Epistolae politicae et historicae ad Philippum Sydnaeum ... Hubert Languet

발행: 1646년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

este sui juris, sed te daturit in Operam, ut etiam cum suo incommodo se ex plicet quo possit nobis gratificari, si itime eo id ab ipso plane requiramus. Censeo non esse abutendum ejus humanitate, si enim id faceremus , noli ignoras, quanta obligatio inde nasce retur. Rogo ut milii significes, quid ipsi rescribendum censeas : nam es omnino rescribendum. Ex iis qui mihi sunt noti, superest juvenis ille Gan-davensis , qui apud Dominum te seium vivit de quo antea ad te scripsi. Is mihi visus est cum eruditione,

prudentia , morum suavitatem conjunxisse, sed ejus animum non diim exploravi .eX plorabo autem, ubi nive cpiam venero, si ita tibi videbitur. Potes

de si ac re agere cum Dia Eclo et cum Dia. Rogersio Ii forte tibi indicare poterunt aliquem ad hanc provinciam sustinendam idoneum. Haec verbosius persequi me cogit amor, res ut inquit poetas solliciti plena timoris. Scio quantum tibi, Illustrissimo tuo parenti debeam, scio mihi habendani

esse fratris tui curam, non solum propter meum erga ipsum amorem, scdouia vobis sui author, ut cum in Ger Rri ma-

422쪽

Doct Lobbetius mihi indicaverat hospitis sui filium, adolescentem egregie doctum qui linguam Gallicam

Italicam tenet, is moribus eles antioribus , quam plerianque esses fleant Germani, sed quia vix stiperavit vicesimum aetatis annum, praeceptori authoritatem tueri non posset Ante tres mense sir cida Lut rea: in Joannem Serranum qui nuper Platonem in linetiam Latinam vertit Inscripsit opus erenissimae vestrae Reginae, ad quam misit ejus exemplar eleganti:sime compaetum. Tibi etiam unum misit. Cupit ex te scire, an Regina librum acceperit,in quid de eo judicaverit. Sapienti dictum satis est. Si diu fuerit superstes, meo judicio habebitur inter clanissimo vitos in re iteraria, nam est adhuc juvenis, insigniter doctus, certe dignus est qui sonorario aliquo a Serenissima Re rin: Ornetur, opus enim illud mulio labore, multis vigiliis ipsi constitit. Mitto ejus ad te literas, ad quas peto, ut respondea S, mittas tuas literas ad me Ant verpiam

aedes Christoph. Plantini typographi

423쪽

notissimi. Bene vale, officiose meo nomine saluta Illustrissimum tuum parentem, humanissimum nostium mominum Dierum, ad quos scribam: ubi venerorant ver piam. Haec noctu id scribo caecutiens Coloniae et . die Septembris Isi'

LXXX.DIscessurus Colonia dedi ad te litateras Ascanio bibliopolae Londi

nensi, quas puto te accepisse. Huc veniens nostrum Clusium reperi, accinctum ad iter, quem per unam aut alterum diem sum remoratus, ut de rebus vestris certiora ex eo scirem Ex ipso, me tuis literis certior factus sum, de controversia inter te QComitem Oxoniensem exorta, quae res mihi magnum dolorem attulit. Etiamsi sciam , inveterata consuetudine in toto orbe Christiano, nobilitati contumeliosum esse ejusmodi injurias non repellere, ego nihilominus tuae in elicitat asscribo, quod pertractus sis in

hanc contentionem, quamvis penes te

nullam ejus rei culpam residere videam: nihil enim verae gloriae inde re- serre potes, etiamsi tuam industriam

424쪽

ba esis Virtuti trae alio lae atro opus erat, quod utinam tibi in his regionibus delegisses Cave autem , ne a ferocioribus persuasus, innatae tibi modestiae sine transilias. In ipsa sane contentione progressus es ulterius; quam debueristi nam cum impacitum tibi convicium objecto mendacio a te rejecisses, debuisti consistere verum fervore animi raptus, provocationem adfecisti ita tibi eripuisti armorum optionem, siquando duello decidenda erit haec controversia nam ejusin Odi duellis , quae sunt injustissima , sua jura attribuerunt ii, qui docere volue-Iunt , quomodo cum mensura insaniendum. Si objecto mendacio constitiise , cjus erat te provocare. De duellis nostia aetate scripserunt aliquot urisconsulti Gulielmus Nyburgensis scriptor Anglicus refert, decreta cujusdam Synodi , quibus plane damnantur duella, de Chris ianis interdicuntur. Cum tuus adversarius factioni Andegavcnsis addixerit, si ve-s er procus ad vos redierit , stipatus multa nobilitate Gallica , cavendum erit tibi, cum non ignores, quanta sit

425쪽

deo tuum Henricum cit ad te redire cupcrem te aliquot ei similes habere iam judico eum virum sortem, modestam , inmetuo ne cogari te

munire prae iidio hominum, quoruna mores tibi minime probabuntur. Oro Deum omnipotentem, ut te servet incolumem , nec patiatur te aberrare ab

ea virtutis semita cui hactenus constanter institisti. Deprehensae sunt tangem imposturae eorum, qui suis sceleribus Domus Charitatis nomen obducebant. Rex eorum detinetur captivus in oppidulo liviae, quod sesqui milliare Germanicum abest a me filia. Captus fuit an biennium, ob suspicionem maleficii, sed ignorabatur, quisnam esset Nuper

vero proditus fuit puella, cui mandax erat, ut in urbe es aliensi puteos aliquot veneno inficeret. Habuit quatuor .viginti uxores , quarum duae captae sunt me saliae, dicunt enim summum sceliis esse, cum muliere gravida concumbere,, propterea licere iis, qui se continere non post unita plures uxores ducere. Habuerunt suos maSistiariis, ac etiam canufices, qui capite ple-

426쪽

338 EPISTOLA plecterent eos, qllo nocentes judicabant. Dicunt rejectos est a Deo, &tollendos omnes principes, magistratus , a quibus regitur orbis Christianus , is est e mites illos beatos, quibus apud Matthaeum terrae posses sio promittitur, quam tandem sublatis injustis magistratibus, se consequuturos sperant. Coeperant grassari latrociniis, Iam ruri aliquot nobilium domos diripuerant. De his rebus diligentius inquiram, inquae habebo, a s te perscribam : nam ab aliquot annis, animad verti te fuisse cupidum coc nos cedi mysteria, quq sub hoc nomineDomus Charitatis latebant. De Statu haruregionum scribam, ubi melius habuerou hic enim denuo incidi in morbum, quo ita discrucior, ut vix haec scribere potuerim, kid mihi incommodissime

accidit, quod cogor ferre strepitum publici diversorii nondum enim mihi privatum hospitium conduxi Scripsi ad te Colonia de studiis tui fratris, de quo sane sum solicitus , Iudico de

praeceptore ei mature prospiciendum esse, cum praesertim ab eo discesserit Henricus miti, quem ego tibi commendo ruam de tuo fratre benemeritus

427쪽

ius est, ut etiam in suis ad me literis scribit Doctor Lobbet ius. Tuus frater mihi commendat Simeonem, dicitque sibi, diligenter, fideliter inservixisse. Bene valeri, apud Illustrissi-

mum tuum parentem , de Dominum

G Dierum excusa , quod non scribam. - bi melius habuerori scribam ad eos. Antverpi decimo quarto die Octobris, Ira', Si voles ad me scribere poteris literas tuas mittere ad Christophorum Plantinum typographum , vel ad Georgium Gyl-pin Secretarium Societatis

mercatorum Anglorum.

LXXXI SP ero te accepisse literas, quas dedi

Henricomit, hac iter facienti, ex quo intellexisti, quae fuerit mea valetudo, cum hinc discessit. Post ejus disccessum satis graviter conflictatus sum cum morbo, cujus vidit initia, quo tamdem Dei beneficiori sum liberatus Solicitudo de tuo fratre me admodum exercet Excidimus spe, quam conce

428쪽

mensi Scripsi ad eum, quod esset tuum de eo judicium, .quid de eo constituisses tapeti ut suum animini vel tibi, vel mihi significaret. Rescripsit se habere tibi gratiam pro honorifico de se judicio,i cupivisi tibi obsequi in Vare, quam ab ipsi petebas, sed obsta

re parentum voluntatem, quibus in consultis nihil ausus fuit de tantare decernere Audio id agi, ut munus aliquod in repub suscipiat De alio sane cogitandum erit, nam mihi non videtur consultum, ut tuus frater moderatorem informatore adolescentiae diu careat, praesertim extra patriam quamvis ne in patria quidem, id ei esset utile. Tu videan aliquem istic nancisci possisis, qui sit ad eam rem idoneus. Consulam bonos viros ividebo an aliquis hic sit, qui vobis, sat esse possit. Extiteris quas Henrico mi ad te dedi , intellexisti me eas accepisse in quibus fici mentionem controversiae, exortae inter te, Oxoniensem Comitem Scriptum est etiam de ea re, ad Illustrissimum principem Ioannem Casimirum: nam nuper ad me scripsit, se magnum dolorem ex ea re cepisse. Petit

429쪽

Atltem tu videas, an aliquid ab ip- , proficisci possit, o juvari queab: ibi en innitia ostici nequaquam defu-ura pollicet tu Iussit ut haec tibi sig- inificarem, quare poteris per occasiO- nem ei gratias agere, pro ista significa

tione benevolentiae erga te Leuiteri-ichius etiam omne suum studium Mustiam operam tibi defert. Etiamsi ita inquit poeta quas credis esse has non

usint vera nuptiae , ista tamen simulatioli apud vos excitavit factiones, quae non a facile sopientur, in qua metu ne peri traharis. Ad id de quo meum judiciuna aequiris, sic respondeo. Non puto in orbe Christiano inter homines Illu lt mire vivere quenquam Auraico princi i prudentiorem. In La Novaei animo i plurina ae virtutes certant inter se de principatu , ad quas accedite rei milis aris peritia, ut ipse parinceps halii quii hic sapiunt, eum rerum suarum columen existiment. Nuper in Galliam ire Olentem, ita tamen, ut se post aliquor menses reversurum promitteret, miti tis precibus obtestati sunt ne iret, Ermante Sipsuis operam sibi jam esse necessariam. Quamvis sine magno detri

nictato rei familiaris ut ipse mihi se fas

430쪽

s iis privatis, pastus est sibi persuaderi ut maneat. Iam cum imperio missus est in Flandriam Sunt hic plures tribuni, e praesecti militum Angli, Scoti, Gallia indigenae, qui habentur viri fortes, rei militaris periti, sed conjungi non possunt, si absit La Novaeus, nullus est enim inter eos, qui alterius imperio subesse velit: La Novaeo

autem parent omnes libenter Horum duorum virorum, quos ita commendo, tibi parata erit amicitia iamiliaritas, si huc veneris nam uterque jam te diligit, inde te praeclare sentit Agam tecum libere meo more jam sum persuasus nostram amicitiam eo devenis.se , ut alter alterius libertate offendi non debeat. Fuit mihi jucundum, superiore hyeme, videre te gratia florentem, in maena apud omnes existimationes sed ut nihil dissimulem visa sunt mihi minus mascula vestra aulae exercitia , quam cupivissem bisque sunt mihi pleriq; ex proceribus potius sibi quinere laudem ex affectata comitate, quam ex iis virtutibus, quae sunt salutares reipub. quae generosos

SEARCH

MENU NAVIGATION