장음표시 사용
271쪽
r)δε Aonsedea e duces: &, vulgi stante corona, Prii Surgit ad hos clypei dominus septemplicis
V Utque erat impatiens irae, Sigeia torvo Litora respexit , classemque in litore , vultu: Intendensque manus, Agimus. pro Iuppiter, inquit, sAnte rates causiam; & mecum confertur Ulixes lint non Hectoreis dubitavit cedere flammis: Quas ego sustinui; quas hac a classe fugavi. Tutius est fictis igitur contendere verbis, Quam pugnare manu. sed nec mihi dicere promtum ; ro Nec facere est isti. quantumque ego marte feroci, Quantum acie valeo, tantum valet iste loquendo. Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi, Esse reor: vidi itis enim. sua narret Ulixes; vae sine teste gerit, quorum nox conscia s la est. Is Praemia magna peti fateor: sed demit honorem Aemulus. Ajaci non est tenuisse superbum, Sit licet hoc ingens, quidquid speravit Ulixes. Iste tulit pretium jam nunc certaminis hujus ;Quo cum victus erit, mecum certasse feretur. ΣοAtque ego, si virtus in me dubitabilis esset, Nobilitate potens estem , Telamone creatus: Moenia qui forti Trojana sub Hercule cepit: Litoraque intravit Pagasaea Colcha carina.
Aeacus huic pater est: qui jura silentibus illie dis Reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget. Aeacon agnoscit summu yrolemque latetur
272쪽
Iuppiter esse suam. sic ab Iove tertius Ajax. Nec tamen haec series in caussa prosit, Achivi; Si mihi cum magno non est communis Achille. 3o Frater erat: fraterna peto. quid sanguine cretus Sisyphio, iuriisque, & fraude simillimus illi; Inserit Aeacidis alienae nomina gentis An quod in arma prior . nulloque sub indice veni, Arma neganda mihi r potiorque videbitur ille, 3ς Ultima qui cepit; detrectavitque furore Militiam ficto : donec sollertior isto, sed sibi inutilior, timidi commenta retexit
Naupliades animi, Uitataque traxit in arma Optimae nunc sumat, qui sumere noluit ulla. o Nos inhonorati, & donis patruelibus orbi, Obtulimus qui nos ad prima pericula, simu S. Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus, esset; Nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces Hortator scelerum i non te, Poeantia proles, ArExpositum Lemnos nostro cum crimine haberet. Qui nunc sui memorant) silvestribus abditus antris Saxa moves gemitu: Laertiadaeque precaris,
Quae meruit: quae t si Di sunt) non vana preceris. Et nunc ille eadem nobis juratus in arma, Heu l) pars una ducum, quo successore sagittae
Herculis utuntur, fractus morboque fameque, Vesaturque aliturque avibus; volucresque petendo Debita Trojanis exercet spicula fatis. Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen. Mallet & infeliκ Palamedes esse relictus. Viveret; aut certe letum sine crimine haberet. Quem male convicti nimium memor iste furoris Prodere rem Danaam finxit: fictumque probavit Crimen. & ostendit, quod jam praefoderat, aurum Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis, Aut nece. sic pugnat, sic est metuendus, Ulixes. Qui, licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, Haud tamen ossiciet, desertum ut Nestora crimen Esse rear nullum . qui, cum imploraret Ulixen
273쪽
Vulnere tardus equi, fessusque senilibus annis, Proditus a socio est. non haec mihi crimina fingi Scit bene Tydides: qui nomine saepe Utacatum Corripuit; trepidoque fugam exprobravit amico. Adspiciunt oculis Superi mortalia justis. 7 En eget auxilio, qui non tulit: utque reliquit, 3 Eic linquendus erat. legem sibi dixerat ipse.
Conclamat socios. adsum; videoque trementem, Pallentemque mera, ac trepidantem morte futura.
Opposui molem clypei; texique jacentem ; 7s Servavique animam sminimum est hic laudis) inertem.
Si perstas certare, locum redeamus in illum: Redde hostem , vulnusque tuum, soli tumque timorem: Post clypeumque late: & mecum contende sub illo. At postquam eripui; cui standi vulnera vires 2. Non dederant, nullo tardatus vulnere fugit. Hector adest : secumque Deos in proelia ducit.
Quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixes Sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris. Hunc ego, sanguineae succestia caedis ovantem,
Cominus ingenti resupinum pondere sudi.
Hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
Sustinui; sortemque meam vovistis, Achivi: Et vestrae valuere preces. si quaeritis hujus Fortunam pugnae; non sum superatus ab illo. 'o Ecce ferunt Troes ferrumque , ignemque, Iovemque In Danaas classes. ubi nunc facundus Ulixes Nempe ego mille meo protexi pectore puppes νSpem vestri reditus. date tot pro navibus arma. Quod si vera licet mihi dicere; quaeritur istis, Quam mihi, major honos: conjunctaque gloria nostra est ritque Ajax armis, non Aiaci arma petuntur. Conferat his Ithacus Rhesum, imbellemque Dolona , Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum. Luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto: Io Si semel ista datis meritis tam vilibus arma,
Dividite: & major pars sit Diomedis in illis. Quo tamen haec Ithaco qui clam , qui semper inermis
274쪽
MET AMOR PHOSEON LIB. XIII. Rem gerit ; & furtis incautum decipit hostem
Ipse nitor galeae, claro radiantis ab auro, Insidias prodet, manifestabitque latentem. Sed neque Dulichius sub Achillis callide vertex Pondera tanta feret . nec non onerosa gravisque Pelias esse potest imbellibus hasta lacertis. Nec clypeus. vasti caelatus imagine mundi, Conveniet timidae, nataeque ad furta sinistrare Debilitaturum quid te petis, improbe, munus Quod tibi si populi donaverit error Achivi; Cur spolietas, erit ; non, cur metuaris ab hoste. Et fuga qua sola cunctos, timidillime, vincis Tarda tutura tibi cst, gestamina tanta trahenti. Adde, quod iste tuus, tam raro proelia pastus, Integer est clypeus. nostro, qui tela ferendo Mille patet plagis, novus est succcstbr habendus. Denique, quid verbis opus est λ spectemur agendo: in Arma viri tortis medios mittantur in hostes Inde jubete peti: M referentem ornate relatis. Finierat Telamone satus ; vulgique secutum Ultima murmur erat: donec Laertius heros Adstitit: atque oculos, paullum tellure moratos, 12 Sustulit ad proceres; exspectatoque resolvit Ora sono: neque abest facundis gratia dictis. Si mea cum vestris valuiisent vota, Pelasgi, Non foret ambiguus tanti certaminis heres: Tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille. 13 Quem quoniam non aequa mihi, vobisque, negarunt
Fata; manuque simul veluti lacrimantia tersit Lumina) quis magno melius succedat Achilli; Quam per quem magnus Danais successit Achilles Huic modo ne prosit, quod, ut est, hebes esse V detur. Neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi, Profuit ingenium: meaque haec facundia, si qua est, Quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est, Invidia careat: bona nec sua quisque recuset. Nam genus,& proavos ,& quae non fecimus ipsi, I o Vix ea nostra voco. sed enim, quia rettuli: Max
275쪽
Esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor Iuppiter eil: totidemque gradus distamus ab illo. Nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi, Iuppiter huic : neque in his quisquam damnatus& exsit. Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis si s
Altera nobilitas. Deus est in utroque parente. Eed neque materno quod sum generosior ortu ,
Nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons,
Proposita arma peto: meritis expendite caussam. Is Dummodo quod fratres Telamon Peleusque fuerunt, Ajacis meritum non sit: nec sanguinis ordo, Sed virtutis honos spoliis quaeratur in istis. Aut si proximitas, primusque requiritur heres;
Est genitor Peleus. est Pyrrhus filius illi. I symis locus Ajaci Z Phthiam Scyronve ferantur. Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli.
Num petit ille tamen λ num sperat, ut auferat arma Ergo operum quoniam nudum certamen liribetur; Plura quidem feci, quam quae comprendere didiis I 6 In promtu mihi sit. rerum tamen ordine ducar. Praescia venturi genetrix Nereia leti Dissimulat cultu natum . deceperat omnes,
In quibus Ajacem , sumtae fallacia vestis. Hrma ego femineis, animum motura virilem, I 6s Mercibus inserui. neque adhuc projecerat heros Virgineos habitus . cum parmam hastamque tenenti, Nate Dea, dixi; tibi se peritura reservant Pergama. quid dubitas ingentem evertere Trojam Injecique manum; fortemque ad fortia misi. II Ergo opera illius mea sunt. ego Telephon hasta
Pugnantem domui: vi mim orantemque refeci. Quod Thebae cecidere, meum est. me credite Lesbon,
Ne Tenedon, Chrysenque,& Cyllan , Apollinis urbes, Et Syron cepisse. mea concussa putate LIF Procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra. Utque alias taceam ; qui saevum perdere posset Heetora, nempe dedi. per me jacet inclytus Hector.
Illis haec armis , quibus est inventus Achilles, Arma
276쪽
Arma peto. vivo dederam , post fata reposco. Ido Ut dolor unius Danaos pervenit ad Omnes, Aulidaque Euboicam complerunt mille carinae; Exspectata di , nulla aut contraria classi, Flamina sunt: duraeque jubent Agamemnona sortes Immeritam saevae natam mactare Dianae. Denegat hoc genitor: Divisque irascitur ipsis Atque in rege tamen pater est. ego mite parentis Ingenium verbis ad publica commoda verti.
Nunc equidem fateor, falsoque ignoscat Atrides; Dissicilem tenui sub iniquo judice caussam. I9OHunc tamen utilitas populi, fratrisque , datique Summa movet sceptris laudem ut cum sanguine penset. Mittor & ad matrem: quae non hortanda, sed astu Decipienda fuit. quo si Telamonius Isset,
orba suis essent etiamnum lintea ventis. I9s Mittor & Iliacas audax orator ad arces: Visaque & intrata est altae mihi curia Troiae. Plenaque adhuc erat illa viris. interritus egi, Quam mihi mandarat communis Graecia, mussam: Accusoque Parin ' praedamque, Helenamque reposco: zo Et- moveo Priamum , Priamoque Antenora junctum.
At Paris, & fratres, & qui rapuere sub illo, Vix tenuere manus scis hoc, Menelae) nefandas: Primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.
Longa referre mora est, quae consilioque manuque zos
Utiliter feci spatiosi tempore belli. Post acies primas, urbis se moenibus hostes
Continuere diu; nec aperti copia Martis Ulla fuit. decimo demum pugnavimus anno.Quid facis interea, qui nil nisi proelia nosti a Io Quis tuus usus erati nam si mea facta requiris; Ilostibus insidior: fossas munimine cingo: Consolor socios; ut longi taedia belli
Mente ferant placida: doceo quo simus alendi, Armandique modo : mittor quo postulat usus. 2I s iEcce Iovis monitu, deceptus imagine somni,
Rex iubet incepti curam dimittere belli.
277쪽
Ille potest auctore suam defendere causis m. Non sinat hoc Ajax: delendaque Pergama poscat:
Quodque potest, pugnet. cur non remoratur ituros λ 2 et o Cur non arma capit λ dat, quod vaga turba sequatur Non erat hoc nimium, numquam nisi' magna loquenti.
Quid, quod & ipse iugis Z vidi, puduitque videre,
Cum tu terga dares, inhonestaque vela parares. Nec mora, Quid facitist quae vos dementia, dixi, 22sConcitat, o socii, captam dimittere Trojam pQuidve . domum fertis decimo, nisi dedecus, anno Talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum Fecerat; aversos profuga de classe reduxi. Convocat Atrides socios terrore paventes: a 3o Nec Telamoniades etiam nunc hiscere quidquam inusit. at ausus erat reges incessere dieiis Thersites, etiam per me haud impune, protervis. Erigor: & trepidos cives exhortor in hostem: Amisiamque mea virtutem Voce reposco. 2.3ν Tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri Fortiter iste, meum est: quem , dantem terga, retraxi. Denique de Danais quis te laudatve petitve prit sua Tydides mecum communicat actar
Me probat: & socio semper confidit Ulixe. et o Est aliquid, de tot Grajorum millibus, unum A Diomede legi. nec me sors ire jubebat: Sie tamen & spreto noctisque hostisque periclo, Ausum eadem , quae nos, Phrygia de gente Dolona
Interimo: non ante tamen, quam cuncta coegi a s
Prodere, & edidici quid perfida Troja pararet.
Omnia cognoram et nec , quod specularer, habebam :Et jam praemissa poteram cum laude re .erti. Haud contentus ea, petii tentoria Rhesi: . Inque suis ipsum castris comitesque peremi.. 2I . Atque ita captivo victor, votisque potitus, Ingredior curru, laetos imitante triumphos. Cujus equos, pretium pro nocte, poposterat hostis, Arma negate mihi: fueritque benignior Nax.Rwid Lycii referam Sarpedonia agmina ferro a p
278쪽
Devastata meo λ cum multo sanguine fudi Coeranon Iphitiden, & Alastoraquρ , Chromiumque, Alcandrumque , Haliumque, Noemonaque, Prytaninque, Exitioque dedi cum Chersidamante Thoona, Et Charopen , fatisque immitibus Ennomon actum : 26sQuique minus celebres no stra sub moenibus urbis Procubuere manu. sunt & mihi vulnera, cives, Ipso pulchra loco. nec vanis credite verbis. Adspicite e n. vestemque manu diducit &, Haec sunt Pectora semper, ait, vestris exercita rebus. 26sAt nihil impendit per tot Telamonius annos Sanguinis in socios: & habet sine vulnere corpus. Quid tamen hoc refert; si se pro classe Pelasga Arma missse refert contra Troasque Jovemque pConfiteorque, tulit: neque enim bene facta malignδ 27o Detrectare meum est. sed nec communia solus occupet, atque aliquem vobis quoque reddat honorem. Reppulit Actorides, sub imagine tutus Achillis, Troas ab arsuris cum defensere carinis. Ausum etiam Hectoreo solum concurrere Marti ars Se putat, oblitus regisque, ducumque, meique; Nonus in ossicio, & praelatus munere sertis. Sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae Quis fuit Hector abit violatus vulnere nullo. Me miserum, quanto cogor meminisse dolore ago Temporis illius; quo, Grajum murus, Achilles Procubuiti nec me lacrimae, luctiisve, timorve Tardarunt, quin corpus humo sitblime referrem. His humeris , his Onquam , humeris ego corpus Achillis, Et simul arma tuli: quae nunc quoque terre laboro. adsSunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires: Est animus, vestros certe sensurus honore . Scilicet idcirco pro gnato caerula mater Ambitiosa suo suit, ut coelestia dona, Artis opus tantae, rudis & sine pectore miles ' aso
Indueret neque enim clypei caelamina norit, Oceanum , & terras, cumque alto sidera coelo,
279쪽
Diversasque urbes, nitidumque Orionis ensem. Postulat ut capiat, quae non intelligit, arma.
Quidὶ quod me, duri fugientem munera belli, Arguit incepto serum accellisse labori Nec se magnanimo maἰ edicere sentit Achilli λSi simulasse vocat crimen ; simulavimus ambo. Et mora pro culpa est; ego sum maturior illo. Me pia detinuit conjux: pia mater Achillen :Primaque sunt illis data tempora, cetera vobis. Haud timeo, si jam nequeo defendere crimen Cum tanto commune viro. deprensius Ulixis Ingenio tamen ille; at non Aiacis, Ulixes. Neve in me stolidae convicia fundere linguae Admiremur eum : vobis quoque digna pudore objicit. an falso Palameden crimine turpe Accusasse mihi, vobis damnas e decorum est Sed neque Naupliades facinus defendere tantum, Tamque patens, valuit: nec vos audistis in illo Crimina; vidistis: pretioque objecta patebant. Nec Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos, Esse reus merui. factum defendite vestrum :Consensistis enim. nec me suasisse negabo, ut se subtraheret bollique viaeque labori, Tentaretque feros requie lenire dolores. Paruit; & vivit. non haec sententia tantum Fida, sed Sc felix; cum sit satis, ei se fidelem. Quem quoniam vates de enda ad Pergam i poscunt; Ne mandate mihi. melius Telamonius ibit: Eloquioque virum morbis iraque starentem Molliet: aut aliqua producet callidus arte. Ante retro Simois rivet, & fine frondibus Ide litabit, & auxilium promittet Acha I a Trojae; Quam , eestante meo pro vestris pectore rebus, Ajacis stolidi Danais sollertia prosit. Eis licet infestus sociis, regique, mihique, Dure Ρhiloctete; licet exsecrere, meumque Devoveas sine fine caput; cupiasque dolenti
280쪽
M ET AMOR PHOSTON LIB. IIII. Utque tui trahi, sic fiat tibi copia nostri: JTe tamen adgrediar: L mecumque reduce: e nitar. JTamque tuis potiar faveat Fortuna j sagittis; Quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus :Quam responsa Deum , Trojanaque fata, retexi: Quam rapui Phrygiae signtim penetrale Minervae Hostibus e mediis. Sc se mihi comparet Ajax Nempe capi Trojam prohibebant fata sine illis. Fortis ubi est Ajaxὶ ubi sunt ingentia magni Verba viri Θ cur hic metuis cur audet Ulixes II
Iire per excubias. 8c se committere nocti Perque seros enses, non tantum moenia Trbum, Verum etiam surrimas arces intrare: suaque
Eripere aede Deam : raptamque efferre per hostes λ 3 sQuae nisi fecissem ; frustra Te amone creatus Gesta stet laeva taurorum tergora septem . . Illa ncicte mihi Trojae victoria parta est: Pergama tum vici, cum vinci posse coegi. Desine Tydiden vultuque & murmure nobis . et I Dostentare meum. pars est sua laudis in illis. Nec tu, cum socia clypeum pro clas e tenebas, Solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus. Qui, nisi pugnacem sciret sapiente minorem Esse , nec indomitae deberi praemia dextrae, IsrIpse quoque haec peteret: pet rei moderatior AiaX,
Ei ypilusque ferox, claroque Anaremone natuSοῦ Nec minus Idomeneus, patriaque creatus eadem Meriones: peteret majoris frater Atridae.
Quippe nianu fortes nec siint tibi Marte secundi) aco .
Consciis cessere meis. tibi d extera bello Utilis ; ingenium est. quod eget moderamine nostri. Tu vires sine mente geris: mihi cura futuri est. Tu pugnare potes: pugnandi tempora mecum Eligit Atrides. tu tantum corpore prodes; 36INos animo. quantoque ratem qui temperat, anteit Remigis Ossicium; quanto dux milite major; Tanto ego te supero. nec non in corpore nostro Pectora lunt potiora manu. vigor omnis in illis.
