiae.

252쪽

De corpore,&sanguine Christi. De vita solitaria. De contemptu mundi. De sermone Domini in coena. De officio Pastorali. De obedientia. De gradibus perfectionis. Scripsit praeterea sermones quadraginta. Obij tanno aetatis ψ.Epi sic patus vicesimo quarto sed quinque annis ultimis fuit etiam Patriarcha.

De Ioanne de Turrecremata. I ΑΟ

Ioannes de Turrecromata, natione Hispanus, ordinis Praedicatorum. Cardinalis Presbyter S. Sixti ab Eugenio quarto creatus , postea Episcopus Cardmalis Sabinus, Theologus, de Iure consultus eximius obiit anno Do m. I 68.aetatis 8O. maior. Scripsit Summam de Ecclesia, quartuor libros. Apparatum super Deci et una Eugeni quarti de unione Graecorum cum Latinis. Commentaria in Decretum Gratiani. In Psalterium. In Euangelia Dominicalia. In Euangelia de Sanctis. De corpore Christi contra Bohemos, De salute animae. De aqua benedicta. De Conceptionem Virginis. In Regulam sancti Benedicti. Meditationes de vita Christi.

MAtthaeus Palmerius Florentinus, vixit tempore Concilij Florem, ni vi ipse testatur in Chronico Scripsit, siue continuauit Chronicum ab anno 9 ubi desset S. Prosper,usque ad annum i 9. Scribit quidem Io Trithemius, hunc Matthaeum postea de haeresi conuictum,&damnatum fuisse, sed in Chronico ipsius nullum ego erroris inueni. estigium.

Atthias Palmerius Pisanus , vixit eodem seculo, d continuauit Chronicum Matthaei ab anno I Aso,Vsque ad Iol.

253쪽

De Bessarione Sardinali ' IA O.

BEssarion natione Graecus, patria Trapezuntius, dignitate Episcopiis Ni nus,postea Cardinalis S .R. E.ab Eugenio quarto Pontifice creatus,multis legationibus perstinctus, multisque aliis piis laboribus fatigatus,obiit anno Dom. I 472.Sixto quarto sedente. Scripsit orationem pro unione, prolixam, doctissimam,quae extat Graece Latine sess.as. Concili, Florentini. Scripsit quoque aliam breuiorem, quae pariter extat Graece Latine, sessione i .eiusdem Concilii. Scripsit etiam librum aduersus Marcum Ephesium pro defensione Ecclesiae Romanae. Scripsit quoque de verbis consecrationis aduersus eundem Marcum. Scripsit de illo Ioannis χΙ.Si eum Volo manete, donec Vcntam. Scripsit denique multa Philosophica in defensionem Platonis:&Metaphysicam Aristotelis Latinitate donauit:& libros tres con latorios ad Imperatorem Graecorum misisse dicitur.

De Georgio Scholario. I O.

GEorgius scholatius vir inter Graecos sapientissimus.

Scripsi rationes quatuor de pace inter Graecos Latin psineunda, quae habentur Graece&Latine post Concilium Florentinum: hie idem censetur esse ille Gennadius quippe qui mutauerit nomen as sumptus ad Patriarchatum Constantinopolitanum qui scripsit quinque Orationes de quinque articulis controuersis pro veritate Catholica. De processione Spiritus sancti. De primatu Papae. De Azymo. De Purgatorio. De visone Dei ante resurrectionem corporum.

Ioseph Episcopus Methonensis eodem tempore scripsit librum respon sionis pro Concilio Florentino ad librum Marci Ephesi calumniatoris eiusdem Concilij. Extat autem haec responsio Graecein Latine post idem Concilium.

De Gregorio Protosincello. I4 Ο.

Regorius Magnus Protosin cellus , ac postea Patriarcha, scripsit responsionem aliam contra Epistolam Marci Ephesi, quae responsio G imin

254쪽

23 De Scriptoribus Ecclesiasticis

impressa est Graeco Latine post Concilium Florentinum. Dicitur autem iste Gregorius Romae sepultus fuisse,&miraculis coruscasse.

De Nicola decus.

Icolaus de Cusa, natione Germanus, Decanus S. Florini,deinde E-- piscopus Brixinensis,denique Cardinalis S. Petri ad Vincula a Nicolao .Pontifice creatus, vir fuit aeque pius ac doctus.Obiit anno DOm. I 6 aetatis c 3.

Scripsit de Visione Dei.

De docta ignorantia. De reparatione Kalendarij. De cribratione Alcorant. De venatione sapientiae.

De ludo globi mystice.

Adversiis Bohemos. Coniecturam de nouissimis diebus. De dato Patris luminum. De quatiendo Deo. Directorium speculantis. De filiatione Dei. Dialogum de Genesi. De concordantia catholica. Sermones per annum epistolas ad diuersos. Scripsit de Mathematica persectione. De Berillo. De apice theorica. De quadratura circuli;& De sertuna. Atque haec in primo tomo. In secundo tomo habentur: Dialogus De Deo abscondito. De an nunciatione Dominica. Excitationum libri decem. Epistolae septem. Correctio tabularum Alfibnsi. De perfectione mathematica. De Arithmeticae complementis. De transmutationibus eoinetricis. Complementum Theologicum.

255쪽

obseruatio. Nicolaus de Cusa Concordantiam Catholicam scripsit Iuvenis , choante videlicet concilio Basileensi;& quia magna tunc erat fama concili Basileensis, coepit ipse cum multis aliis exaltare potestatem Concili j Sc deprimere auctoritatem Apostolicae sedis sed postea ubi vidit pertinaciam eorum, qui concilio adhaerebant,ut etiam auderent schisma facere,&aduersus legitimum Pontificem, idolum erigere coepit grauissisimis epistolis eos detestari, pro extinctione schismatis plurimum laborare. In qua re imitatus est Iulianum S. Angeli Cardinalem praestantissimum,& Eneam Sylvium, postea Pium II. Pontificem,qui initio concilium Basileense contra Eugenium Pontificem defenderunt . postea vero pro Eugenio Pontifice contra Concilium depugnarunt. Vide retracha

tionem Pi II in iis quae spectant ad Iulianum Cardinalem: epistolam Nicolai de Cusii ad Rodericum, in iis quae ad ipsius Nicola sententiam iudicium pertinent.

De Dionysio Carthusiano. I4JO.

DIonysius Carthusianus, natione Belga,vir fuit sanctissimus,&doctissimus, vixit inordine Carthusano annos 8.obiit anno aetatis suae 69. qui erat annus salutis I TI.

Scripsit in omnes libros Scripturae diuinae. Scripsit inquatuor libros Magistri sententiarum. Scripsit plurima, quorum Catalogum , una cum vita ipsius,inuenies post finem Commentari, in librum quartum sententiarum. In libello de quatuor nouissimis caute legendus est circa statum animarum in Purgatorio degentium.

THomas de Kempis natione Belga,professione Canonicus regularis,

vir magnae pietatis, obiit anno Domini I TI .aetatis9 I. ut in vita eius,

quae praefixa est operibus ipsius,legitur. Scripsit multorum opinione, quatuor libros de imitatione Christi:

de quo opere locuti sumus,cum de Ioannis Gersonis operibus ageremus. Scripsit sermones ad nouitios. Sermones ad Fratres. Dialogos nouitioruin De vita litaria. De tribus tabernaculis. De vera compunctione. G Q. Hor-

256쪽

Σ36 De Scriptoribus Ecclesiasticis

Hortulum rosarum. Vallem tiliorum. Alphabetum Monachi. Consolationem pauperum. Epitaphium Monachi. Qualis debeat esse Monachus. Manuale paruulorum. Doctrinale Iuuenum . . De contemptu Mundi. Epistolas ad diuersos.

De Henrico Harphio. I 64.

HEnticus Harphius,natione Belga,patria Mechliniensis, prosessione

Franciscanus, vixit tempore Pauli secundi Pontificis. Scripsit de dece praeceptis, quod opus, Speculum aureum nominauit. Item de tribus partibus poenitentiae: Tractatum de effusione cordis. Di rectorium aureum contemplativorum. Collationes tres. Sermones per Quadragesimam. Denique de mystica Theologia libros tres. Quod est praecipuum inter opera Harphi, Sed hoc opus interdictum fuit in Indice librorum prohibitorum , nisi repurgatum esset ad exemplum eius quod repurgatum prodiit Romae an. 138 s.

ALexander Tartaginus de Imola, scripsit in sextum , clementinas;praeter multa consilia dc alia, quae scripsit in codicem , lai- gestum.

BAptista Platina patria Cremonensis,uixit tepore Sixti Papae quarti, cui dedicauit librum de vitis Pontificum Romanorum, d obiit an

Scripsit librum de vitis Pontificum a sancto Petro, usque ad Paulum secundum , cui libro addidit Onuphrius Panuinius notas non contemnendas; iraeterea vitas sequentium Pontificum usque ad Pium quintum,quam tamen solum inchoauit. Scripsit praeterea librumvi naturis rerum, libros decem dehonesta voluptate, valetudine,d epistolas ad diuerses. De

257쪽

AMbrosius Camaldulensis Florentinus, Abbas generalis ordinIssiit,vir fuit doctus, prudens Mobiit anno i 'o. Scripsit Tractatum de Spiritu sancto. Item de Sacramento Corporis Christi. Item orationes, quarum nam Graeco idiomate habuit Ferratiae coram Imperatore Graeco, Episcopis Graecis. Scripsit etiam Epistolas multas. Et vitas S. Eugeniae virginis, Martyris. Necnon Proti, Iacinthi Martyrum. Vertit autem ex lingua Graeca in Latinam librum S. Basili de Virgi

nitate.

Vitam S. Ioannis Chrysostomi. Et Homilias eiusdem in Matthaeum. Item libros S.Dionysi, Areopagitae.

Et alia non pauca.

PAcificus Ordinis Minorum , vixit circa annum I 8o scripsit sumis mam casuum conscientiae, quae Pacifica nominatu : ea summa ex Latino idiomate in Italicum conuersa edita fuit Venetiis anno I 17 . Mi 8O.

ANgelus a Clauasio, Ligur,ordinis Minotum, scripsit summam a.

Aptista Trouamala ordinis Minotum eodem tenipore scripsit Lo uani, summam Casuum conscientiae, quae dicitur Rosella.

V Vernerus Vesphalus scripsit Fasciculum temporum ab initio muridi usque ad annum a 8 . continuauit hoc opus Ioannes Liniurius usque ad annum II i q.

258쪽

GAbriel Biel natione Germanus, qui Tubingar diu docuit, soruit

Scripsit Commentaria in quatuor libros Magistri sententiarum. Item expositionem Canonis Missae,&Sermones varios. - .i

MArsilius ab Ingen, natione Germanus, aequalis Gabrielis , docuit Heidelbergae. scripsit ipse quoque in quatuor libros sententia

tum Commentaria non inutilia. P

IAcobus de Valentia Episcopus Christopolitanus, vixit circa annum

i 9o .ut colligitur ex prooemio Fini Hadriani. Scripsit Commentaria in Psalmos,& in Cantica Salomonis. Scripsit etiam in Cantica Zachariae, B virginis, Simeonis, in Hymnum, Te Deum laudamus, J contra Iudaeos de Christo reparatore generis humani.

CYprianus Benetus Aragonensis Ordinis Praedicatorum,scripsit quatuor Tractatus, qui extant: unum, deprima Orbis sede:alterum,de Concilio:tertium, de potestate Ecclesiastica:quartum, de Pontificis maximi potestate.

FInus Hadrianus Ferrariensis, vivebat senex anno Iso 3 ut ipse testatur in prooemio siti operisscripsit in ultima stra aetate volumen magnum, egregium,libris nouem distinctum, quod inscripsit, Flagellum in Iudaeos.Extat excusem Venetiis anno Dom.I 38.

Ioannes Picus Mirandulae Constes, vir ingenio,& doctrina pro aetate maximus vixi annos solum tyiginta tres , obiit annoDom. 16.. scripsit tamen: In

259쪽

In primum caput Genesis,&de opere sex dierum expositionem multiplicem libris septem comprehensam. Item explicationem Orationis Dominicae. Item conclusiones nongentas, quas disputandas publice proposuά. Item Apologiam aduersu eo qui alia uot eius conclusiones carpi

Item de ente, uno nilos' Item de hominis dignitate. l Item regulas Christianae vitae, ad vincendas tentationes & mundum, perutileS. In Psalmum XV. Conserua meDomine, explicationem. De Christi Regno,& Mundi vanitate. .

De Astrologia, siue potius contra Astrologiam iudicrariam lib.1 Item in conuiuium Platonis libros tres. Denique elegias,&epistolas varias. Quid si hoc ingenium aliis triginta annis excoli potvis Et G-mnino enim nihil ei desuit nisi matulitas.

MAtlilius Facinus, Florentiae natus est, ut ipse testatur in quadam epistola,anno Dona 3 33. Obiit vero anno I 99. Vir fuit peritus non vulgariter,tum sacrae Theologiae, tum etiam Platonicae philo phiae Opera eius duobus Omis Xcusi sunt Basileae anno is6 i. In primo tom*:

De Christiana religione,lib.

De immortalitate animorum, lib. iii S

In epistolas B. Pauli,ascensus usque ad c elum ad Paulum intelligendu Sed non explicat nisii epistola ad Romanos. Praedicationes habitae ad Fratres. De sanitate tuenda studiosoram, lib.

260쪽

2. O De Scriptorib- Ecclesiustitis De Iacobo Philippo ae Comensi. - 1 94.

Acobus Philippus Bergomensis, ordinis S. Augustini, vivebat anno

Scripsit historiam ab initio mundi usque ad annum Dom. I 36. libris quindecim,quod opus inscripsit supplementum Chronicorum. Scripsit etiam de claris mulieribus Christianis.

ANtonius Bonfinius vivebat anno i oo Scripsit historiam Hungaricam: Commentarium de pudicitia. Sed hoc in Indice Romano prohibitum est.

Robertus aguinus Gallus, ordinis S. Trinitatis Generalis,uiuebat

Scripsit pro Conceptione B.Virginis tam carmine quam soluta oratione libros duos. iDe miseria humana lib. I Orationes,4 epistolas. Denique de origine QRegibus Francorum , libros duodecim usque ad Carolum VIII. Quae est historia annorum mille,&ducentorum.

De Marco Antonio Coccio Sabellico. IJoo.

Arcus Antonius Coccius Sabellicus, vir valde eruditus, vivebatu WAnno Dom. Joo. Eius opera quatuor tomis Basileae excusa sue

runt anno II 6O.

In primo Tomo continetur historia ab Orbe condito, perenneades quinque,idest libros quadraginta quinque. In secundo continetur continuatio historiae per enneades sex, idest, libros quadraginta septem nam enneadis ultima non habet nisi libros duos. In eodem tomo continetur historia Veneta per decades tres, quartae libros tres. In tertio continetur supplementi per alios additi libri viginti novem. In quarto exemplorum libri decem.

De Aquileiae antiquitate lib. De

SEARCH

MENU NAVIGATION