Io. Molinaei Belgae Flandri iure cons. Ad S.D.N. Gregorium papam 13. oratio

발행: 1573년

분량: 20페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

lorti, casui, aleae, quicquam debeant, alterive rei (post Deum Opt. Max. qui dat omnibus affatim, & nihil improperat, quin imo,ut scite ait Augustinus,in Sanctis sua dona coronat) sua incrementa accepta reserant, quam propriae virtuti & Sanctimoniae, tali ac tantae, cui prima sedes summo iure debebatur, quo etiam pertinet vetus prouerbirum: Sedes Apostolica sim per claros viros,& magna ex epta daturos, vel accipit,vel certe facit, & reddit. Quapropter uti indignissimum absurdissimumque est, ac sempcrfuit, in Romanorum Pontificum creationi bus aliquid valere, 'aliquid sibi iuris vindicare, casum,

fortunam, satum, genus, amicos, caetera'; omnia, quae nobis propria non sunt: ita nostrae aetatis calamitas, ac necessitas, illum si unquam alia a si premo sedis apostolicae interregno, renunciari Pontificem postulabat, qui eruditione, virtute, pietate, prudentia, consilio, iudicio caeteris mortalibas praee mineret omnibus, quique me ito & quasi proprio quodam iure suo,uniuersi christiani gregis dux, omnibus suo exemplo ad salutem, ad imis in o ria i i tatem,ad aere rn a m bea ti tu di n cm i p se p raece des;

viam aditumque patefaceret, quem cum singulam Dei prouidentia & bonitate, inaudita ante hac celeritate , consecuti simus, nemo est qui sibi non magnopere gaudeat, ac Reipublicae Christianae plurimum gratuletur. Neque enim hoc loci tacendum est, quod patres tutela. res, Ecclesis Senatus, primo die quo ad eligendum Pontificem conueneram,&in conclaue se abdiderant, te statim summum Potificem, te Ecclcsit pastorem, te patriae patrem

12쪽

patrem, laeti ac gestientes salutarunt, si quidem compertissimum erat, quantulam cunque moram futurae pontisiciae creationis, plurimum detrimenti Reipub. Christianae, id temporis admodu perturbatae, allaturam. laede

ri praesertim, quod ante inter hac sedem, Regem catho. licum Philippisi, & Venetorti Rempub. de bello Turcae hosti immanissimo, inserendo , coierat . quippe nemo ignorabat Psi Quinti vere lanctissimi viri mortem, in id anni tempus ilicidisse, quo christiana classis in hoste deduceda fuerat: & proinde boni omnes, de se suorumq. salute,uti par est, solliciti; nescio in quam desperatione

rerum omnium venerant: primum authore &proxeneta sacri socialis belli(is erat Pius Quintus e medio sublato: cuius quoque potissimu precibus, magis quam militum nostrorum armis, & viribus, nunquam alibi lecta auditave, sed in palatio tuo eleganter,&graphice depicta,&ad viuu expressa, nauali victoria tributa creditur. deinde, tam incommodo importunoque tempore, ut

nihil supra. Vnde intellexere oes, quod subitaria, exte-poranea, expedita, sola omni exeplo carens, singularis electio illa tua, Spiritu sancto proculdubio, eliget tu omnium corda linguasque regente & gubernante, uniuerso orbi salutem attulerit. Itaque sicut tibi verissime licet dicere:veni, vidi, vici; ita caeteris omnibus, unus homo nobis, non quidem cunctando,& procrastinando, idoneumque tempus rei bene gerendae expectando, quod Fabio cunctatori cognomine maximo, attribuitur: sed

festinando,&properado Gregorius XIlI. Pont. Max. B restituit

13쪽

restituit rem . sed de his nimium sortasse multa. Vtergo in viam redeam, votorum omnium primum, supremu-que,mihi semper fuit, te Pastor optime videre, suspiceore, colere, Venerari: tuum praesidium auxiliumque inuocare, implorare, petere, postulare: tibi, inquam, dulcissimae patriae meae, hodie eheu, miserrime afflictae, & viris viribusque exhaullae ac destitutae,iamentabilem statum conditionemque eli ponere, quam tu Beatissime pater, florentem, beatam, omniumque rerum copia affluentem & abundantem, olim conspexisti. Haec nunc in mlorum Iliaden ternamq; conuersa, lugenS, lacera, tristis, deturpata, supplex in genua tibi accidit. Id c omnem salutis recuperandae spem in te collocauit. Haec in tantis

malis, qus nemo facile sermone aut stylo assequat suo, id duntaxat solatii, fiduciae, speique melioris habet reliquum, quod confidat, sibique certo promittat, tua humanitate ac bonitate freta, te, quem c*lestis ille pater, pater misericordiarum,&totius consolationis Deus, suam inter mortales personam, locumq; exhibere ac sustinere voluit, te, inquam, suum vindicem, assertorem, protectorem, patronum, liberatorem fore. Tu sane ille es, qui eius res lapsas & inclinatas erigere, nutantes ac dubias confirmare & stabilire, tu ruituras fulcire ac munire, optime poteris, & si bene te noui, si mens non te. ua mihi est, dubio procul facies. Tu Belgium nostru minime obscurum aut ignobile & contemnendum,totius Christi Ecclesiae membrum &portionem, suo nitori restitues, tu illi opimam pacem, suavem l amoenitatem, i veluti

14쪽

ve uti postliminio, post omnes procellas, aerumna ac

calamitates, partimesticacissimis tuis ad Deum Opt. Max. praecationibus, partim ad regem nostrum Philip- pum,(quo terra religiosorem, melioremque Principem non edidit p ijs consilijs, monitis, & exhortationibus, conciliabis. Postremo omnium, quod in beatillimam augustissimamque familiam tuam, nostram exiguitate cooptare, allegere, adscribere quodue opera nostra uti, dignatus es, quantas par est, tuae me Beatitudini gratias

agere 3 Diuus Hieronymus se Damaso Papae, decessori tuo, ab epistolis fuisse, alibi disertis verbis gloriatur. atquantus vir e & Molinaeus, qui tanti viri nullam imaginem, ne umbram quidem, refert au trepraesentat, se Gratiani rapsodit, siue Decreti emendationi, una cum delectis, ad eandem curam, praecipuis aliquot a doctrina auctoritate & fide, Vercellens, Sirleio, Alciato, Senonens, Carati,& Boncompagno, fratris tui filio,sex omnino purpuratis Cardinalibus, alijsque permultis rerum diuinarum hulnanarumq; consultissimis viris, a Gregorio, qui nunc ecclesiae eliciter praesidet, admotum, ac adhibitu, parui aestimabit Poenituerat me saepe Iuonis Caran utensis diuulgati, non quidem operae & laboris. qui enim posset cum nullus extet alius liber ecclesig utilior3 nullus ad Gratianum restitu edum perinde necessarius psed impensae & sumptus . nimiu enim patrimonii nostri non omnino amplissimi, facultates, editio attriueranillis

fallentibus, seseq; eximetibus, qui operarii typographi

15쪽

di atramenti mercedes pretiaque,exhibere promiserat. Cfletu quia ide me n unc beauit, sorte cum amplissimo

redhibens scenore,huc, qd de Achillis hasta, in Telephi

vulnere traditum est a poetis, videor mihi posse, non iniuria,conuertere.vna sane eademq. res,vulnus opemq.

tulit: siue ut propius dicam : iundi nostri calamitas, insuauissimas delicias meas, tua mutatae sunt benignitate. Vt aute omnes intelligat, quantopere sanctissimu opus,

sanctissimo tibi sit curan ac quam ut Gratiani codex instauretur, nullis parcas sumptibus. praeterea ut Spartamquam nactus sum, pro virili exornem, Pauli gentiu apostoli, quem lubenter imitor,exemplo,lubet nomina eorum quibus haec prouincia Decreti recognoscendi praeterea cessit, recensere:scilicet R. P. Sacrista,Episcopus Signinus, Magister sacri palath Doc. Michael Thomasius, Torresius, Petrus Chaconus, Pari fetus, Muschius, Ru- pertus, & Ioannes Rodericus librarius. Cum enim oes dignissimi viri sint, oes Aristarchici, omnes Critici, oescensurae&diuinationis peritissimi, in rebus obscurio Qbus nepe, in quibus coniecturis debet esse locus, quos Beatitudo tua ned si ex Italia, verum etiam ex Hispania, Galliaq; hac de re accersivit, quanquam merito ad sine, properamus, nefas erat, si nomina ipsorum silerentur. Sed ad institutum. Admirati sunt omnes, obstupuere plerique, quod cum Lo uanij essem Regius sacrorum canonum interpres, & prosessor: item sacr.r aedis Sancti Petri , qui totius ciuitatis prima honestissimaque

est, i Di, Decanum Vocitant: praeterea Academiae iu

16쪽

litis Cancellarius, qui honoribi summus habetur, perpetuoque habitus fuit adeoque ad amplissima quaeque

viam prope sternere, aditumque praebere ac patefacere consueuit. cui rei Hadrianus Traiecten sis, & Martinus Rithouius,inde veluti ex seminario, ad maiora translati, fidem saei ut locupletissimani. Nam ut ille E Decano Lovamen si,ad tegendam formandamque primam Caroli Quinti Caesaris pueritiam acci tus, deinde omnium Hispaniae regno uim Praeses factus, iisce duobus veluti gradibus,ad huius summi Diostolatus apicem tandem processit: ita hic,ex eodem sacerdotio, ad Hyprensem epia scopatum recens institutum & conditum , assumpreM eundem ita gnauiter administrat, ut dextera sua potius inter nostrates sacrorum antistites palmam,egregiari dis ac victoria: fgnum et quam arundinem , fragile & in glorium lignum, praesidiumque ficulneo non absimile etsi inde nomen traxerit pr tendat. Et hic qui de illis,ajijsque non paucis,rudimenta bases ac fundamenta altiorum fuere. Sed nu quid nobis haec unica honeste spledideq; vivendi, aut etiam emergendi crescendiue, erat ratio, & facultas Esau primogenitus,cuius benedictionem &pr rogatiuam, sibi, ut putabat, debitam, frater eius iunior Iacob, fraude & machinatione matris, interceperat, se frustratum intelligens, patrem Isaac interrogat, his verbis: num unam latum benedictionem habes, pater Caeterum sicut notum est, quid ille responderit; - ita si me sorte roget quis: dicam mihi Gandaui honora

tum quoque locu obtigisse. Quod quanti sit, & nostri

omnes

17쪽

omnes norunt, & tu Beatissime Pater, ad que nobis potissimum est sermo qui Gandauum vidisti, optime cognoscis. est patria mea, gaudeo,erat & Caroli sauinti Imperatoris, nihil de ea nunc dica, nisi quod idem Carolus conciuis,' ut militare usurpem verbum, conterraneus meus,in ppetuo usu habebat. Quoties enim apud huc, qui magnam partem totius orbis terrarum, e cogniti,siue incogniti, ditione imebat, quis alicuiusl L- desi& en comia ei umiis commemor recet , ad coelos 3sque toltcret,admittebat omitia, ut facilis erat, sed sub hoc modo, temperamento, & conditione: Gaudauti,' quit, meum, semper excipio. Atq; hinc quidem palaeuadit, quam mihi bene utrobique(siue Gandaui, quae Flandriae, siue Louanij, quae Brabantiae metropolis praedicatur esse licuerit, quae san e ciuitates, nihil est quod formosissimis ac tantopere ab omnibus scriptoribus decantatis Italiae urbibus, admodum inuideant. Ut igbtur hunc locum cocludam, & paucis perstringam, cum inquam omnia hic, etiam patriam, cuius sumus alieno igne gratior esse creditur, desererem; at qualem patria

certe tale, cui nullubi orbe uni ierso locus amplitudineam enitate vitaeq; reliqua co moditate prslucet, nequis

Ita ca, aliamve obscuriore insula mihi patria esse suspicetur. cumque in hac aetate, quae senectutem attingit, quq canos assecuta est ( puta iam lustris annorum serme de- cm peractis iter non minus longum, quam periculosum , ad haec alienissimo difficillimoque tempore susci- p e re in , p robare, di si ua dere , cum que ad ex tremum

. ita o

monitis

Diu igi

18쪽

monitis precibusue non acquiescerem, succensere amici. Veruin enimuero, esto ut illi consuluerint recte:-ego vero profectionem aggressus sim temere, id tamendabunt mihi omnes, rem optime cessitse. Nunqua sane

me instiuiti mei paenituerit, qui pontificium ministeri si

quacunque tandem in functione, omnibus alijs honoribus vitaeq; commodis & praerogati uis, longe antepono, & merito quidem . nam si Deo seruire regnare est ipsius vices obeunti seruire, nunquid no primas tulisse, regnoque proximum esse, adeol omnes omnium forinnas supe asse, non iniuria censeatur Si item, principibus placuisse viris non infima laus est; pontifici plac re, acceptum esse,familiarem esse,quae tandem laus erit quae gloria, quod ornamentum, quantum decus Quate,sentiant alij quod volunt, ego interim mihi gaudeo,

mihi plaudo, mihi placeo, quod gratia apud tuam Sanctitatem aliquam inuenerim, magis omnino quam si cstera omnia, quae hominibus maxime videntur exoptanda, mihi contigissent, quin alia omnia flocci naucique faciens, & pro umbris, nugis, ac gerris ducens, tum ad ,

extremum, ut Paulinum huc verbum,quo lubeter utor, transfera, veluti in re Aa arbitratus,reijculamia reiectaneaue vocetur, P me licebit. tibi obsequi, sub oculis tuae Sanctitatis versari, in tuam denique clientela potestatemq; conuenire,constituo omnium rerum esse primum. proinde, sicut ad tuam Sanctitatem, veluti ad

tutissim um portum, firmissimum asilum, fidissima st con em, post tepestates, postnaufragia, post procellas,

19쪽

post varios casus, post multa pericula rerum, laetus an moque gestiens soniugio et ita su pplex etiam atque etiaquanto possum opere rogo & obtestor, ut patriae meae, cuius causa, libera legatione iungor, aut vi rud us eloquar, voluntarium hoc exilium elegi, misereri, eiusque calamitates respicere velis. Atq; ita finem dicendi supplicandique sectam, ne nimium tua humanitate & pa.tientia abutar, neue in publica commoda peccem, si logo sermone morer tua tempora, optime Moeceua , cui

me totum iamdudum deuoui ac dedicaui. illud a principio identidem repetens:hic est dies,quem secit Dominus, exultabo,&laetabor in eo. Equidem scelicem heu nimiu scelicem,hoc otio literario,summopere mihi semper adamato, me iudico,cuius maximi mihi boni usuras paulo diutius stili contigerit, nisi te Beatissime Pater ,

caeterosque quorum opera, & comendatione id sumus adepti,meritis mea Musa celebrauerit laudibus, me ommum mortalium,&victurum, & moriturum ingratisi

mutn ingenue iubesq; profiteor,quod prohibeat Deus Opt. Max. qui te mihi diu, ac Reipub. Christianae ad annos Matus emtos,seriret incolumem, firmum, ac va

SEARCH

MENU NAVIGATION