장음표시 사용
1쪽
Fn Io. Baptista Lancius Regiensis Sacri Palatis Magister.
2쪽
Iacobus Vacchedantis Presbyter.
V ME dicta sunt a me de quadret
mae ieiunio in monte Aventino apud Sacrum fomlicum Senatum, tam benigne tuis auribus accepta, Teatissime et ater , praefulgenra nomini tuo inscripta, in mustus nunc exeunt missi cuipiam ad salutem anima conducere midentur, in manibus esse sint. Euantula ea cunque sint, maiora non habens ,summa votautate ,supplex ad Sacros pedes abiectus, ossero Sanctitati Tua: quo decus, di ornamentum illas cipiant, ipse qui defero , gratiam di bene diis
ctionem et qua, una cum tua incolumitate, nihil magis exopto
3쪽
D SUNT, Beatissime Pater, Diumae gratiae reconciliationis saluberrimi dies, a piis fidelibus, ad uberiores percipieudos immensae liberalitatis mictus, e q- stati quidem desiderio: Sed Sanctitati Tuae vel optatissimi esse debent,quia curam sustines omnium animarum. Si quidem misericors Deus, qui ubique, & semper dona distribuit, a. r. . quemadmodum certis in locis eXoratus, vult esse placatioreis b. cic sacrat ora statuit tempora,in quibus supplicantes assilien tius hauriant salutem. Hi sunt quadragesimae dies, quos ad Diuina beneficia impetranda, sorde . eluendas anima ,opportuniores,Spiritu sancto dictante,ab initio Apostolica con- ,. c. . g. secrauit Ecclesia: quocirca illa Apostoli est inuitatio, Ecce nunc tempus acceptabile,ecce nunc dies salutis. H. At quo nos modo exhibere ipsi debeamus, & Dei misericordiae occurrere parati,idem Apostolus,inter alia plurimum Deo placentia, ieiunium nobis indicit : quod Sacrosancta Ecclesia his quadraginta diebus,Christum secuta, solemni ritu seruat,& praecipit. Aptissimum quidem remedium & ad ino bos iniustitiae depellendos,& firmam cum Deo iungendam hmicitiam. Et enim caro, a cuius appetitu prouenit quicquid a virtute,& ratione deficit, cile spiritui erit subiecta; si abstinentia debilitetur.Hostis etiam humani generis eo exiliores. quibus nos in malum incitet, vires habebiti si minus in nobis
4쪽
nilanerit,quo impugnet. Nimirum corporis expers, ut nos
tentet in corpore viventes, semper de nostro accipit arma: qua ratione tunc,Beati Pauli sententia, spirituali cum inim, I .cor.'. co pugnamus, cum carnem vexando domamus: & id est,comtra Diabolum confligere, carnis desideria conseingere. At versutus, & vafer, qui non unam habet nocendi artem, via dens contra se nunc sertius bellum indictum; ducem ac magistram Ecelesiam, Ioelis admonitu, canere praedicationis Ioti tuba in Sion,sanctificare ieiunium, congregare populum, senes, & paruulos unumquemque armatum hortari adpta lium: conatus omnes acrius intendit, &quos una via sup rare nequit, altera aggreditur: ut vel mentis superbia feriat,
quos carnis illeccbris se vulnerare possedissidit. Quippe id aduersario reliquum, & maximum perfugium est , in virtutum nostrarum a iuuentia insidias moliri occulte, ut victor animus de triumpho turgescat. Quod prouidens cauta Mater Ecclesia, vidistis Patres Amplissimi, quale remedium contra superbiam adhibuerit. Spariuntur in capite cineres , & Sacerdotis ore unusquisque e terra compositus in terram vertendus esse admonetur: illo quasi e Diuinis scriptis inculcato, Quid superbit terra ,& cinis Et sane quam rictu, io appositum id etiam , ad retrahendum quemlibet a carnis blanditiis , ne dum ad humilem reddendum. Quis enim amore ab ea capietur , cui intelligit, corruptionem semper instare, breuique eam putrescere ,& in sordes conue iij Profecto cum tanti fuerit . Ionae admonitic , Adhuc Ion. 3 quadraginta dies, & Niniue subuertetur: ut idolatrae crediderint in Deum , ac poenitentes praedicarint ieiunium: quantum apud nos valere debet Ecclesiae praeceptum, Memeto homo,quia puluis es,& in puluerem reuerteris e Certe si auctoritas quaeritur praedicantis ; maior Iona est Ecclesia. Si audientium conditionem attendimus; a Deo alieni nobis longe magis Nini uitae. Si minae pensentur; re vera terribile est,quadraginta diebus praefinitum expectare int
ritum: sed multo terribilius, ne ulla quidem nora ab occasu esse
5쪽
su esse securum. Et tamen Ionae voce ad Deum conuersi sunt Niniuitae. Nos lachrymis obiurgante, ut pia Matre, Ecclesia, surdescemus, nec coinmouebimur Absit. Quin imo ut illi Deum expiando, quadraginta dierum praescriptum interruallum ieiunio dederiint: ita nos, quibus iatilla est dies praestituta, totius vitae emendationem hoc quadraginta dierum ieiunio instituamus. quod semper conducere sanctitati exirestimatum, praecipue hoc tempore est salutare: quia in hon rem appropinquantis splendidissimae diei adhibetur,quae Domini nostri, ad expiandas omnium culpas, sed in primis uniuersalem illam primorum parentum gula contractam, in crumce morientis, fert memoriam. Et quadragenario numero consecratur,in eiusdem recordationem totidem diebus iei nantis: quem Moyses quoqne, & Elias aetate antecedentes,
exemplo posteri sunt imitati. Nam Moyses, postquam populum sacrificiis ansuine respersit, & Elias cum subcineritium
panem comedisset, quadraginta diebus uterque ieiunavit: quorum alter Domini mortem sanguinis asperuone, sepultumram alter sub cinere pane praesignincauit . Tantumque hoc munere profecerunt, ut Dei colloquio, congressuque dignarentur: qui & factus homo, in monte gloriosus refulgens inter eosdem medius voluit apparerer ut ostenderet,se ieiuna
tium congressione laetari; sobrios, & abstinentes ad Deum contemplandum praecipue efferri. Illud est quod proposui, i
iunium, praeter vitiorum expulsionem, coniunctissimam cum Deo essicere familiaritatem. Reliquum est,ut qui laborem fingentes in praecepto, tanqnam graue illud declinant, vel cum tristitia subeunt,nunc redarguantur. Et statim occurrit Domini doctrina, Cu ieiunatis,nolite fieri sicut hypochritae tristes. Cum enim non ex Dei amore,sed propter inanis gloriae cupiditatem corpus conficitur, moestitia sentiatur opo tet,cui laeti animi alacritas nulla resistit. Cum vero mens spe aeternae mercedis exultat, gaudium non solum in cor, sed in externa quoque membra derivat: quasi unguentum sparsum
in capite,quod in barbam, & usque ad vestimenta descendit:
6쪽
ut dicere possit,Cor meum' caro mea exultauerunt in Deu L8 3. viuum. Id est, quod Dominus ieiunanti suasit, Vnge caput Mart. c. tuum, & facient tuam laua,ne videaris hominibus ieiunans, sed Patri tuo,qui videt in abscondito,& reddet tibi. Oleo labiitiae,Dauid no ignoto,ob paterna a Deo recipiendam remu- I M. Onerationem, ungi intelligitur caput,mens scilicet principatu tenens. Et quia cum macie cohaeret hilaritas,expellendus est
etiam moeror,& squalor e vultu, quem lauare monemur. Itaque non est asperum ieiunium; si est causa laetitiae. nec, ut impij sibi nefariam pestem machinantur, naturae potest esse infensum,quod naturae prscipit auctor:qui & ad iussa exequenda robur adiungit,& obstantia tollit impedimenta. Et enim g , benedictionem dabit legislator, & virtutem, ut seruetur lex.
Nam & Israelitis prscipiens, ut ter quoque anno mares om- ED. 3 q. nes in uno apparerent templo: quo minus inter ea vi bes intadiantium paterent incursibus, Divinitus prouidebat. Et se- , ---
ptim anni quietem decernens, frugumque erogationem pauperibus:ne cibos absumentibus,annona in futuro deesset, triplum sexto anno fiuctum terrae donabat. Si haec auxilia, ut antiquam seruarent legem,tribuebat: quanto maiora adiungere censendus est, ut illa non praetermittantur, quae & pr
prio sanciuit exemplo, &sanguine dedicauit Vertim quis ieiunij praemium attendens, tam salutari disciplina vacabit Quem Christi Domini dulcissima illa verba non inflamment, Pater tuus,qui videt in abscondito, reddet tibi O praeclarisi Mart. c. sinam ieiunij gloriam,quod filios Dei essicit mortales. Quanta his erit remuneratio, quos pater remunerabiture Ampi ctamur igitur omnes salutare prsceptum: aliaque pia opera adiungentes,quae ieiunium sibi connectit, orationem praeser- Tob. ra.
tim,& eleemosynam, Dei gratia hoc acceptabili tempore ineamus, initam conseruemus. Breui enim esurientes, aeternis Luc. r.
implebimur bonis: famemque & sitim iustitiae, Dei satietas Maii. s. consequetur. DIXI.