장음표시 사용
5쪽
CATVLLI VERONENSIS CARΜINA SELECTA.
6쪽
7쪽
9쪽
Quo is sit Catulli liber, ut pulcerrima illa carmina
quibus nihil sere simile aut secundum apud poetas Romanos legitur non possint inspici quin turpissima quaedam poematia in oculos simul incurrant, placuit his ablegatis Catulli partem meliorem lectoribus propinare. Qua in re eam nobis legem posuimus, ut ne Carmen ullum negligeremus quod posset quisquam Musarum amator desiderare, neque in iis carminibus quae typis
eSSent repraesentanda ne unum quidem uerbum aut recideremus aut immutaremus. Etenim nec Catulli ipsius mores nec saeculi quod tum Romae erat uoluimus dissimulare. Verum aliud est odorem noScere PraeSepis, aliud in sterquilinio uolutari. Quod ad textum attinet, recognitionem Ellisianam quae e typographeo Clarendoniano A. S. DcccLxVII prodiit summa fide secuti sumus et Ellisianis numeris tum carmina tum uersus Singulos signauimus. Si quid igitur cuiquam uel in ipso uerborum contextu uel in re orthographica nouatum esse uidebitur, ab apparatu illo locupletissimo ratio erit repetenda quo librum suum uir doctissimus instruxit.