Bernardi Siegfried Albini Explicatio tabularum anatomicarum Bartholomaei Eustachii, anatomici summi

발행: 1761년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

3쪽

BERNARDI SIEGFRIED ALBIN

EXPLICATIO

TABULARUM

ANATOMICARUM

BARTHOLOMAEI EUSTACHII,

CIIII CCLX L

4쪽

BERNARDI SIEGFRIED ALBINI

EXPLICATIO

TABULARUM

BARTHOLOMAEI EUSTACHIL

6쪽

BERNARDUS SIEGFRIED ALAIN

AUDITORIBUS SUIS

P. D. xplicationem promissam a me, Auditores optimi, vobis non modo exhibe, sed etiam dico, dedicoque. Quid enim fieri posset aequius, quam ut

ad vos perveniat tota, quam vobis morem Ut gemrerem, caussaque vestra, insuscepi conficere, &absolvi Ac vos quidem , qui per hos quatuor inviginti annos , ex quo tempore hac in Academia docui, operam mihi alii post alios dedististi quum satis jam moveri possetis summis illis laudibus , quibus Eustachii tabulas viri extulerunt praestantissimi assidua etiam commendatione mea adducti

estis, ut, quando in anatomicis, quorum aliquid iis continetur , versaremini, in manibus cas semper haberetis. Sed

quemadmodum saepe & multum conquesti estis, impedimentum identidem intulit, atque a tabuli rejecit difficultas intelligendi illa omnia, quae exhibita in iis sent quippe quum

nudae , absque ulla Eustachii ipsius expositione, praeter vulgatas octo primas , repertae sint; it summorum hominum opera, quam ad eas illustrandas contulerunt, adjumento sit in multis ea tamen in multis quoque, inter quae non pauca sint perdifficilia , passim desideretur. Quo factum est , ut multi olim vestrum, quibus praesentibus, atque inspectantibus, corpora hominum pro demonstrationibus anatomicis quotannis secui, dimatus sum, tabulis studiose adscripserint, quae tunc vel animadvertebant, vel a me requirebant multi, quae in demonstrationibus ipsis laudari a me audiebant, .explanari. Atque ita non pauca quidem paulatim collegerunt; sed tamen tantummodo dispersim. Quamobrem ante multos annos, iis, quos ex vobis tunc temporis auditores habebam , petentibus, suscepi, ut publicis scholis, quas per anni academici decursum hic habemus, tabulas illas exponerem, brevibusque notis tam quam

7쪽

a EPISTOLA.

quam indicem earum perpetuum traderemti quem describere annisi sunt Traditumque per manus adhibuistis, qui insecuti estis atque ita, ut, quum anatomen vobiscum tractarem, eum confirmare, inaugere, non destiteritis. Fuerunt deinde inter vos , qui, ut describendi labore socios studiorum suorum levarent, conservarentque, quae quidem interire non dehore putabant, consilium edendi indicis illius reperint. De quo quum ad me referrent, rogare ego, ut ab incepto desist rent deberi enim hoc Eustachi, deberi aestimatoribus e justi deberi utilitati publicae , ne quid nimium festinanter, imperfecteque agat et fieri vix posse , ut, quae sic excepta sint, ac deinde ab aliis aliisque digesta, haucta, satis habeant maturitatis Quum instarent: ego deberi etiam mihi, a quo acceperint deberi vel maxime ab iis, qui acceperint. Tunc igitur petere, ut ejusmodi aliquid ipse emitterem. Ab eoque tempore instare non desierunt, dure etiam quodam, ut sibi

quido vidcbatur, 1 mc contendere , ut, quibus maxim admodum juvari posse studia sua docuerim, iis ut recte uti posssent efficerem. Ne igitur deessem flagitationi eorum, aggresssus sum non ad recognoscenda modo illa , confirmandaque quaedam habebam collecta sed etiam ad addenda , quaera sciebant. Quanquam animo satis prospiciebam, in multas magnasque incursurum me dinicultates , indicem aliquem conficere si illa quidem accuratione vellem, quaeri non dicam diagnitati Eustachii, sed vestro studio m meae saltem voluntati, aliquo modo responderet Atque ita etiam evenit, ut praevideram cones videlicet erant alienae; resque inpermultas, varias , inter easque etiam intellemi minime faciles, continebant: conandum tamen erat, eas non jam alicubi ad

libitum electis quibusdam, sed ubique intelligere, atque interpretari. Quamobrem minime mihi mirum accidit, tantum mein temporis, inoperae, non raro etiam permolestae, ea in re una consumsisse maximeque comparando icones cum rebus ipsis excutiendoque corpora hominum ad invenienda quae minus erant in iconibus manifesta quo certi quid , aut

probabilis, proferre de iis possem. Quod tamen multo fecissem

8쪽

sem facilius, nisi efficiendum temporibus illis fuisset, quibus,

quum fere sola idonea sint ad demortuorum corpora tractanda, ad incidenda ea, atque anatomice , quod muneris mei ratio postulabat, tradendam, ut vos optimi testes estis , plane

indigui illis, quibus, quin praeterea alia multa ex illis iisdem

corporibus, quod opportunum erat, colligerem, impetrare a me non potui. Accessit hoc etiam molestiae , quod , quum scrupulus aliquis restabat, ut saepenumero accidit aut quum confirmare, quae animadvertisse me opinabar, cupiebam et adeundem insequentibus annis iterum ac saepius redeundum fuerit laborem. Et probe memini, nec dissimulo, non pauca odisisse me diu Ne dicam de recognoscendis annotationibus iisdemque digerendis de scriptis Eustachii toties perlegendis, quaerendoque in iis , quod lumen in tenebris praeferret de evolvendis antiquorum scriptis, quamvis obscura spe , ad cognoscendum , an ferre aliquid opis possentu de conquirendis, expendendis illis , quae a viris praestantissimis solertissimis

que super his tabulis scripta sunt; de conficiendis tabulis linearibus , notisque necessariis eis inscribendis de labarum deque tota denique operis editione curanda Ad quae omnia, operosa sane, vix satis temporis ex tot aliis publicis privatisque negotiis, quibus distentus sui, surripere potui. Qiud multa pRem, ut potui, perfecta Ex qua opera vobis libenter pra stita, si quid alii etiam fructus ierent: si quid Eustachius Glalustrabitur id omne debebitur vobis , quod auctores uirilis atque impulsores. Quamvis autem hic liber ferre prodeat in lucem, quam quidem vos, qui me antea audivistis, voluisserisu mihi tamen illud periucundum est, quod , quomam ejus

exspectationem vos etiam nunc tenere intelligo, sperare licet, omnes me invinmtatis mea hac in parte fructus , industriae, non perdictis Gratulor vobis, hoc interim spatio non minus dignitate , quam commodis , fortunam mer in uevestrum crevisse. Qui medicinam exercetis, vobis de laudo gratulor, deque utilitatibus , quas peritia, industria vestra

vobis quotidie comparatis. Ad docendum adhibiti qui estis vobis gratulor, quod provinciam, quam suscepistis, tam egre-

9쪽

. EPISTOLA.

gie, tantaque cum celebritate sustinetis. Tergite bene de republica merendo fortunam vestram magis ac magis amplita care. Et vos , qui litterato otio multa cum dulcedine fruimini vosque, quibus, quamvis aliis studiis dediti essetis meis tamen interesse volupe fuit pergite jucundissimos fructus studiorum vestrorum capere, ac percipere. Nobis autem , qui me cum maxime auditis , vobis quoque , qui in posterum audietis , si qui audient vobis, qui ad eandem laudem, quam

superiores illi consecuti sunt , contenditis , eademque commoda spectatis, ut ea res fauste, feliciter, prospereque eveniat, precor. Viam anatomen colentibus vobis hoc opus promittit expeditiorem , certioremque. Ipsae equidem tabulae

praeterquam quod accuratae sint, perspicuaeque, ac summo quodam judicio concinnatae , multaque contineant meliusquam ab ullo alio exhibitati praeterea etiam esse vobis possunt epitome quaedam conica, eaque tautilissima, incommodissima. Efficereque brevi hoc indice , quem accipitis , conatus sum, ut iis uti facilius possetis. Duodi; quaepiam praeterea occurrant, quae animadversione digna esse videantur bi illa, si placuerit, addetis. Ego quidem multa sciens praeterii, quod aut ex iconibus ipsis satis superque visa sunt apparere, aut, quae attendantur, minus digna esseri de quibus fieri, terit, ut aliter aliis videatur. Et satis provideo , non defiat ros, qui alia atque alia ostendi putent, contendant, quamdiu Eustachius ipse in ordinem non coget quamvis tamen rejicere illa nolim , antequam cognoverim. Nos autem usu tractandoque cognoscetis , an satisfactum sit proposito meo , voluntatique vestrae. Volui aliquid quidem elucere certe,

quo gratificari vobis omnibus possem: si quidem, quod volui, quodammodo consecutus sum, satis mihi magna jam tributa merces est laborum , ac vigiliarum mearum. Valete l

10쪽

PRAEFATIO.

ulta eorum, quae his in tabulis Eustachius, anatomicus rarus , expressit, notissima sunt; quae quivis , mediocriter rerum anatomicarum cognitione imbutus , facile cognoscat multa diluci-los explicatus habent quaedam ambiguari nonnulla vix interpretanda Satis autem apparet pleraque omnia ex corporibus hominum sumta esse et pauca ex animalibus

aliis. Quocirca cupienti mihi intelligere res illas minus facile , diligenter in corporibus hominum , illorum animalium , quorum esse videantur , quaerendae inprimis fuerunt, ut, si qua in iis manifeste invenirentur, omnis eo, quidnam significetur, tolleretur dubitatio ; sin minus mani

feste, indicia inmoti reporis stridorem, qua ad aliquam con

jecturam faciendam pertinere possint. Quod quanquam me potissimum cuidem juvit, eo tamen plus in totis his tabulis visus mihi sum intelligere , quo magis sum modum quo consectae sunt, nisi me fefelli assecutus. Neque enim,

puto, rerum imagines omni ex parte exquisitas absolutaesque exprimere voluit sed tantummodo certa quaedam notare , quae in rebus illis animadverterit, aut proponere de iis in

animum induxerit. Videre illud licet in ipsius explicatione tabularum , quae opusculis anatomicis adjeciae sunt rademisque etiam in nuper inventis haud obscure apparet. Quod, quo magis intelligatur, exponam paulo plenius. Ac primum quidem, quod ad observationes attinet, vide

quomodo, quae de magnitudine, altitudine positus renum observaverat, exhibuerit in tabulis, quae additae opusculis anatomicisti itemque quae de glandulis renibus incumbentis bufo quae de renibus tribus, naturali uno , duobus praeter naturam quae de vase urinario, de rene ursino, de canino, de papillis ronum , de venis de arteriis emulgentibus , de vena sine pari, de venis aliis , de musculo mallei, de valvula venae coronariae cordis , de membrana denique , quae foramini enae cavae a jecore a cendentis, cum primum haec

SEARCH

MENU NAVIGATION