장음표시 사용
2쪽
PATER, Ecelotaseae Deus, humaniquo genoris universi faelicitati
3쪽
prospexit, quum te ad dignitatem illam divinitus extulit, qua sublimius, aut prae stantiva, non est quidquam in terris. Tot enim, atque adeo egregia facinora, ad Chrisianae Reipublicae securitatem no νminuS, quam, est supremi Numinis, αμjus Dices obtines , cultum augendum, exseguo quamvis tempore laudabiliter abso Uisi , ut nulla unquam oblivionis nota deleri, aut obscurari posse videantur. Imiaque evenit, quod sicuti antequam Summus Sacrorum Antises renuntiareris , bonorum omnium habebaris in votis, ita nunc ingenti cumplausu eorum versaris in
ore, regionesque lasse is nobis, non parum dissitae , res u te praeclaris Θgestas, crebris usurpare sermonibus Plent , re tua partim consua, partim facta, quoNi
commendationis genere, celebrant, colunt.
Sed non is egos , CLEMENs Xl I. , qui vel minimum quidpiam, de Sanctifimi Principis lavibus, recensere, auicta , laut Delim, erga quas , la cogita- ltione defigar , multitudine , ac magnitu
4쪽
dine ab mar oportet. Palleis haee breviter attingere non dubitavi, ut henia gniiss indulgeas , s AuGusTisSIMO NOMINI Tuo Oratiunculam hanc inscribere ausus fuerim, ae ad Patrocinii Tui aram adducere , probΘ gnarus, quam immeu publicarum rerum series PONTIFlCEM MAXIMuM quotidira dissentum teneat, is quibus, hac tensori opera oblata, comteroquin a care, relligio e Sel. Ingratisquidem animi crimen, contracturus in
me essesentirem, cum id Tibi, quodpossem, inter immensa Catholici Orbis pro conia, obsequii ego resimonium non redderem, eamdemque orationem, qualiscunquest, illi ibi dicare renuerem, qui per summam Clementiam, Est humanit tem , propΘ sngularem, eam e Pontistii Solis fastio excipere , re ab imperito
homine, in summu rerum omnium ignoratione delitescente, tam excelso loco proferri, non est dedignatus. SanΘ, quod mea vetabat tenuitas, tua BEATISSIME PATER, pennisi benignitas, optimeque cognoυι
5쪽
quetuta in occepto munere, bisenda st gratia , cum in explendo tanta sit dii costas. AEquo igitur patiaris animo , Ualidissimi tui praesti clypeo muniri, tibi certὸ debitum opus , eoque libentius , quod de Divo PETRo mentistum serat, cujMin Sede ,sicuti nunc meritis Θ consituμris, ita DEUM Opt. Max. precor, ut Te Patrem Communem , Pa soremque C, gilantissimum, diis servet incolumem.
6쪽
litatis memoria, ab universo Christianorum coetu signanda, ea certe est, quae admiranda poenitus Sanctissimae Relligionis nostrae primordia refert, quum fabuloso gentium praestigio, ex hominum corde avulso, purioris luminis claritate, vera fides enituit. Ex eo etenim tempore adeo valida, & firma, quibus inniteretur, jacta sunt fundamenta, ut nullo acerrimorum illius hostium conatu, nulla Vi, nulla temporum injuria, tutissimum aedificium, Divina operante gratia constructum, concuti Valeat, aut propuliari. Hanc igitur faunissimam diem, itin sacris ornatam insigni
7쪽
bus, tantisque decoram misteriis, hodierna
Solemnitate Veneratur Ecclesia , eam prose'cto recolens, qua Beatissimus Apostolici Ordinis Princeps, Pontificatus a Christo accepti, Cathedram Romam transtulit, Sedemque ibi constituit, unde nunquam defecturae fidei nomma, traderetur hominibus, & lux veritatis, tanquam ab ipso capite, ad caeteras Μundi partes diffusa, longe lateque fulgeret. Non aliunde siquidem desumi debet, veterum 2 perstitionum finis, Divinarum doctrinarum initium, innumerorum scelerum profligatio,
inauditarum Utea Virtutum ortus, cultus denique institutio rectissimi ab insignibus pommodum Sapientia non minus, quam probita te viris, partim dictis, & scriptis, partim operibus, & sanguine confirmata. Nonne Om nium igitur animos, mensa propemodum rapiet laetitia, nonne suavis unumquemque alliciet hujus diei recordatio t Hodie. intra haec maenia ipsa, quae etiam nunc pro singintari beneficio gratias agere mihi videntur, adoreumenici gregis curam constitutum ovile,ad instruendos non errantibus scientiis animos reseratum Lyceum, ad comparandam de impie late victoriam Trophaeum Crucis inlatum , ad monstrandum Salutis iter lumen accensum, ne ambularent in tenebris, qui ducendi erant
ad vitam. Hodie post peragratum immensis
8쪽
Iaboribus, longissimum terrirum spatium, ministerium sibi a caelesti Μagistro traditum Petrus , ante faciem omnium Populorum eXercendum suscepit, hodie hac in Urbe dilectissimae Sponis Ecclesiae regimen contulit, ejus postea Successoribus demandatum, & tali fultum praesidio, ut portae Inseri, contra illud praevalere minime possint. Felix itaque hac una praecipue gloria Roma, quod Catholici hodie veluti arx destinaris Imperii, supra caeteras praeelecta gentes, ubi novissime sanciti foederis in tuto posita arca quiesceret, ubi O thodoxae Reipublicae Summa consisteret, &sancta Redemptionis insignia , sine fuco , &fallaciis in perpetuum venerarentur. Quod si,& apud Ethnicos homines, quorum Numina
opera eorum erant, tanta habebatur cujuslibet ordinis praeparatio, & Pietas, cum Sacrorum instauratio celebranda rediret, quanta majori nos reverentia, & Veneratione temporis iblius prosequemur adventum, a quo Magni Sacerdotii , de inviolabilis legis gratiae, Divin, talis oraculo, per Immortalem orbis Rep ratorem jam revelatae, incunabula, ut ita dicam , metimur. Si etenim illorum praecipue meminisse juvat, quibus prae caeteris, beneficia debere sentimus, quanta omnium ordinum frequentia, & Christianae plebis alacritate , adeo eximii muneris, erit memoria excipienda.
9쪽
pienda. Nec sola sane animorum exultatione, aut inani apparatu laudum, laetitiae specimen tantum, eXhibere mortales decet. Contendem dum totis viribus nobis est, ut quemadmodum Sacrae hujus, commorantis in terris, ita Codilestis Hyerusalem, recipiamur in sinu, quem assequi finem nulla ratione concessum Puto, nisi omnigena morum integritate,veracissimae, illius Relligionis exequamur mandata, cujus in Augusta hac Vaticana Basilica celebramus Triumphum. Plures sane commemorantur , qui ante partam humano generi libertatem , naturae tantum praescripto ducti, a bene, beateque vivendo non destiterunt, nos autem et cium genus, verae populus acquisitionis, in haereditatem Domini adsciti, in tanta claritate degentes, praeceptis, signis, undique robin rati , a rectis semitis deflectemus, A suave excutiemus jugum, humeris ad salutem impinsitum t Utinam potius, cum, & nos tam Sancti coetus pars simus, illius dignitati respondeamuS, ne tamquam tabescentia membra, & in- fluctuosa , aeternis tradamur ignibus combinrendi. Utinam sortissimorum virorum, imitemur exempla, qui ad Christiani nominis imcrementum , non eXilia, non carceres, non
cruciatuS, non mortem ipsam, immanissimo quovis supplicii genere eX petitam, aufugerunt.
Utinam denique, Ecclesiastica sidelium Hye
10쪽
rarchia, ad praesens, quod intuemur fastigium evecta, majori in dies incremento, ubique te rarum latissime propagetur, quod Deo optimo Maximo annuente, ad sui ipsius honorem,& gloriam, ad bonorum consolationem, ad cunctorum utilitatem, brevi temporis inter-Vallo, lare ut eveniat, sperandum est.