ErycI Puteani BamelrodI ... Epistolarum apparatus posthumus, in centurias septem distributus, operâ & industriâ Xysti Antonii Milseri authoris generi. Tomus primus 2. ErycI Puteani Bamelrodi ... Epistolarum posthumarum centuria 2. ad viros in republi

발행: 1662년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

8 ERYCIPuΕΕ, NI ego scribam, ultro jam ambio, non relaturus hoc obsequio gratiam, sed magis debiturus. Quid dicam ' tot jam beneficiis tuus sum. ut meus esse desierim. Tuum igitur, quia fatis

non putasti tuis donis ornatum esse, egisti, ut luculentissimo munere ipsa Princeps insigniret. Sic nunc gesto torquem, gesto Numisma Regium,& praemio ingenii tuum me esse pro fiteor. Vale, & animum magis meum, quam Verba pondera. Haec enim, ut dixi, communia sunt. Ille vero & magno cultu illustrissimo Nomini tuo prorsus dedicatus: quem nomine h1c meo signo. Lovanti, in Arce, I x. Kal. May, M. I P C. x X X.

EPISTOLA V. . '

PHILIPPO ALBERTO

DE VEL ASCO,

- Marchioni de . Benederi

SAEPrus ad memoriam eos sive annos sive menses revoco, quibus in Arce, & contu-bςrnio meo, selieissima indoles tua Litterais

22쪽

LPIs r CANTu RIA II. 9rum incrementa hausit- Quemadmodum primi igniculi erant, plenum virtutum jubar

promittebant. Maturus eras, cum cresceres, ut emineres inter omnes, ubi crevisses, omni

ad moderationem impetu, & gloriae studium

revocato. Eruditio praeparare animum po

tuit, ut& Aulae elegantias, & Militiae artes facilius capesseres, & dignum te amplissimo Legationis munere praestares. Ita audio , 1 Serenissima Principe te electum, & constitu tum esse, qui ad Fritiandiae Ducem, ossicii, honoris & congratulationis caussa proficiscaris. Feliciter igitur: ut auspicia ista sunt, ad Reges & Monarchas mox etiam ibis, corpore, mente, prudentia, facundia perfectum Legatum expressurus. Sapere & loqui duae& praecipuae hujus muneris partes sunt; loci& temporis rationem haberes Mercurium de Palladem simul repraesentare. Sic & Mars colitur, poteritque,qui dextrE pacis negotia tra ctat,ad majorem belli gloriam exurgere.EMutinam, quemadmodum animo, ita corpore

comes sim l utinam quemadmodum aliquando formavi indolem , ita virtutem coram admirer; praecepta in gaudia, mandata in obsequia commutem. Nunc quia glebae adstriptus sum, absens famae & gloriae tuae applaudam,& magis magisque primos illos tubs, sive ano

Aue nos sive

23쪽

ro ERYCI Pu TE ANInos sive menses ad memoriam revocabo. Vale & vive. Lovanti in Arce, v. Kal. Quinct.

I SABELLAE CLARAEE U G E N I AE,

Hid vitiarum Infanti.

PR3NCr Puri munera, quia Principum, non pretio tantum, sed honore aestimanda sunt i ignis instar, qui & calore fovet, &splendore illustrat. Sed gratiam referre, arduum est: dant enim illi, ne accipiant ;.quae &Numinis conditio est. Quid igituri Dicere licet, cum referre non licet: & qui agnoscit beneficium, in parte gratus est. Huc refugio, ut quantum debeam , profiteri videar. Etenim accepi a serenitate Tua munus,metallo preti Osum, quia aureum,& imagine inclytum quia Regem exhibet. Sive ergo torquem respicio,

obstlictissimus sum ; sive Numisma, quadam velut luce disgestus. Sed hoc esse ingenii prae

i mium

24쪽

EPIs T. CENTu RIA II. II mium generosissima liberalitas tua voluit: ut

quemadmodum qui gerit pulchra; ita & qui

scribit, decus inveniret, mente cum manu co .

parata. Scripsi bella, inscripsi Regi: sed Sereni tas Tua existimavit sibi scripta,quae ad exemptu pacis gesta sunt; sibi inscripta, quae laudes

Regis continerent. Reliquum est, ut quoniam stilo praecipue placui, magis etiam arguis mento placeam, & post res Insubrum , Belgarum, id est Tuas, aggrediar. Ita demum maximam de luculentissimam vibebor Historiam scriberet ita vel maxime ingenium Regi consecraturus, quem pectore gero, calamo exprimam. Vale. Vive, vince . Serenissima DOMI NA, & plena felicitate fruere. Lovanti in Arince x i v. Kal. Augusti M. C. XXX.

EPISTOLA VII. Bruxesiam.

Supremo Belgica Thesaurario , po IIO Brabantiae Cancellario.

SAE P I u s animo humanitatem caeterasque Virtutes tuas revolvo, quibus & me, Sc

ipia

25쪽

lla ERYCI Pu TE ANIipsa tibi litterarum studia obstricta habes.

Quam familiariter,quam candide mecum nuper, cum de Arario ego pietatis agerem l Tu BORNITII Dissertationem tam benigne communicarest Particeps mensae, etiam Bibliothecae fui . ut gemino exceptus convivio,

non hilarior tantum discederem , sed &doctior. Quid tamen est i Sermo tuus & mensa

semper, & Bibliotheca est. Quidquid fercula habent,quicquid libri, subministrat. O saepius sic detur colloqui l O aliquando & meam in

Arce mensam, & Bibliothecam tuas esse delicias velis. In Arce, inquam, per menses lius aestivos non uno loco instaurata. Colligam ratiunculam, &quid expensum sit, perscri. bam. Quia hue me sermo ducit, aliud nunc consilium meum aperio. Ut metum plantare Circa Arcem constitui. Solum enim hoc haearbores amant. Quod foenus ubi excreverintl Hic meus erga locum mihi commissum affe-etiis est, quem ut muneri debeo, ita loco impendo. Valetudo satis iam prospera est, & ad uberiorem aliquam scriptionesti invitat. Nunc ut suffragium hoc legas rogo. Non quidem novum, ted innovatum est : imo novum , si non videris. Quia breve est, mole stum non erit. Vale. Lovanti, in Arce Prid. Kal.Januarii, oo. C. XX X.

26쪽

EPISTOLA VIII.

.REΜ magnam exigua seriptione complex us sum, ut in orbe terrarum principium dierum constitueretur. Defuisse hactenus,nunc etiam Viri Docti mirabuntur quos omnes ad examen novi circuli vocare volui. Te licet magnum, tamen inter Doctos veneror, ideoque familiarius audeo compellare. Ut legas& censeas rogo , hoc Docti erit: ut ames redefendas, hoc magni. Ecce tanquam placeat quam mitto inventionis nouitas , ad Patronum veniat, & censurae securus, tutelam imia ploro. . Dicent fortassis aliqui, me dum lineam hanc duco, a linea studiorum meorum abire. Sed profecto inter litteras & lineas cognatio . est; neque ad Philologiam ulla magis. scientia . quam Mathematica accedit, mihi culta semiaper, ut amplius praestarem in litteris, ac nobiliore conatu ad veram laudem ingenium exci . tarem. Quid utilius hoc tempore potui,quam

dare omnibus quod tempora omnia ordines. Ν sine quo nemo unquam aetatem computa

vit Z I andem igitur, quid sit, & quomodo se haberi dies, homines intelligent et suum

- autem

27쪽

r ERYCI Pu TE AN rautem & sacra & commercia ordinem obtinebit. Vale, & brevi uberiorem scriptionem, post Lineam Pompam expecta, Amplius amabis & defendes pauca, quando plura, eadem tamen videbis. Lovanti, in Arce, x V. Kal.

GUILIELMO DE HAMAL,

NO K sine rubore laudes in me effusas letagi ian stricturas dicam a mero virtutis tuae igni. Ut magnus &coelesti natura praeis ditus es: ita nescire amas, mediocre esse, si quid ingenio aut industria assurgit. Etenim ne humi iacerem, & numerum duntaxat augerem mortalium, mentem bonarum studii artium excolui. Sed profecto nunc tandem evehi me sentio , quia I llustrissima affectus tui aura circumfundor. Quae haec humanitas tua. Qui mea felicitas ' Ut ingenue dicam , non

eligere amicum, sed facere voluisti, tanquam pluris

28쪽

T P I s T. C ΕNTu RIA II. as pluris esset Musarum studia, quam fortunae ornamenta ad familiaritatem vocare. Quid igitur ἰ ut me ames, te ipsum minorem faciss& oblitus tuae, meam conditionem aestimari omnia in te splendida sunt, in me obscura aut crepera : ad tenebras si accedis , ut quantum possit lumen intelligam; tuo audebo clarus affectu fieri, tuum cultu & obsequio affetactum promereri. Ita vale Illustrissime Domine, & me heroicae virtuti & gloriae tuae vere mancipatum habe. Lovanti, in Arce, I x. Kal. Feb. m. IDC. XXXI O ,

EPISTOLA M

Bruxesiam.

CLAUDIO BALANSONI

Summo Tormentorum Bellicorum Praefecto.

N Escro quo satis affectu, quo cultu agnoscam beneficium , quod Filio meo datum est, in me autem derivatum. Quantum ego dicere non possum , ille conabitur facere,& se dignum Militia, obsequiosum vero im-

29쪽

periis tuis praestare. Votum meum sane est, ut quemadmodum adscriptus est, ita jam exiserceatur : ut, inquam, ad labores veniat, qui ne otiosus esset, miles fieri, & potissimum tuus, Voluit. Quoties te adspiciet, virtutis admonebitur; quoties mandata tua excipiet, ipsa etiam pericula suavia erunt; discet omnia agere, & pati Romano more; quia Ducem suum sequetur. Itaque amplius deinceps erit in conspectu tuo versari , quam adscriptum esse: & secundum hoc tam beneficium putabo, vocari filium, ut occupari possit, tanto feliciorem Uero, quanto propius Duci suo aderit,

quem praeterea tanquam patrem re Uereatur.

V t omnia dicam, Tibi eum Illustrissime Domine , mancipatum esse cupio , sub tua di seiri Plina virtutem capescere, ut honoris capax st. Hunc totum ad gloriam tuam referet rct ego aliquem ingenii conatum . quo admirandum Tormentorum, quae summo imperio regis, usum , & vim plus quam fulmineam explicare constitui. Ita vale & vive. Lo-Vanii, in Arce. III. Eid. Mart. m. ID C.

30쪽

EPISTOLA X ti

comiti de Ovj10. Sanctioris 2Erarii Praefecto.

VT litteras & Nomen tuum vidi, intimo animi gaudio exilii, solitam illae & singularem humanitatem, veraeque sapientiae Comitem auram spirant: hoc, suo inclutum lumine non me sinit, tam familiariter se dii fundens , obscurum jacere. Et quidni igitur velim cupiamque in contubernium meum ,& magis animum , recipere adolescentem tam egregie natum,qui multum quoque 2 se splendoris allaturus est; qui talem Patrem, talem que Avunculum habet. Ne plura dicam , cibo sequium meum profiteor ; ut sic magis imperio utriusque dignus sim, & aliquam Pa tris, aliquam Avunculi curam exprimam, quae a naturae ossicio, & sanguinis necessitudine ad disciplinae rationem se extendit. Facilis erit profectus, si modus erit: hunc autem B nota

SEARCH

MENU NAVIGATION