Constitutiones sacri et regalis ordinis PP. Excalceatorum B. Mariae de Mercede redemptionis captiuorum, authoritate apostolica ab origine fundationis firmatae. Quibus in hac vltima editione accesserunt ea omnia noua decreta, ... Opera et solicitudine

발행: 1685년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Ex Bibliothecam ori Coll. Ron . Societ. Iesu

4쪽

CONSTITUTIONES

SACRI ET REGALIS

ORDINIS PP. EXCALCEATORUM

B MARI IE DE MERCEDE

REDEMPTIONIS CAPTIVORUM,

AUT HORITATE APOSTOLICA

, AB ORIGINE SUAE FUNDATIONIS

Q UIBUS IN HAC VLTIMA EDITIONE

accesserunt ea omnia nova decreta, quae in pluribus Capitulis Generalibus successiva confirmatione sanccita, aequali cum ijsdem Constitutionibus antiquis robore sunt aggregara. G '

ISIDORI A SANCTO IOANNE,

Totius praedicti ordinis XII. Vicarq Generalis,&Maiestatis Catholicae Concionatoris. Hispali apud Ibomam norm de Haro. Anno Domini 168ς.

6쪽

SACRI ORDINIS

BEATE MARIAE DE MERCEDE,

REDEMPTIONIS CAPTIVORUM,

ET IPSIUS RECOLLECTIONIS

ST mi seram illam Hispaniae deuasta tionem, quam Rodericus infortunatissimus Rex Christianorum genti intulit , omnia pend Hispaniae loca, Mauris ocupantibus , sequuta est populis dura,& acerba servitutis occasio. Nam cum a Barbaris undiqud oppressi, & quasi septi Chriitiani

Versarentur, etiam cum Regum Christianorum armis divina potius ope , quam humana Virtute munitis, barbaricae tyrannidis iugum excuter coeperunt, saepe saepius , aut bellorum, aut crudelitatis Mauricae causa necem, vel nece pet xem subibant servitutem . Haec miseranda Deus suae gentis, Religionisque sacrae , populorum excidia cornens, divino robore praeditos Hispaniae Principes, Re reique cxcitauit; qui sicut

olim itienta illi Iudices divitiae legis, i Iebrae .

7쪽

rumque tunc a Deo in populum dilectum adscriptorum inimicos foesici Marte propulsabant, a Barbaroru manibus,& servitute Christianae Reli-tgionis homines libet arent. Inter hos, divina providentia, Iacobum Regem ex Maria,quae cognomen sanctae ob vitae candorem meruit Guillermi

Mompelleris Domini filia , Petroque Aragonum Rege, in pervigilio Praesentationis Virginis, postridie Kalendas Februarias,post mediam noctem , anno millesimo ducentesimo octavo, &Mompelleris loco natum , adversus hostiles

Sarracenorum vires debellatorem maximum et

git , qui non solam truces Christi inimicos in fringeret,verum etiam illius alumnos oppressos,e laboribus servitutis educeret ' Christiananesque Fidem , in cuius honorem in locis a Mauris ereptis duo millia Basilicarum. Regali liberalitate nitruxit, mirum in modum propagaret. Hunc Iacobaei fulminis adversus Mauros aemulatorem fore, ubi primum natus declaratum eiL Nam Cum pietatis causa eius Mater in Ecclesia Sanctae

Mariae Mompelleris loci, ubi sacro latice Iacobus fuit intinctus, duodecim cereos , in ipsis Apostolorum duodecim nominibus scriptis, tu serit collocari, consumptis undecim,ille cui Iacobo Apo istoli nomen inerat, per duas postea horas coruscanti flamma resplenduit Quamobrem Iacobi nomine. appellacum, eX tunc Bar

8쪽

Barbarorum fulmen, sanctissimaeque Virginis ,

in cuius die natus, & in cuius Ecclesia Christanae . Relgioni nomen dedit, eximium augurabantur omnes cultorem Petrus Iacobi parens Comiti SL, moni de Monsori, natione Gallo , cui ipse loca de Cascases in tutelam commisserat , filium tradidit educandum , a quo postea oppressus , &pene in captiuitatem Iacobus redactus est. Puer optimis moribus imbutus , erga Beatissimam Virgine speciali pietate,erga captiuosque miseri, cordia crescebat: nihil magis Optans, quam

Nutritio Comite liberari, idque enixe, fusis ad Deum precibus, postulans, ut obsequium Virgini, captiuisque libertatem praeberet, eXemplo suo satis edoctus , quantum illacriymanda st

captiuitatis Christianorum conditio. In hac Commitis quasi incarceratus tutela, ad colloquia Parentem nostrum Nolascum, cui utpote Gallo magis Simon fidebat, Iacobus Princeps excepit, ut tu nostris Chronicis recentioribus , lib. I. ca' 3. legi tur. E cuius familiari congressu forsan in captivos pauperes, quos sanctus Parens noster

unice diligebat, & quorum saluti, divitibus

parentum suorum facultatibus, opitulabatur, Iacobi Regis creuit miseratio. A Comitis tutela liberatus Iacobus annum aetatis suae II. fere

Mactus, & quintum lui Regni, cum Barchi nonae in secretiore loco Regiae aulae, anno a Virginae Λ x partu

9쪽

partu millesimo ducentessimo decimo octavo in Kalendis Augusti, seruenti orarione a Deo Christianorum peteret libertatem , Maurorumque expulsionem , nocturno tempore , in splendida veste Beatissima Virgo, serenaque fronte Iacobo se conspiciendam dedit.Quae illius preces a Deo pro Christanis liberandis, Religionisqueamplificandae vota exaudita testificata est. Nouique ordinis institutione fatura aperuit, cuius ipse fundator esset extiturus, reliqui que Reges suceis res, Patroni, sub nomine Beatae Mariae de Me cede , liberandis e potestate Sarracenorum captiuis intenti. Haec dum audivit hilari, ac grato animo Iacobus, eximias Virgini pro singulari Christianae Reipublicae beneficio gratias rependit , seque Religionis fundatorem ad captiuos liberandos p omissit. Eadem nocte Sango Petro 'volasco Parenti nostro, ac fundatori, Diuoque Raymundo de Penasori, qui a Regis, Parentiuque nostri confessionibus erat, idem ipsum Virago Sanctissma declaravit. Petroque Nolasco Redemptioni Captiuorum iam antea addicto, in illorum salutem procurandam facultates suas e pendere imperauit, quantum eximium illud opus apud filium Orbis Redemptorem valere, quantumque illius fili j Redemptores Christi vestigijs

inhaerentes , in sdei obsequium , Christanorumque saluti essent laboraturi, exponens. Collatis

10쪽

miro modo inter se consilijs, Divinaque per Virginem voluntate revelata, ille a reuelatione decima Martyrio Diui Laurentij sacra, in Ec clesii a Cathedrali Barchinonensi , Iacobo Ara gonum Rege , Diuoque Raymundo de Penasori adllantibus , & adlauantibus, Berengarius de Palou Barchinonensis Episcopus Sancibum P trum Nolasco habitu candido in Virginis finda tricis candoris signum , summa populi laetitia, dc acclamatione induit. Religionis nostrae candida veste recepta , Procurator Generalis Redem tionis Parens noster nominatus est at post co firmationem Religionis Generalis Magister a clamatus , nihilque magis avide conatus, quam a1hibitis tecum lectissimis viris, Orationi, dc vitae asperiorioris disciplinae , Redemptioniqud captiaorum vacare. Cuius religiolae Vitae exemplum , non solum apud Iacobum Regem, re Proceres, Pleberosque Aragones , sed etiam apud Barbaros, quorum multos ad Christi fidem: pertraxio , comendauit. Iacobus Rex ordinem,

s ut ille appellabat) suum, multis Privilegijs, Sc

amplissimis honoribus conde rauadi Cumquoenouas ordo magis, ac magis in dies augeretur, Iacobus Rex Dimam Raymundum de Penafortad Gregorium Nonum , Perusjs in Gallia tunc degentem , Legatam missit, Vt Religionis nos uae sundationem Apostolica firmaret authorita

tes Diuitiam by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION