장음표시 사용
2쪽
DE STDDIO JERIS ROMANI BAC odooBE AETATE IN PATRIA NOSTRA EXCOLENDO.
4쪽
DIE XXV M. MARTII, ANNI MDCCCLIX.cUM ORDINARIAM IURI PRUDENTIAE PROPE SIONEM, IN ACADEMIA LUGDUNo-BATA A ROLENNI RITU AUSPICARETUR. LUGDUNI-BATAvORUM.
5쪽
Academiae Cur fores, viri amplissimi, nobilissimilQui curatoribus ab aetis es, vir consultissime lAeademiae Reetor Magnificet Quarumlibet disciplinarum Professores, viri elarissimilcives Aeademiae, iuvenes ornatissimi, praestantissimilcujuscunque ordinis Auditores qui hie adestis spereatissimi ldac qua nos vivimus aetate, quum omnia quibus circumdamur assidue mutari et novam videmus induere sormam, quum nullus fere est dies, quin nova in lucem prodeant negotiorum gerendorum genera, quum locorum temporumque intervallis quasi remotis frequentique adeo magis magisque inter gentes commercio, quae singularum civitatum propria sint vix amplius apparent, quum vitae con Suetudo, mores
ei instituta toto coetu disserunt ab iis quae a majoribus tradita accepimus, quum nostris mel jam ipsi legibus proprioque jure regimur, quum denique parum sit, sive vitae privatae sive reipublicae regundae rationem spectes, quod Romanis invideas, ab illis nihilominus iuris incunabula petere, nonne revera mirum videri potest et absurdum ' Quid Disilip Cooste
6쪽
quaesol quum mutata rerum omnium facie, novis urgentibus humanis necessitatibus propagatisque artium et doctrinarum sinibus, Icti qui futuri sunt, imbuendi sint notionibus veteribus aut plane incognitis aut parum ab iis perceptis, in antiquis et obsoletis haerere, nonne singularis est stultitia' An forte quis juris Romani cognitionem ideo commendandam esse putet, quod multum faciat ad mentis aciem acuendam ingeniique vires excercendas ' Quasi vero hunc finem non longe facilius assecuturi simus, si aures animaeque nihil antiquatum, nihil inutile, sed id quod in ipsis rerum obtinet argumeniis accipienti Ad hanc quaestionem respondere, eo minus mihi videbatur ab hoc tempore et loco esse alienum, quod qui hanc Academiam curant, viri amplissimi, quantum Iurisprudentia Romana sibi curae cordique sit, rebus ipsis ac factis declararunt, quum auctoritate sua essecerunt, ut utriusque juris publice interpretandi provincia, duobus, quorum quisque in
sua regione vitae tabernaculum poneret, committeretur, adeo ut cum meam disciplinae partem commendabo, non tam meam
ipse stationem extollere, quam quod periti ea de re sentiunt, me patefacere videri velim . Propositum mihi igitur est, hae solenni hora disserere de studio juris Romani hac quoque aetate in patria nostra M. colendo. Benevolis quaeso auribus me dicentem audiatis. Est interpretandi ars, qua cum nemo potest esse destitu-
7쪽
tus, qui rite percipere velit, quid alterius animo sive loquentis sive scribentis obversalum fuerit, tum certe ille carere nequit, cujus munus est jus sive leges ad rerum usum et communem utilitatem accomodare. ouum enim neminem lateat, a recto pravove juris intellectu pendere bona, fortunas, civium salutem ac vitam, facile intelligitur, eum quisive patroni sive judicis magistratusve munere fungi sibi proposuerit, ab hujus artis praesidiis non rite paratus atque instructus veniat, vel in minimis lenuissimisque rebus ita labi, ut iam quam formularum cantor ab omnibus turpiter irrideatur, Icti nomine prorsus indignus habeatur. Verum enimvero uti juris interpretatio cum multis periculis est conjuncta, sic peculiarem quandam sibi habet dissicultatem: si quidem ad aliorum vel oratorum vel scriptorum dotes maxime pertinet, copiose et ornate scribere aut loqui, ut audientium aures orationis dulcedine demulceantur, vel legentium animi senientiarum concinnitate et styli ornamentis delectentur, legislatoris contra est virius conelsa atque absoluta verborum brevitale et simplicitate: imperare, Belare, permittere, punire. Legum adeo effata quodammodo ad oraculorum sunt instar, a Ictis utpote juris sacerdotibus explicanda et ad civium notitiam promenda . Non est nostrum, cum juris interpretandi ratio magna ceteroquin ex parte constet praeceptis ex vulgaribus inter. pretandi principiis deductis, late hac de re disserere. Meminisse sussiciat, primarium interpretis ossicium in eo conflare, ut ex verbis mentem legis eruere conetur quumque
iis insit abstrusi aliquid, vel quid ambigue aut contrarie
sit scriptum, aut ita, ut a sententia scriptum dissideat, la- Diqitipod b, Cooste
8쪽
lentia exponere, obScura explieare, ambigua definire, pugnantia in concordiam redigere. Puod unum alterumve ut recte fiat, in verbis haerere non oportet. Rationes sunt exisquirendae, investigandum, quaenam fuerit ante legem latam juris conditio, quaenam ejus sanciendae causa et opportunitas, quem finem ejus lator rogando legem, Sese assecuturum esse Speraverit. Ita grammatices ac dialectices arte adhibita et historiae luce allata, non verba, sed eorum vimae potestatem tenebit interpres.
At ne in eo quidem subsistet, qui jurisprudentiae dignam vult navare operam. Cognito enim ac perspecto legis eonsilio, totum quod ab ea regitur institutum animo suo volvere et ab omni parte vertere, varias quas in vita quolidiana induere formas multiplicesque quibus sese exhibere possit speetes, explorare, quaenam extrinsecus momenta vim habeant, inquirere, quomodo denique cum aliis juris institutis cohaereat et quatenus ab iis discrepet, eum indagare oportet. Eac Scit. ratione legi, corpori per se inerti, instabitur anima et nemo facile desideraturus est normam ad quam quidquid occurrat rite exigat. Iam vero in hac interpretandi arte ceteris aliis ita praestant Romanorum Icli, ut merito omnium Seculorum admirationem excitaverint sintque excitaturi, quamdiu juris- prudentiae suus constabit honos. Otiosum esset ac putidum, etiamsi temporis angustiae non impedirent. hujus praestantiae multa excitare exempla, quum nullus fere Digestorum illulus iis non sit refertus. Ad unum provocare lubet, non ut ex me cognoscatis, Sed potius ut mecum recognoscatis. Praetor in edicto suo fragili minorum aetati auxilium pol Disii iaces by Coos e
9쪽
licetur hac oratione i). . Quod cum minore 23 annis natu ges tum erit, uti quaeque res erit animadvertam. En paucissima et simplicissima verbal quibus lamen totam restitutionis naturam, vim et emeacitalem ita superstruit Blpianus, ut perlustratis qui huc pertinent locis, perfectam atque absolutam rei habeas imaginem. Exposito quippe praetoris consilio, aetate nempe minoribus succurrendi adversus insidiosorum hominum captiones, Ictum primum accurate quaerentem vides de significatione verbi minoris, quo temporis momento aetas sit aestimanda, utrum initium an finis contractus sit spectandus - utrum ipso die natali adhuc minor et horarum habenda sit ratio - utrum si bissexto sit natus, id biduum unus censeatur dies et quandoquidem de minore loquatur praetor, an tum quoque restituatur, quum per eum major sublevetur. Progrediens deinde ad verba pestum erit, copiose et eleganter explorari vides varii generis negotia de quorum restitutione ambigi poterat, num v. c. ea tantum quibus suo ae etiam quibus alieno nomine obligatus sit - contractu an et ex delicto - extra judicium an etiam judicio - in damnis arcendis an etiam in lucro captando -. Ex verbis porro ut quaeque re8 erit, cum elliciatur, non passim sed causa cognita succurri et tum demum, si minor non mero Jure munitus sit, mira sagacitate indagari vides species, quibus cum ordinaria sussiciant remedia, cesset extraordinarium quod minoribus competit auxilium. At de minoribus quaerenti eccet Icti menti obversantur omnia reliqua juris
10쪽
institula, quae cum ista aetate cohaerent et restitutioni sormam dare possint: patriae potestatis habetur ratio, peculii
injicitur mentio, conspicis minorem cum servo negotium gerentem, mutuum dantem filiosam. contra Scium Macedonia. num, contrahentem cum muliere intercedente contra Sctum
Velleianum, cum alio minore idem atque ipsum implorante auxilium, nihil denique omittitur, nihil intactum relinquitur, nihil non exploratur, ex omnibus juris partibus huic institulo nova assulsit lux, ex uno lapide pulcrum aedificium. Ejusmodi igitur cum conspicua sit Romanorum in jure
suo enucleando virtus, ut eo persectioris interpretis reserat imaginem, quo quis magis ad illorum exemplum sese conformaverit, jam una idonea est reperia ratio, quare nondum recedendum sit ab eo majorum more, quo qui jurisprudentiae operam essent daturi, Iuris Romani cognitione mature imbui voluerunt. At vero audio sic mihi obloquentem . . Esto, de laudibus, istorum nihil detraho. Lubens confiteor, Blpianum singulari, copia et ubertate, verborum gravitate et argumentandi sub- , tilitate Papinianum, ingenii acumine Paulum a nemine um-
quam superari, sed quid hoc quaeso ad rem p Quidni potius
quam ad alienas opes provoeare, nostrarum virium fieri pe- , riculum, quidni potius quam aliorum in re aliena uti opera, . in patrio jure et Germanico quod dicunt elemento evol-
, vendo, eadem via ac ratione versemur, qua Romani, quum, leges suas aut Praetorum suorum edicia ira clanda susce-
, pissent FU quasi ut hoc ipsum rite fiat, vana atque irrita sint quae intueamur exempla, aut quasi de his non valeat id quod Cicero de eloquentiae arte, ea scit. numquam illam