장음표시 사용
231쪽
Verbetium vero senem , ut legum totius Regni,vrbanarumque rerum
peritissimum, Budae Ungaris jus
dicturum : se vero daturum comites ex praetoriani alis, currusque& Sarcinaria jumenta, quibus mu-dus muliebris , gazaque omnis regia in Lippam aueherentur. Itaque Regina vel cum lachrymis & tacito gemitu , tyranni perfidiam det stata , sed tum necessitati dissimulanter cedens , arce atque urbe e cessit: ea a Barbaris,imposita lege, ut tormenta aenea, & quicquid militaris instrumenti armamentariis inerat , dc commeatus omnino inhorreis,relinqueret. Proceres quoque una profecti sunt: qui tametsi Peracerbo rerum euentu tristes imcedebant, recepta tamen libertate
salutόque,de qua per trid uum des
perarant,per quam effase lataban tur. Transsylvani cum multis: cir ἀeum comitatibus, concedente Demum Solymano, in Stephani pueri Regis nomen , inclinati; animis, e iura runt;
232쪽
iurauerunt ; quod iustum miteque Imperium Ioannis , patris, in ea Prouincia,per trisinti serme annos
nisse, meminissent, tulereque saepe dona puero, fideique pignora, quuIsabella mater cum Georgio , vi-chioque tutoribus Lippae consediς
set.ωMulta adhuc hodie Isabellae Reginae, & Stephani qui tandem Ioannes Sigismundus dictus est) in Transsylvania supersunt diplomata , cumprimis apud Saxones thos ego veteres Dacos , & reliquias Gothorum voco qui immunitatibus priuilegiis omnes alias nationes saperant. Dum haec ita fiunt, Ferdinandus de suorum clade certior factus, Ecvalde de solitis Turcarum excursionibus sibi metuens , ad inijcie dam Solymano moram , Legatum,
Tulere munera, excelsum Gerra nico more ex auro poculum , lo ctissimis exornatum geminis , eru-
233쪽
genteam machinam , in qua nota horarum modb spacia , sed errantium etiam syderum motus, menstruique solis ac lunae coitus, exactissima ratione monstrabantur, i tus scilicet dentatis rotis ponderibbiisque admirabili momento,uel in multum aeuum minutissimas te porum mensuras dispensantibus ;quum inter celeres tardosque orbes , in tam vario inaequalique polorum ordine , audaci quadam supremi 'motoris aemulatione cuncta congruerent. Ea a peritissimis Mstronomis excogitata perfectaque,
Maximiliani Caesaris fuisse dicebatur cuius ingenium nobili sta per
studio , nec deterrente Vnquari sumptu nara atque admiranda concupivit. m. Quod donimi Solymano non mediocriter placuit : ea ehim ingenii subtilitate fuit , ut non modὁ sacris literis , quibus superstitionis
suae leges sontinentur , esset erudiatus , sed Arionomia, cosmogra
234쪽
phiae praeserim , curiose opertini daret, Haria mone medico perdocente. Petebant Legati, ut Pannoniae regnum Ferdinando concederet ; Tributum enim , sicuti Ioannes pendere consuesset, quotannisse pensurum pollicebatur. Soly- manus, jucundo vultu laudatis muneribus , biduo post per Rostanem respondit, ultimam hanc esse pacis amicitiae conditionem, ut Ferdinandus urbes , Oppida , arces quae
in ditione Ludovici Regis hunc
occiderat Solymanus, ad eoque sui imis regnum esse factum contendebat) antea fiassent,continub res deret, ac imposterum Pannoniae finibus abstineret: se vero, qui toties bello lacessitus graues sumptus immensosque labores subiisset, leui Pcena contentum sere'; eam esse, ut ad conseruandum inuictae Male natis decus , Austriae tributum im Poneret tum verb inita amicitiaiolemne foedus percussurum. Quod si ea conditione grauarentur , ob iErgue
235쪽
terque bellum qu tam pacem maia lent , se annixurum continuis armis , ut Pannoniae regno adempto, Austrias vastando regiones abunde vindicaret. Sic Solymanus rem in medio relinquens & autumnali tepestate impeditus , sedem imperatoriam repetit.
Interea Lippae , quum Georgius Martinutas , spretis reliquis Proceribus in publica administratione, ingenio sito uteretur , in suspicionem Reginae venit asse istati Regni: Itaque crebrae inter eos discordiae, utrique perniciosae, atque inprimis Christiano nomini; & qub laepius reconciliati, eb suspectior alter auteri : tandem post repetitas reconciliationes, quόm sub rege pupillo,
popularium.gratiam aucupatus ,stnsim ad se omnem potestate contraxisset , eo desperationis matrem, adegit, ut rursus 1 Solymano contra. Georgium , quasi cum Ferdinando in necem filij dc ipsius au thoritatem consilia agitantem , a -
236쪽
xilia petierit, Mature tamen per amicos res inter ipso est sopita. Verum non diu concordia inter Meginam & Georgium stetit, qui, qtibd se imparem Turcicae potentiae cerneret , a qua parata auxilia ad Reginae nutus videbat, clam eum Ferdinando agere coepit: Nec deerant rationes, quibus homo ancipitis animi fidem suam Ferdiariando approbaret, &, nihil se ab ossicio & munere alienum facere, ostenderet et id enim agere se , ut Ioannis, munificentissimi Domini
ac bene meriti de se Patroni , filio& Reip. simul Christianae consublat, quae ambo impotentis & sus piciosi animi foemina perditum eat, dum publicae administrationis omnino rudis ad leues quosque r mitsculos & suspiciones, statim
auxiliares Turcas euocet, qui, Vt Budam , olim, sic caeteras harum regionum urbes & arces paulatim . in potestatem, amicitiae specie, redacturi sint, fortunamque ipsius ac filij pessum daturi.
237쪽
sultum videri, si Regina , fiiij n
mine, Ferdinanda Regnum cedat, compensatione idonea accepta, uti olim inter Ioannem dc ipsum com uenerat : ita enim fore , Ut pueri, multis. iniuriis in illa aetate obnoxij , incerta fortuna in tuto collocetur,nec religionis causa prodatur tradito Regno, quod irrumpentibus Turcis sit oppositum in manus
potentissimi Principis qui suis &suorum viribus communem Christiani orbis limitem contra com munem hostein tueatur. Ferdinan dus , tametsi hominem suspectuna haberet, tamen ne videretur tam pulchram rerum suar una in Pan-inonia stabiliendarum occasionem praetermisisse, Georgio gratias agit;& , ut in tam laudabili proposito perseueret, hoxtatur:atque interim, dum majora auxilia submint,natule equites Hungaros cum quadrimestri stipendio ac machinis belliacis aliquot eo praeire jubo t. in ibus
238쪽
. de rebus mox Caesarem fratrem certiorem facit, & artis bellicae virum rerumque Politicarum praestantem, Ioannem Baptistam Castaldum, Hispanum , ab ipso obtinet. . Is Viennis aliquandiu de belli rationibus,& Georgii ingenio,quocum praecipue sibi futura res erat, cum Ferdinando egit,cognitis provisisque, quae necessaria erant ad Georgium continuatis itineribus properat.
Isabella interim Regina Comitia Agnatetij Transsylvaniae oppi- . dum est haud obscurum indicit,
in quibus ope amicorum, Georgio ob nimiam potentiam infestorum, se consecuturam sperabat, ut illi imperium obrogaretur; cui rei homo sagax , qui tunc Varadini erat, Vt praeueniret, datis ad Iamicos literis statim eb proficisci statuit, ut praesentia sua Reginae consilia disturbaret ; moxque eius aduentu comitia sola tui. Regina, quiddGeorgii praesentiam aut metueret,
239쪽
ut non ferret, Albam Itiliam sece . dente. Georgius apertus jam Pupilli Regis hostis, urbes oppugnare secum Varadino adduistis copiis incipit ; Castaldus etiam prouinciam ingressus Claudiopolim cum
Huius aduentu Georgius,quum territam Reginam sciret, ipsam conuenit,ut erroris sui admonitam ad componendum cum Ferdinando hortaretur. Claudiopoli, indi .etis denuo comitiis, Castaldus in Regni consilio , coram Georgio caeterisque proceribus , aduentus sui causas exponit, ut videlicet, cum Regina de conditionibus, jani ante Ioanni, eius marito, oblatis,
Eae erant, ut Regina filij nomiane Transsylvaniam, quam Turcicae potentiae impar tueri non posset, in rei Christianae commodum, Ferdia nando cederet, & compensationis
ioco Euboriar dc Radisporij , in Quadis , Principatibus , quorum
240쪽
annuus reditus a SUO O. aureorum
conficeret, potiretur, arctiori sque amicitiae causa Ioannam Ferdinandi filiam, in uxorem, cum centum aureorum millium dote, acciperet; aes omne alienum , a Patre dc M tre ipsius contractum dissolueretur, 3 COO O. aureorum, quae I sabellae dotis nomine restitui deberent, a Ferditiando penderentur,&,quous que omnia praestarentur , pignoris loco Caslovia,primaria in circum- vicina regione ciuitas , Reginae &1ilio ad habitandum concederetur. In has coditiones assentiente Geo
gio , Regina , odio potius ipsius,
cuius omnino se jugo eximere cupiebat, quam voluntate, conuenit,
fidem Castaldi secuta hominis versuti, qui nihil non promittere Fe
dinandi nomine paratus Venerat,
ut Reginam Transsylvaniae Imperio dei jceret,i& Prouinciam in Austriacorum potestatem redigeret; cuius rei postea eam,quamuis serius poenituit. Rebus