Philippi Trenta IC. nobilis asculani Limon sive Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 로마

4쪽

PHILIPPI TRENTA IC.

NOBILIS ASCULANI

URBANARUM QUAESTIONUM LIBRI TRES. R O M AE

Asm MovsIUM PERAGO SALvIONI TYPOGRAPRUM VATICANUM In Archigymnasio Romano

SUPERIORUM PERMISSU.

6쪽

CARDINALI

PRILIppus TRENTA S. P. D.

UM Te diu animadverte

rim , IGNATI Cardinalis

amplissime, a summis be

ne beateque regendae Provinciae cogitationibus curisque vix respirantem , in b,

narum artium studiis ac SeVera scriptorum lectione, quasi in placido quodam sa-

7쪽

pientiae portu conquiescere, Urbanas measouaeStiones . seu variam potius morum hi

storiam , Tuo Nomini , Majestatique os

ferre non dubitavi. Cum enim tantae sint tuae ingenii dotes , tanta bonarum studia I iterarum , ut, si in minori fortuna natus esses, magnus tamen eSSe debuiSSes, quo validiori se clypeo mea haec umquam tueri POSSent, quae nedum Optimo Principe, sed summo etiam philosopho gaudent Patrono Quid, quod nostra haec ipsa studia tuis, o tum atque incrementum omnino debent auspiciis Z Te enim , nec ignoras duce atque auspice , subcisivi temporis aliquid a gravissimis curis ereptum, sum ausus in eas conferre vigilias, quibus a teneris me dedi totum unguiculis. Verum ut fruges non bo. nitate soli tantum, aut agricolae industria, sed benefico Solis etiam calore gignuntur , sic hominum ingenia non tam natura , pC labore, quam procerum solent benignitate

virescere . Qidire Tibi sane debebunt qui

hunc

8쪽

hunc in librum inciderint , si ad primam

paginam non lassi pervenient. Ad haec accedunt immortalia tua, ac pene divina e ga me beneficia, qui in tam florenti Civitate ita me amplissimi magistratus ornandum honore duxisti, ut primis me tantae tuae Provinciae subselliis praeesse volueris. Ob quae omnia debitas quidem ago gratias, agamque dum vivam; nam relaturum ( et si id

hoc temporis audeam) tamen assirmare non potero, nisi mrte ita sensurus es, Ut me rinferre gratiam Putes , cum memoriam tenebo: ausus sum tamen hoc libello referre , non quod ita sim ratus; sed quia sic crimen visus mihi sum quodammodo estu-gere. Non enim ita Sum Vecors, aut eXPersingenii, qui consulum hoc levidense crasso filo munusculum Tuae putem aut dignitati, aut ingenio respondere. Quae autem ex nostris est, aut sinitimis provinciis, quae tam coelo divisa gens , quo non dignitas, non

laus Tua, nec obscuro, nec Vario Sermone,

9쪽

sed et clarissima, et una omnium voce Pervaserit ubi hae duae res , quibus maxime polles, optimarum artium scientia, et maximorum gloria facinorum, non summo nu

tore perfulgeant Quarum altera sane Tibi

viVo nunquam eripietur, altera ne mortuo quidem ; vivit enim, et vivet ad meminriam posteritatis sempiternam. Domita inter Panarium , Seniumque flumina , navalis cursus auctus, emulsae Paludes, agri eXcitati, ac restituti, ea Tuae sunt immo talitatis monimenta, quae ita summis Te viris Comparant, ut omnes quasi coelo det

psum arbitrentur. Quid autem de consilio, dicendi gravitate, prudentia, humanitate , iustitia loquar Profecto humanitas ea est , ita saciles aditus ad Te humiliorum hominum, ut Tu, qui summos dignitate viros

excellis , sis facilitate par infimis ; iustitia

Vero tanta, quanta vix Saturno fuisse rege narratur. Verum epistolae sinem imponam; non enim ignoro omnem Te non tantum

Diuitiaco by Cooste

10쪽

πολυλ ιαγ, Sed etiam xολιαε αγ plane aversari; praesertim quia nostra laus , propter beneficiorum in me tuorum magnitudinem, QDtasse ossicii majorem auctoritatem habere Vi- . debitur, quam sententiae. Igitur Te oro, atque obsecro , ut Urbanas nostras QEestiones libenter accipias; sunt enim teStes ,

et erunt, Sempiternorum tuorum erga me

meritorum . Quod si voti sim compos , quantum literis, quantum studiis consequi potero, id omne ad arbitrium tuum, qui haec semper amasti, conferam libentissime. aleis

Bononiae Nai.Sextilibus MDCCLXXXII.

SEARCH

MENU NAVIGATION