D. Isidori praesulis hispalensis elegium recitatum prid. nonas ... MDCCC a Io. Garcia Sanctio Conleca Isidoriano

발행: 1800년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

tantur etiam duo sacra , ab eo habita , comitIa, quibus praefuit , et Hispalense Secundum , et

quartum Toletanum, celeberrima. TeStantur omneS demum, aut qui a Vitiorum coeno eius monitis et hortationibus ad meliorem frugem Sunt traducti, aut qui a verae fidei tramite deviantes , mitiSSimis eius at graviSSimis argumentis Sunt reducti: Hoc autem loco non est Silentio praetereundum , Viri clarissimi, factum illud , memoria

dignum , cum HiSpalenSe comitium)SeCUndUm, de quo ante diximus , haberetur. Nam cum Gregorius quidam Episcopus, natione Syrus, qui in Acephalorum haeresi primas agebat, homo petulans, ad di Splatandum acutuS, quique mul tos Sophismatis ac fallaciis in profundum erro ris Sui demerSerat , superbia elatus, Isidorum laceSSere aUSus fuiSSet, ut Secum palam con grederetur, hae lege propoSita, ut qui victui evaderet, eam poenam Subiret , quamcumquβiudices imposuissent, Isidori sapientiam admira ius , quin iudicum sententiam expectaret , ββ Plane ConVictum confessus est, et Catholicdm

veritatem fuit ample S.

Quod si quis tot tamque gravibus docti mentis, mirabilem Isidori doctrinam testantibu minUS moveatur, eiuS adeat scripta et multa ex

12쪽

varia, quae sunt edita, et illum, nisi plumbeus sit, in omni disciplinarum genere porten tum singulare demirabitur. Adept Etymolo giarum libros, ubi Varronem aut Nigidium, Demosthenem aut Tulium , Euclidem aut Ar ehimedem, Hi pocratem aut Galenum, Solonem aut Licurgum , Hieronymum aut AuguStinum,

ceteros demum in quaque disciplina praestan tiSSimos, disserentes audierit , et admirabitur. Adeat reliqua eius Opera , omni pretio cariora, quae, ne multUS Sim, Silentio praetermittam.

Habetis igitur Isidorum , Viri clarissimi, si non debitis laudibus exornatum , ingenii mei, quod scitis quam Sit exiguum , tenuitate Vetan ie , certe quoad potui, et qua per tempus ii cuit , brevitate laudatum. Habetis veri PraeSulis , quemque requirit ApoStOIUS , et SUmma

vitae Sanctitate , et Scientia rertam non Solum

divinarum, quod Satis, erat Singulari, Sed humanarum etiam omnium omnimoda eruditione prae StantiS, exemplar perfectiSSimum. Reliquum est, quo orationi meae finem

imponam , ut Vobis, Viri clarissimi, qui me

dicentem tam patienter SustinuistiS, et univer So ampliSSimo vestro ordini gratiaS agam Curemulatissimas ob vestra praeclara et multa et

m. ima in me , in Conlegas meos, in hanc do

13쪽

mum omni tempore conlata beneficia; quibus

nunc pro vestra in litteras et istiteratos animi propenSione cumulum maximum addidistis, d cernentes vestro munificentiSSimo senatuscon sulto, ut in hac domo, ubi Ecclesiastici adolescentes Sub vestris auSpiciis educantur, cuique prima fundamenta Sanctissimus idemque docti simus Isidorus iecisse creditur, Scientiarum, quae docentur numerus augeatur: quo fiet, ut quae nullii aut domestica disciplina aut morum Prombitate cedit, sapientia et doctrina ceteraS ommnes antecelliat.

DIXI.

Praeter libros Elymologiarum XX. scripsit Isi'

GRAMMATICA ET HISTORICAE

Disserentiarum, lib. II. Des naturia rerum, lib. I.

De Virta Illustribus, eum Sancti II defonti libello De ortu et obitu Patrum. Gottorum, mandalorum, et Sueliorum Historlam cuti Gottorum regum, et Toletanorum Antistitum catalogo

14쪽

Sententiarum , lib. III.

Amaticorum lexpositiones SacrImentorum. AIegorias ex Veteri et Alodo Testamento. Contra Judeos , lib. II. Proemit rum librum. De Ecclesiasticis officiis lib. II. nonimorum , lib. II. Epistolas aliquot. Regulam Monachorlim. De confictu biliorum, et Virtutum. Expositionem in Canticum Canticorum Salomonis. Haec Isidori opera primum in lucem prodierunt: Parisiis Is 8 o. fol. per Margarinum de la Bigne. Deinde

data, Matriti iussu Philippi II. ex typographia regia Isqv. fol. Iterum Parisis 16o I. fol. per Fratrem Iaeo-hum Du-Breul. Quae editio repetita fuit Coloniae Agrippinae I 6I . fol. Novissime vero luculentissimis typis et expensis Bartholomaei Ulloae Matriti I 8. vol. 2. in fol. Sed omnium editorum acribeton longe post

Se relinquet eruditissimus et doctissimus Faustinus Areualus, olim e S. I. presbiter , qui et doetrina sua singulari adiutus , et conlatione Centum Se PtUaginta Codicum M. SS. qui in Bibliotheca Vaticana adservantur,et nonnullorum aliarum Urbis bibliothecarum, editionem Curat loeupletissimam omnium Sancti Isidori operum, suis et aliorum eruditorum adnotationibus et lueubrationibus adornatam. Huius Praestantissimae editionis tomus primus iam lucem vidit, euius hae e est inscriptio: HS. Isidori Hispalensis Episcopi, Hispaniarum M Doctoris , opera omnia denuo Correota et aucta, si recensente Faustino Armalo, qui Isidoriana praemissit, di, variorum praefationes, Collationes, qua editas qua nunQPrimum edendas, Collegit, veteres editiones et Co Ddie es M. SS. Romanos contulit. Auctoritate et i met

15쪽

H dinal. Archiep. Tolet. Hispaniar. Primatis et Gene

, . ratis Inquisitoris. Romae. An n. M. DCC .XC.VII. Typis, Antonii Fulgonii: Fastultate Praeesidum. Sed verendum, eheul ne editor ob turbas Romae excitatas incepta Perficere nequeat. Ordinavit etiam Isidorus genuinam) Sacrorum Ecelesiae Canonum Conlectionem (adhue ineditam, sed quam typis Matritensibus orbis litteratus avidius e pectat et quam Cave, Confundas Cum, altera (Spuria) pseudo- Isidoriana, ab Isidori nostri sapientia et sanetitate Prorsus aliena, quae potius, Isidorum i alium Mercatorem, Seu Verius Peccatorem auctorem habet, quaeque tot in Ecclesia Dei turbas excitaVit, tot mala invexit.

SEARCH

MENU NAVIGATION