ErycI Puteani BamelrodI ... Epistolarum apparatus posthumus, in centurias septem distributus, operâ & industriâ Xysti Antonii Milseri authoris generi. Tomus primus 2. ErycI Puteani Bamelrodi ... Epistolarum posthumarum centuria 2. ad viros in republi

발행: 1662년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

sunt, ipsa comparatione extulere; si non alio, hoc saltem fructu; ut quae versa sunt, & deicis 'riora reddita , a pluribus legerentur. Tua, nec omnino iam tua liceat dicere , quia mutata et quae ut nativum elegantiae ac maiestatis

genium retinerent, vel verti non debuerunt, vel a te solo, qui unus tibi par es , & te unus totum capis. Quid tamen est y Ut & meum eingo morbum profitear, his iisdem agitaveram cogitationibus animum , ut per tua aliquando vestigia thilum ferens, quae post R o Μ PLuM TAR Ma i N I u Μ QN B prodiissent operi, Latina faccrem ; nomen vero meum tuo illustrarem. Audebam, non audebam et pellectus pulchritudine, retardatus dissicultate; cum suae unicuique linguae gratiae ac veneres sin quae nulla arte, uullo ingenio in aliam traducantur. Magnum hic etiam momentum est, ne quid temere. Refert enim, alienum quis invadat interpretatione opus , an suscipiat- suo arbitrio, an Auctoris consilio r quorum alterum eo sciente. vel dissimulante neri potest ι alterum nesciente vel invito. Meum erat in alienis praestare libris, quod in meis exigerem; prius offerre operam , quam impendere, insinu requam exequi: ut si tuo pecca rem consensu, facilius obtinerem veniam; si consilio niterer, minus peccarem. Belga nav

112쪽

9α si RYCI Pu TERNI iussum , Latinus esse , iugi exercitatione studui: in eo assiduus, ut quem Sacra & Iura

sermonem retinuere, meum facerem, Scientiis Historiisque sive scribendis, sive interpretandis applicarem. Quid fecerim, alii judica

simul imperii Romani , sex libris breviter complexus sum : quod hic specimen mitto ;seda secunda cura. & sine commentarii veste, quam adideram , facilius sic quidem circum. ferendum. Ut ut est, oculos tuos subit, cenis surae se. subjiciens. Quantum vero industriae meae tribuere possis, hinc statues. Eandem si in obsequium scribendi admittes , audebo vi Vere, & a tuo nomine famam, a tua benevolentia securitatem derivare. Vale Illustrissi. me & Exellentissime Domine, & quemadmodum 1 Maximo Rege nostro in Britaniam Legatus mi lius es, ut si mal Belgium viseres in Belgio hanc Urbem & Academiam, in Ur. be Arcem Palladi consecratam lustra &illustra. Hic scribo. xv. Kal. Jun. cio. I C.

EPISTOLA

113쪽

IACOBO HIERONYMo

' ρος V o magis sanguine, per virtutem effuisI so, quam meo calamo virtuti impenso Illustrissimi fratris tui Epitaphium nobilitatum est. Non profecto tam facile est pulchre scribere, quam sortiter pugnare, quando ad gloriam armati procedunt Fratres, qui nullo. Sacramento obliganturr alter occumbens, ut semper vivat; alter superstes , ut semper quodam modo pugnet, aeternusque sit. Sat apud exteros gloriae partum : Virtutem in te, ipsa deinceps Patria veneretur. Quocumque Ver & quacumque ibis , Magnus eris: Vestigia tua , velut lumina; quae cum Italia excipiet, talem sibi velit Civem natum esse, tali indole, animo, ingenio. Sic scribo , ut magis a gnoscam beneficium, quod adolescenti, a me commendato, Benignitas Tua concessite ais desie

114쪽

94 ERYCI Pu TEANT desse posse sequi ἄριsis. Hic vero, ut sine Veislo loquar, filiva meus est recenter ex Hispania redux , ubi in Familia Marchionis MIRABELLII aliquot annis fuit, gladii honore, ut fieri solet. ab eodem donatus. Nunc igitur Tuus erit, & me magis faciet qui Nominis Tui aeternitatem toto animo veneror. Lovanti, in Arce. xv I II. Kal. Septemb. m.

C. XLI.

VI ILIO

Legato Regis.

Ad Is ε R A ra nuper Praefationem Histo-A A riae latine adumbratam , quae si omnino mala non est , bona fortassis fieri poterit feliciusque expoliri. Sed iudicio tuo, di simul indicio opus erit, ut sciam quid peccaverim, quidve ad incudem revocari debeat. Faciet quoque prima emendatio ad cautelam eorum,

115쪽

TPIs T. CENYuRIA II. sssequuntur e omnis enim in principio, aut praecipua dissicultas est. Aliquot etiam poste Pagellas verteram , & faciliori calamo, quia ad ipsam Historiae libertatem provectus. Cur Ius in mari est, labor in portui: & plus negotii exire , quam navigare. Sive in sensu, sive in verbis hallucinatus sim, mone. Absente B LITTERswYC EIo meo , Vice eius hic B I AB u s, etiam meus, sustinebit, &oracula tua excipiet. Sic utrumque amo, &caussae sunt . ut existimem , dignum tuo quΟ- , que amore esse. Audebunt igitur, ex occasione, & negotia nostra communia, & vota auribus tuis, patrocinioque committere. Fave BIAEo meo, fave B LITTERswYC-x Io, & ad me beneficium veniet. Vale Illustrissime& Lxcel lentissime Domine. Loia vanii, in Arce, Postridie Non. Decemb. m.

EIDEM.

MODEsri AM tuam video cum niscundia, humanitatem eum eruditione

certare.

116쪽

ys 'TRτCΙ Pu TE A MIcertare. Noc est profecto loqui, & amari potise, hoc est sapere, di laudem mereri. Modestia hunc amorem gignit, & ipia diserta est:humanitas laudem , S aliquid coeli habet. Quid facio vero ' Facundiam ego tuam versione mea

violo, obfusco eruditionem. AEdificium solo,

an solum aedificio cedat, durisconsultoru filii disputent: sed in admiranda hac Historia spraeis fiscine dixerim b& solum & aedificium pari

jure, & sic elogio tuum est. Solum, rerum ve in I ut fundamentum est,& ingenii gravitate conflat: aedificium, sermonis structura , & elegantia splendet. Meae hic igitur solae partes sunt, & solum aedificium latina quadam imagine adumbrare. Pingo arborem , quae & na tura & insitione tua est , trunco solida , ramis pulchra, flore simul& fructu foecunda et meam steriles dumtaxat lineae tenuesque colores faciis uni. Sed quemadmodum tua est, utilis semper erit; quemadmodum mea, forte delectabilis:

tua, tanquam in horto, mea tanquam in atrio:

sthic, ut arbor, hic, ut imago, quemadmodum dixi. Hanc igitur pergo pingere,ut tuam quoque faciam ; te volente , cui jam initia placuerunt. Si & istae non infeliciter paginae versae sunt, malori reliquas fiducia aggrediar; maiori friinu, si, ubi infelix fui, tempestive intelligam. Ad summam, & hic & omnibus, totus cupio

117쪽

i BI AE u Μ η Amo, quia bonos; & adhuc commendo, quia amo r duos in uno, an in duobus unumt Duo homines sunt, unus Amicus; duo corpora mens una & conspirans. Sic & pauculas alios habeo, fide & familiaritate explora tos; in quibuscum una virtus sit, omnes unius instar lane, & numerum excludunt. Parvum istud Amicorum meorum agmen est, quo stiopatus, inimicos aliqui etiam sunt aut antismose contemnam , aut secure negligam, Nominis Tui auctoritatem, in subsidium, si opus, advocaturus. Tu nobis qui tui sumus, & Litis terarum candorem colimus, Duxeris; at natutela securitatem capiemus. An nimis audacister i Ad modestiam tuam redeo: an nimis nismiliariteri Ad humanitatem. Vale Magnum Saeculi Exemplum, & vive. Lovanti, in Arce Regia, NI I. Kal. Ianuarias. m. 1 O C

118쪽

EPISTOLA LIMBruxesiam.

FRANCISCO DE MELLO,

comiti Fumaris , Belgicae

i ubernatori.

. . . .

SI Patrem Litterarum caussa, quidni & FI

lium, Armorum,Excellentia Tua benigno respiciat λ Tuae litterae sunt, quas heroico p trocinio . Tua & arma , quae summo imperio non prudenter tantum, sed feliciter quoque sustines, totam nobis, ut sic dicam, Palladem expriment,totum Martem. Ego, qui Palladem solo, audeo tuo patrocinio felix esse e Filius meus, qui Martem, imperio tuo sortis esse,& meritis jam suis nitens , ad Μilitiae prin inia adspirare. ANDREAs PuTΕΑNus est , laborum, periculorum , vulnerum fiducia, optionis, sive Propraefecti locum petit: in ea autem turma, in qua Signum hactenus, di cum laude tulit; imo mea, quae praesectum, perillustrem Virum D. SALvΛTOREM Ruo Nura, natione Mediolanensem, acce- ' pix.

119쪽

EPIs T. CANTu RiA II. bypit. Aliquid Patriae ille quoque in Filio meo

invenit et uxor enim mea, Mediolanensis est,& e Turrianis. Faveat igitur Excellentia Tua votis nostris: meis, Litterarum caussa; Filii, Armorum. Exurgam Litteris, si exuria gere Armis Filium videam. Quod eiusmodi beneficium erit; ut si quid Litteris ego pote ro, si quid ille Armis, totum Excellentiae Tuae in gloriam simus relaturi. Ita vale &vince. Lovanti, in Arce , III. Non. Januarii,

anno no UO. O . I D C. XLII. quem D. O.

M. felicem faciat.

EPISTOLA LX.

EI DE M.

. . . c

o UBLI CIs ego votis mea privata in 1 genti affectu iungo, summum numen Venerans, ut Provinciae, tuo unius Imperio a Rege commissae, selices sint , hostemque hinc inde armis ferocem , timere desinant. Belli fortunam tua nobis virtus faciet, victoriam vires Regiae , sed virtute admirandae. Ad Nomen Venio, ut omen inveniam. Melicus

G a nobis

120쪽

roo LRYCI Pu TEANT nobis MEL Eus, &suavis erit, in Gube natore Patrem habituris ; Marius Α s suis MAR rus, & virili, imo Romano Dux ais nimo , sive in Gallos . sive in Batavos puis gnandum. Infra meritum tuum, hoc tamen Elogium i quia Litterarum ac Sapientiae studia simul adfers ι tam cultus ingenio, quam fortis pectore,&quasi EPAMINONDAM qui omnis virtutis exemplum fuit, aevo no stro reddas. Talem te Sicilia experta est, Germania admirata, & fama ubique consessa. Talem ego annos aliquot venerari in hac Arisce potui, ut felix essem, quia Palladem meam melleo Patrocinio tuo dedicabam. Adhue dedico, votumque augeo, ut non Provinciae tantum sed & Litterae Regimine Tuo felices sint; quae non ab uno quoque hoste infestaniatur. His me opponam , sed auspicio tuo , &metuum aeterno cultu profitebor. Vale. Lo- .vanii, in Arce, Eid. Januarii. O.. ID C.

SEARCH

MENU NAVIGATION