Paganini Gaudentii Rhaeti I.C. ... Declamationes octo. Extra ordinem habita anno 1629. Quarum conspectum versa pagina exhibet

발행: 1630년

분량: 93페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

In Gymnasio Pisiano Eloquentiae Professoris.

DECLAMATIONES OCTO.

FLORSNTIAE, Apud Simouem Gottum M. Dc. XXX.

DD. SUPERIORUM PERMISSU.

3쪽

Conspectus.

I. DE RATIONE CONAEQUENDI ELOQvE TIAM PER MYLTIPLICEM vsvM IN vlTA CIVILI. II. DE NOBILITATE. III. DE IUBILALO IV. DE CAUSIS RUINAE IMPERII ROMANI. V. DE PRAESIDIIS MEMORIATIVI. DE TRIPLICI CATENA. VII. DE AvGMENTO MAGNORUM IMPERIORUM. vIII. DE TRIPLICI MYTATIONE REGM RG MANARUM.

4쪽

sER ET RURIAE

MAGNO DUCIFERDINANDO SECUNDO

Raelectionibus meis in Tacitu praeludunt Declamationes octo, in quibus sic historiam tracto, Ut Civiles cog

tationes interponam λ

sic eloquentiam profiteor , ut grauioriabus monitis cupiam prodesse;sic per om

nem materiam libere excurro, Vt a pro-

Iosito non discedam, quod est excitareonas mentes ad robustam Sapientiam,

5쪽

dc sub pedibus videre uno premere ple

beiorum animorum trepida simulachra . Animaduerto, quam arduum clivum conscenderim,prospicio non esse mearum Virium montem tam sublumem superare. Frgo ad Vestri Celsitudinis benignitatem confugio , sine qua nihil vel minima laude dignum possit a me proficisci. Externus sum,procul a patria sum, di quidem iam prope funditus excisa ; nullus hic aut sanguine mihi iu-ctus, au i longa consuetudine notus. Omnium ocuIi ,& quidem acerrimorum hominum in me coniecti. Professio mihi imposita eiusmodi est, Vt perpetuam alacritatem, quotidianam promptitudinem, lingus expeditam volubilitatem , reru m Vari a,S prop e i m men sam cogn itionem , accuratam dicendi ratione mi requirat . iam si quisquam in ordinem redigendus, ut sectam habitet, opuS proruida cura , ct accurata libertate. Inter

haec,quid est quod meo animo perpetua

6쪽

securitatem suppeditat ' Dum cogito, quis ille si cui opera meam qualemcuq; nauo. Princeps nempe, qui,siquis quam mortaliu, seliciter, Sacriter ingenia di gnoscere potest; i nullus poterit inania verba pro sol i d is rebus obtru dere, qui Η, iamdiu apudde statuit, virtutem praeci puam eius, qui salutem populorum sibi subiectorum promouere velit, esse, non aliunde, luam ex rebus gestis discrimen inter homines constituere . De Vestra

Serenissima Celsitudine mihi esse sermonem , quotusquisque est in hac regione qui non intelligati lam igitur magnet spei sum plenus, has Declamationes no indignas visum iri, quas semel atq; iteruin manus sumat;& si qui sint, qui callide eas oppugnent beat eos aut tam bona , aut meliora praestare. Nouit

optime Celsitudo Vestra esse plurimos, qui in hac vitae humanae fabula ni hil ipsi agunt, tantum quomodo alij se gerant Catoniano supercilio iudicant.

7쪽

sed ne* publice id faciunt, latum pren

sant quosdam semihomines, in aurem de libris maledicunt eorum , quoS imia tari, si vel Nestoream aetatem Vivan i, nopoterunt, ct quibuscum palam congredi nunquam audebunt. Dabam Plo.

rentiet Cal. Iulij. M. DC. XXX. V. Celsic Ser. φ

id ii

Subiectissimus Seruus

Paganinus GaudentiuS.

8쪽

IVRIS CONSULTI. CLAMATIO PRIMA

De ratione consequendi Eloquentiam permultiplicem usum invita ciuili. Habita insolemni studiorum instaurasione. T hac ipsa. sede anno praeteriato cum de ratione consequendi Eloquentia dissererenta, duobus opus esse eiusmodi

facultatem. consecuturo Con tendebam I Magna nempe rerum cogniti

ne,& multiplici usu in vita ciuili. De primo ita locutus sum, ut in vobis summam beneuolentiam , atri, humanitatem expertus sm,deq; tanto erga me affectu ubivisui gloriatus. Si namq; Horentiae a Serenimmo Magno Duce mgxima cum benignitate fueram

admissus,vos prosecto nihil omisistis eorum,

9쪽

t DECLAMATIO

quibus Vir externus, & qui tunc primi, m pedem in hac regione ponebat, ad rem strenue gerendam posset excitari. Quod si hominem adhuc ignotum tam prolixa comitate excepi stis, si orantem tam attente audivistis, si orationem honorifico testimonio ornare voluistis, quid iam mihi non potero polliceri r Postquam res meae in hoc celeberrimo Gymnasio eo sunt progressae , ut vix ullum, putem esse inter vos, qui me sibi priuatim, aliquo non devinxerit beneficio. Certe pleriqt, ita mecum egistis,ut fauor vester in amicitiam , amicitia in amorem, amor in familiaritatem transisse possit videri. Vt ita loquar, qui vobis, excellentissimi Doctores,l ge sum inferior, facit affectus vestri erga me magnitudo. Qui igitur semper beneuoleme-Cu agitis,adeste,& tiaram imbecillitatem, dude Ratione cosequendi Eloqueotia per multiplice usu in vita ciuili dissero,eadε beneuoletia subleuate. Illud ante omnia, Auditores, dicamus oportet, discrime esse constituenduanter eloquentiam, quam sic vocabo umbra ticam , quς sese intra certum hominum genus continet, do Scholarum patietibus inelu

10쪽

o PRIMA. '

ditur & inter illam, quae ludicras exercit tiones spernens vim suam transfert ad quotidianos congressus, ad negotia magni mo. menti tractanda, ad demulcendos animos,ad varios affectus in hominibus excitandos :Huic seriae, huic robustae, huic laboris pisnae, praeludit illa non aliter quam cum leone congressurus taurus arenam iactat, arborem petit, Cornua acuit. Nec ullus sat scio, inter vos fuerit, qui existimet, me dum de Ratione consequendi eloquentiam differo,

hoc agere, ut diuinam, & prope dixerim immensam facultatem limitibus Scholasticae , & eruditae declamationis circumstribam. vi enim quis in Rhetorum gymnasijs vim sua indicendo ostentet, non opus fuerit multiplici illo usu in vita Civili, quem ad eloquentiam consequendam studiosis iam suscepimus commendandum . Exultauit olim inter oratores Vmbraticos Isaeus, cui torrentem dicendi copiam scimus a locupletibus auctoribus adscriptam. Is quia decIamandis controuersiis plurimum operae ,& temporis impenderat, derepente conscendens subsellia, de quocunq; argumento, quod homini L. . M δ ὲ B propor

SEARCH

MENU NAVIGATION