장음표시 사용
131쪽
De Seviris Augustalibus. Cum nudius decimus instituerim, Sodales, de Seviris Augustalibus , dextro licet non Apolline, verba facere , numen ita inimicum
inveni, ut me ab incepto penitus deterruerit. Cum enim cruciatu maximo vexarer arthritidis ; atque ex malis omnibus omnium sane pessimus dolor esset, non Musarum ducem, non medelae arbitrum , sed Apollinem visus sum videre tortorem ; ut non modo priscis Augustalibus, verum etiam veteribus Augustis vale dixissem
a. Posteaquam convaluit animus , ad Seviros reddeo Augustales , non injucunda de his proposita quaestione , de quibus pavicissima Samuel Pitiscus monumenta ex vetustis lapidum se legisse fatetur elogiis ; cum, Mente (I illo , hac de re ne verbum quidem constet fecisse scriptores . Quaerens igitur Samuel, an Seviri August les praecipuo in municipiis , aut coloniis sacerdotio pollerent, a que a primoribus urbium eligerentur , paucis utrumque verbis audacter assirmat: ego vero illos nec ullo fuisse praeditos sacerdotio , nec minima generis nobilitate Hartiisse contendo . 3. Verum quae Pitiscum primo in errorem induxerint cxpl nabo . Sodalium Augustalium e primoribus civitatis sacerdotium Romae institutum a Tacito Pitiscus accepit. Haec igitur (a) inde colligit: Non improbabile illud mihi succurrebat, imitamento atque exempli Augusti, sodalium Romae, hos etiam in coloniis , et municipiis potuisse nunc ari. Eo referrem apparatum ludorum , qui ferme in honorem ntim, num edebantur . Ouod si tum nomen congruit Augustalium tam Romae . quam in aliis cisitatibus, tum munus non dispar rebvs sacris Carandi, absonum minime videatur, si municipalis hie honor imitatione Romani face dotii sit appellatus: haec Pitiscus Minerva quidem et olida, et laeva, et invita . . Augustalium igitur origo, nomen , ac munus Pitisco nostro tanta sunt, tantam vetusti lapides, sodalium Augustalium s
ceris Od Samuel Pitiscus hi Lexico rectis. Au- cia Samuel Pitheus ih.
132쪽
cerdotia testantes, vim faciunt; ut multa licet de Seviris Augustalibus agentia veterum monumenta viderit, contrarium aperte sudenti 1 , his tamen unice utatur verbis : Hoc a vero abit; nam Augustales non erant magistratus , sed sacerdotes, ut ex Tacito, et vetustis elogiis supra probatum est (IJ . s. Ista vero immaene quantum a veritate aberrent non levia, nec pauca monstrabunt argumenta . Illud autem potissimum non inficior : sodales Augustales praecipuo fuisse praeditos sacerdotio et illud do, Seviros Augustales, nec praecipuo, nec ullo . Sodales fuisse sacerdotes pluribus Tacitus, iisque apertissimis testatur locis; et quidem in 1nn ibus haec habet (a) : Idem annus noυas ceremo vias accepit, addito sodalium Augustalium sacerdotio , ut quondam Titus Tatius retinendis Sabinorum sacris sodales Titios instituerat. Sorte ducti e primoribus civitatis unus, et viginti: Tiberius, Drususque, et Claudius, et Germanicus adbciuntur: quod et aliis annalium, et historiarum Iocis plane confirmat.
6. Verum quaeso quid Seviris cum sodalibus p Quid porro absurdius , quam dicere , sacerdotio Romae sodales fungi, ergo et Seviros in coloniis 3 Quid vero aliud est Seviratus . Ipsom et (3
nec negante Pitisco , quam annuus magistratus a sex viris ita partiatus , ut duobus vicissim mensibus jus dicerent singuli 3 Quod si
ipsim et Seviri; vel, ut nomen ampliori vocabulo nonestarent, August es dici maluerint, vel hanc potius ab Augustis honoris acce sionem acceperint, num exinde, qui Seviratus erat, Seviratum esse desiisse putemus Sane uti milites Augustales , praefectus August lis, ludi Augustales, quos veterum monumenta produnt, militum, praesecti ludorum ubique retinuere naturam , ita Seviri Augustales, non magistratus naturam posuisse, Sed magistratum, quo pollebant honestiori censendi sunt exornasse vocabulo . v. Cum igitur Seviratus, non secus ac treviratus, duum vibratus, decurionatus, magistratus unice indolem redoleret, quid porro commune habebit cum sacerdotio Augustalitatis accessio FAt reponit (s Pitiscus : Absonum non videri, si mi vicipalis hic honor imitatione Romani sacerdotii sit appellatus. Age vero, Pitisce: quid Augustali cum sacerdotio Num sacerdos, ex quo Augustalis 3 Minime gentium. Cur igitur Ausustales Romae sacerdotes Z Nempe quia sodales: quod si sodales non fuissent, nec sacerdotes . Quam sane rem
133쪽
Tacitus illis aperte si verbis indigitat: Addito SODALIUM Augus
talium sacerdotio , ni quondam Titus Tatius SODALES Titios : Cum itaque nullum penitus extet vetustatis monumentum, in quo Seviri Augustales dicantur soda Ira, qui sacerdotium Seviris adscribit, i cassum nitendo sudat, nec proficit hilum. 8. Enim vero ut in sodalitatis, non autem in augustalitatis nomine, sacerdotium insedisse probemus , vel illud Tutili de se neci te ia) protulisse sufficiat, qui haec ait: SODALITATES, quaestore Marco Catone Majore constitutae sunt, sacris Ideis magnae Matris receptis: quod evidentius res perlustranti Romanas patebit ; dum ubique sodales inveniet divis jam factis Caesaribus consecratos; Claudiales, Flaviales, bladrianales, Antonianos, Verianos, Alexandrinos, Ain relianos, Helvianos , Severianos, appellatos inveniet, ut passim
historiae, et vetusta lapidum ostendunt monumenta: verum Seviros Flavianos, Iladrianales, et similes vetustate consecratos nusquam inveniet.
s. Se clusis itaque a Seviro Augustali sacerdotum insigni is ;quae municipalem unice magistratum indigitant, proferamus. Quatuor potissimum ex causis Seviratum Augustalem nudum fisisse censeo magistratum , nempe quia Seviratus Augustalis erat ordo et erat emptititis: erat temporaneus: unius denique magistratus insignia praeferebat. io. Augustales igitur Seviri in suis ubique coloniis, aut minnicipiis , honestum ordinem in civitate componebant, qui sane infra decurionum esset amplitudinem , ac supra populi tenuitatem . Ita enim ex vetustis (3 Gruteri colligo monumentis: Ordo decuri mim Augustalium: et plebs universae et alio loco: ordo decuricnum, et Augustatium: et alibi: Angi stalis I. D. et in decreto Pisano de obitu Caii Caesaris: per consensum omnium ordinuine nimirum decurionum , Se virum Augustalium , et plebis universae. Equidem , ipsona et nec inficiante (S Pitisco , nil aliud sibi velle ordinem vi. deo, quam magistratum : Ordo (ait ipse dissert a collegio, corpore, iodalitio : ordo dignitatem , vel artem plurium designat , ut equester senatorius pnblicanorum , mancitum , decurionum . Non igitur ordines sacerdotia di, haec enim ad sodalitia, ad collegia, spectare nemo non
videt. Quid vero clarius dici umquam potest, ut magistratum designet, quam( ut in citato mox lapide ) juri dicundo praeesse Augustalem Quid ista hic agunt subsellia, si de sacerdote sit sermo
134쪽
II. Mirum autem in modum haec probat Gruteri inscrip
tio (i illa prolixior , in qua haec leguntur et Arbitrio Augustalium quo facilius strati jus publicum obire possint: In hos lapides male Piti
cus offendens, ut petricosum iter effugiat, ad jurisdictionem, qua sacerdotes in sacris pollebant sensum (a detorquet. Verum face dotes de jure sacrorum, non de jure publico sententiam dicebant suam. Quo ergo paecto ad sacra res erre audebit, quod suri dicundo Sevir Augustalis praesit, jusqne publiciim obeat 3 a. At reponit Pitiscus , vel ex eo Sevirorum Augustalium probari sacerdotium quod ludorum apparatus ad eos sane spectaret, qui ferme in honorem numinum edebantur (3) . At quid ludis , si vis etiam sacrioribus, cum sacerdotio 3 Equidem , Pitisce, ista immo sunt , quae sacerdotium eliminant, argumenta, aedilitatem quippe, Gellio inter caeteros tradente, alterum scimus ex minoribus fuisse magistratibus, infra summum , ac medium consulum , praetorumque fastigium constitutum; aedilem vero sacerdotibus nemo adhuc adscivit . Porro sanctiores , celebrioresque ludos , propriissima
fuisse aedilis munia, aedilis vel ipse Tullius per haec praecipue (s
verba testatur : Nunc sum designatus aedilis: habeo rationem quid a populo Romano acceperim : mihi ludos sanctissimos maxima ctim ceremonia Cereri, Libero, Liberaeque faciendos: mihi Horam matrem populo plebique Romanae, Itidortim celebritate placandam: mihi Iudos antiquissimos, qui primi Romani sunt nominati , maxima cum dignitate, ac religione, Iovi, Iunoni, Minervaeque esse faciundos . Seviros igitur Augustales, ex quo in divorum honorem ederent ludos, inter sacerdotes nemo dixerit adscribendos.I3. Quid, quod nec ossicio, nec auctoritate, nec nomine, Seviri cum sodalibus commune quid retinebant Non ossicio; quia sod es sacerdotes, seviri judices: non auctoritate: quia sodales, ut ait (6 Tacitus, ex urbis primoribus. Seviri ex infimae sortis, ut mox patebit, hominibus et non demum nomine ; quia se viri a sex sudicum numero, quorum singuli binis jus dicerent mensibus, nomina desumebant ; contra vero sodales, solis divorum Caesarum sacris addicti, non sex, aut decem, sed quinque fuere supra viginti, ut ex Tacito cuique con Stat. q. Vγ
co Idem ibis A. Gelu l. 13. c. I
Mare. Tilli. Cic. in verrem lib. s. Tacit. Ann I. t.
135쪽
I . Verum quod seviratum a sacerdotio prorsus eliminat, emptitia erat ejus indoles, et natura . Miraculo enim prope esse diacebatur seviratus nummis obtentus non presentissimis (i :
DEDIT ΗS. &c &c. Inde est profecto, quod in Trimalchionis sepulchro , quasi honor insolens, legeretur (M :
ΗUIO SEVIRATUS ABSENTI COLLATUS EST .
Si enim Reinesio (3 credimus, eadem erat seviratus ratio absenti collati, ac gratuiti. Inde est, quod ipsemet Trimalchionis libertus , homo licet indignissimae sortis, se , suaque in Coelum jactans, haec proserat: Sevir GRATIS factus sum: spero sic moriar , ut mortuus non erubescam . Inde demum est, quod vetusta lapidum monumenta insuetum hunc honorem omittant nunquam (s) . Itaque haec lego apud Smetium .
I UIC ORDO DECURIONUM OB MERITA EJUS HONOREM AUGUSTALITATIS GRATUITUM DECREVIT et alio loco (o , SEX VIRO AUGUSTALI GRATUITO DD.
I s. Ast in sacerdotiis Romanorum sordes adhibere , vel praetium , crimen erat, quod sacrilegio proximum putabatur , non vetustatis quidem monumentis consignandum , sed tenebricosae obruendum oblivione , ut ex Dionysio ( colligimus . Non itaque monumenta produnt Iovis , Martis, Quirini, aut Cereris sacerdotium gratuito fuisse collatum , ut de Sevirorum magistratu non sine uadam elatione , fastuque loquuntur. Quam ob rem quod face otia Verres venditasset Tullius maximo vortit vitio (8): ea enim venditione non solum hominum jura, sed etiam deorum religiones immortalium repudiavit. io Eh:
136쪽
I6. Enim vero nedum emptitia Seviratus indoles Augustalis, Seviratum arcet a sacerdotio , verum etiam dies Seviratui absolvendo praefinita. Idem enim satis est, atque super, ut ne sacerdotium fuisse dicamus . Mis enim ignorat perpetua fuisse sacerdotia, nullisque temporis dennita limitibus E et licet Plutarcus, res non semis per optime callens Romanas, auguri quidem asserat (i , in summis licet flagitiis affecto, sacerdotium, quandiu vixerit , noII a rogari , caeteros deportatione damnatos sacerdotio destitui . vel unum id tamen satis ostendit saecerdotia nullo fuisse stato tempore definitR . Iet. Verum de Romanis sacerdotiis longe Plutarcho instructior Plinius (a haec scripsit: Sacerdotium priscum, et religiosum et hoc 3Poque lacrum plane, et nudne est, quod non admittitur viventi et Et Dionysius (3 idem tradit his verbis: In omnem Citam hunc honorem concessit: quare non abs re cultioris notae vir Levinus Torre lius universa censet Romanorum sacerdotia fuisse perpetuitate dinnata . At Seviratus , juxta magistratuum indolem , anno praefini
hatur . intra quem (s) singuli binis jus dicerent mensibus; et quam doque ad summum iterabantur , ut in hujusmodi (M vetustatis monumento a Smetio colligimus:
FAUSTUS LIBERALIS SEVIR AUGUSTALIS ITERUM
Seviri ergo Augustales nusquam gentium sacerdotes . I 8. Idem nos docent manifesta Sevirorum Augustalium insignia, quae sacerdotes minime decent. Seviros quippe Augustales, non certe cum fascibus , sed cum bacillis anteibat lictor, ut a Lucio discimus Apultio , dum ( ait: Uirgas , et habitum magistratus condenientem in te video: Quare illud Campanae superbiae Tullius fuisse (8 arguit, quod Campano magistratui, non cum bacillis, ut Par erat , sed cum fascibus duobus anteirent lictores. Immanem hanc secutus est amentiam unus ille quotquot sunt, aut fuerunt umquam . improbissimus hominum Trimalchio, in cujus postibus fasces erant, et, quod pejus est cum securibus fixi quod neque
Plutare. quaest. Rom n. n. I lin. I. a. eP. S. Dionys. Alicain. hiat. l. E. P. OL
137쪽
idia URBANARUM QUAESTIONUM. C. POMPEIO TRIMALCIIIONI VI. VIRO AUGUSTALI
Verum insaniam hanc singularem sibi notavit Encolpius his sane ver his ab acutissimo si) Lipsio ad rem belle perpensis: Et quod PDECIPUE MIRATUS sum , in postibiis triclinii fasces erant cum recuribus Di, quarum imam partem , quasi embolum navis aeneum finiebat, in quo erat inscriptum et C. Pompejo trimalchioni N. viro Augustali (a) . Cur
autem id est praecipue miratus Encolpius 3 nisi quia lascium usus A gstali Seviro insolens , et praeter omnem morem . verum sive fascibus Seviri uterentur , sive bacillis , haec certe , non sacerdotum, sed plane insignia erant magistratuum .
I p. Ilactenus dicta pellunt a Seviris sacerdotium ; dicenda generis etiam claritudinem et eos quippe homines nihili semper , et ubique aestimavi; ut quosdam forte inter ipsos inspicias aut Chrissalos, aut Penicvlos, aut etiam Curculiones ; ita ultimae sortis Hofuisse Augustales. Profecto vetustiora lapidum intuentibus mon menta vix dabitur , ut Augustalem inveniat tergo non olim cic
tricoso , qui nempe servitutem non servierit quondam et quo nil apud Romanos fuisse indignius ipsi met pueri sciunt, innuptaeque puellae . Quos itaque aut turpe in pueritia erga dominos obsequium , aut caeca sors ad lautitias tandem extulisset et libertatem, eos plerumque Augustalitate donabant, quam in municipiis, et coloniis infra decurionatum vidimus esse constitutam . Quare For semproniensem Gruterus, et Fabretius (3) tradidere inscriptionem libertis XIII resertam, quorum visuntur singuli Augustalitate d nati. Item Ianus Plancus alteram Sarsinatem , Senogalliensem alteram, protulit Augustalibus insculptam , iisque sane libertis; ac demum Ludovicus Muratorius, ac Scipio Magdus, caeterique vetustatis collectores libertos ubique tradunt (s) Sevirui Augustalitate donatos .ao. Cur autem indiguissimae sortis homines ad magistratum, ut ut decurionatu inseriorem seligerentur non satis facile constat. Laudabili Janus Plancus usus est conjectura, qua Seviratum Augins talem onere potius, quam honore putat affectum . Verum quia Plancus ab historico Senog liensi relatus, nullo id profert docente magistro, et multa quandoque, quia ipse dixit, probata esse con
eo Lips. Eleetor. I. c. a eiron. in Coena Trimaleni nis o D Greteri et Fabrett. Inseriptio .
o Ruta 5enogaui e Italica scripis, et adita senoxalli e t M. a P. Liid. Siena Congis
138쪽
LIBER II. DISSERTATIO UI. I 23
tendit, ideo mihi adhuc haerebat aqua : donec mihi iuris histiriam a clarissimo Terassonio (I , Gallico scriptam idiomate , pedi volventi inter bellissima illa ad operis calcem Romanorum testame torum apposita monumenta, illud Marci Megonii Petilinorum mincipis amica sors obtulit; ex quo duo vidi scatere clarissima verit iis indicia et primum nempe, Seviratum Augustalem magistratum fuisse oneris, non honoris : secundum , ad magistratum hunc homines, in quibusdam pauperioribus maxime municipiis , compelli potius, quam invitari, aut adlegi consuevisse . a I. Marcus igitur Megonius, municipii sui utique studiosus. non aspernandam fundorum legavit Augustalibus latitudinem, nubiam sane aliam ob causam , nisi quia speravit municipes suos, dum hoc commodum ante oculos haberent Augustalitatis onus aequiori animo subituros . En verba (a testamenti: Ad tituitatem reipublicae nostrae pertinere existimavi facilius stibituris ONUS Augustalitatis, dum
hoc commodum ante oculos habent.
aa. Quod vero ad Seviratum hunc compelli potius dicerentur homines, quam invitari, aut adlegi, vel ex illis patet ejusdem testamenti verbis; ita enim Marcus Megonius suis cavit tabulis et Hoc autem nomine relevati impendiis, facilius erunt prospecturi, ODI AD
MUNUS AUGUSTALITATIS COMPELLENPUR (3 .
23. En igitur causa ad manus constans, cur indignissimae sortis homines, divitiis caeteroquin affluentes, ad munus Auginstalitatis , etiam gratuito quandoque , eveherentur , ut nempe impendiosa munerum , et ludorum largitate municipes suos exhilar rent . Quam ob rem miratus non sum vestiarium tenesarium legens
apud (M Gruterum Sevirum fuisse Augustatem . Postquam enim cerdo dedit tibi, culta Bononia , munus, fullo dedit Mutinae (s miri m profecto non erit, Seviratu adepto Augustali, temtarium
g. Optima igitur cum ratione elegantiae arbiter , ac diligens ille morum , ac satyrae scriptor Petronius, hos lepide Seviros i sectatur , ac ridet . Postquam enim Trimalchionis superbissimi postes fascibus, ac securibus scripsit Encolpium vidisse sulgentes , Augustalem illummet Trimalchionem de se ipsissimis hisce loquentem inducit (6 verbis : Tam magnus ex Asia veni, quam candelabrus
139쪽
hic est: ad summam quotidie me soIellam ad illum metiri; et ut eeIerius rostrum barbatum haberem , labra de lucerna ungebam et tamen ad AIDeias femina ipsi domino annos quatuordecim fui. En hominum, de rumque pudor sevir postea Augustalis Eas. At risu est sane dignissimum quod de lapidario Ηabinnx Augustxli Seviro subdit Petronius (I : Inter haec triclinii dalvas lictor
percussit , amictusque veste alba cum ingenti 'aequentia commissator intravit et ego majestate conterritus praetorem putabam venisse ; itaque tentavia surgere , et nudos pedes in terram deferre . Risit hane trepidationem Agamennon , et continete, inquit, homo stultissime: Habinnas SEGRest . ueniatie LAPIDARIUS , qui videtur monumenta optima facere: et hinc Trim chio ad Ηabinnam : Ualde, ait, te rogo , ut Iecundum pedes statuae meae catellam Pgas , et coronas , et unguenta (a .a6. Denique ut explicet Arbiter singillatim Augustalium vilitatem , ineptias, et derisum , nedum libertum , servumque jam Trimalchionem , sed et indignissimum ejus servum, libertate donatum , facit Sedirum Augustatem . Ejus perlepida quaeso audiamus (3 verba : Unus ex collibertis Trimalchionis excanduit; et qnidrides, inquit , berbex An tibi non placent lautitiae DOMINI MEI 3Tu enim beatior es , et convivare melius soles 3 Nemo mihi in foro dixit: redde quod debes : glebulas emi, lamellulas paravi , viginti ventres pasco , et contubernatim meam redemi ; ne quis in illa manus tangeret , milite denarios pro capite solai: SEUIR GRATIS FACT S SUM .a . Post haec si quis cum Pitisco Seviros sacerdotibus Augustales comparet, aut adscribat, eosque ad sodalium Romae Augustalium imitamentum e primoribus urbium dicat assumptos , mittatur, licebit. Antivras . Causam ego peroravi, vestrum erit, Collegae sententiam dicere. Idibus Octobr. ITTq. t
Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor.
140쪽
De saero apud Christianos usu cereorum , ac Lucernarum. UAM exoptabam , quam precatus sum a Deo immortali, auspicata illa taendem et xit dies, qua vestrum , Sodales, et litera rum, et bonorum denique omnium, pra sidium , ac dulce decus, vobis , literis, bonisque universis est restitutum . Acc pimus sane, Sodales optimi, medias inter plausus, et laetitiae voces, magnum, a que incredibilem dolorem .. imoque nimis fracto . et amicto esse videbamur, cum erepto studiorem nostrorum duce, atque omnis elegantiae adibitro , mutum consessum hunc , sociosque vos velut elingues intueremus. Quamquam autem spes quaedam animum demulcerethrevi nobis optimum principem , clarioremque , fore reddendum , aliquo tamen adhuc timore angebamur, ne Romanis arcibus magnae spem alteram Romae quiritium sors retineret: donec illa tandem enituit dies qua nostrum et decus . et columen Urbi huic redditum vidimus. Tanto autem viro vobis, Bononiae, mihique
