Introductio in historiam Evangelii seculo 16. passim per Europam renovati doctrinæque reformatæ. Accedunt varia quibus ipsa historia illustratur, monumenta pietatis atque rei literariæ authore Daniele Gerdesio .. Danielis Gerdesii Historia reformatio

발행: 1752년

분량: 730페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

quum suerit, parum pecuniae, ingenii item parum. In dicebant enim mihi jejunia, vigilias, indulgentiarum ac missarum emptiones, in quibus omnibus ut nunc intelligo sua potius quaerebant,

quam salutem animae meae languentis.

Sed tandem de Iesu audiebam, nimirum tum, cum Novum Testamentum primum ab Erasmo ederetur. Quod cum ab eo Latinius redditum accepi, Latinitate potius quam Verbo Dei

quod tunc quidnam esset prorsus nesciebam allectus, emebam, providentia sine dubio) Divina, ut nunc interpretor. Incidi prima sui memini) lectione in hanc so mihi suavissimam) i ad

rim. I. Certus sermo, set dignus, quem modis omnibus amplectamur, quod Chri sus Jesus venit in mundum ut peccatores salvos faceret, quorum primus sum ego. Haec una sententia, Deo intus in corde meo quod tunc fieri ignorabam docente, sic exhilaravit pectus meum, prius peccatorum conscientia saucium ac pene desperabundum, ut mox visus sim mihi, nescio quantam intus tranquillitatem sentire, adeo quod exultaverunt ossa humiliata. Postea Scriptura coepit mihi dulcior esse melle ac favor in qua paulatim didici omnes meos conatus, omnia jejunia, omnes vigilias, omnes missarum indulgentiarumque redemptiones

quae line fiducia in Iesum qui solus salvum facit populum suum a peccatis suis fierent; didici, inquam, haec omnia nihil aliud fuisse, quam quod ait Augustinus celerem cursum extra viam squam perizomata illa ficulnea, quibus Adam &Εva verenda olim sua frustra tegere conati sunt: Nunquam prius tranquillati quam promissioni Dei, de Serpentis capite, per mulieris semen Christum conterendo, credidissent: Nec ego prius a peccatorum aculeis ac morsibus sanari potui, quam a Deo doctus essem illam lectionem, de qua loquitur Chri ilus, yoh. 3. Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in illum non pereat, sed habeat vitam aeter

Hanc tandem sublimem lectionem, quam nullus docere potest nisi Deus, qui hanc Petro revelavit, ubi pro modulo gratiae Dei mihi datae gustare coepi, rogavi Dominum, ut augeret mihi fidem,

622쪽

ac tandem nhil magis optavi, quam ut, sic reddita mihi laetitia

salutaris sui, spiritu me suo utcunque confirmaret, ut virtute nonnulla donatus ex alto, docerem iniquos vias ejus, quae sunt misericordia & veritas, ut impii ad ipsum, per me olim impium, Converterentur. Quod dum pro virili conor apud R. D. Cardinalem, ac tuam Paternitatem, blasphematur in me haec est unica mihi in his tribulationibus fiducia) Christus, quem pro virili doceo, factum nobis a Deo Patre sapientiam, justitiam, sanctificationem, redemptionem denique & satisfactionem. Qui factus est pro nobis peccatum, id est, hostia pro peccato, ut nos em-ceremur justitia Dei per illum. 2 Cor. s. Qui factus est pro nobis

maledictio, ut nos a maledictione legis redimeret. Et qui non venit ad vocandum Iustos, sed peccatores ad poenitentiam: justos inquam qui se sanos putant di falso putant: omnes enim peccaverunt, & egent gloria Dei, qua gratis remittit credentibus peccata per reaemptionem quae est in Christo Jesu: quia omne genus humanum sauciatum gravissime fuerat in eo, qui inter Hierusalem & Hierico incidit, in latrones. Ideo pro virili

doceo, ut omnes primum peccata sua agnoscant ac damnent, deinde esuriant ac sitiant justitiam illam, de qua Paulus loquitur, Rom. 3. Justitia Dei per fidem Iesu Christi in omnes & super

omnes qui credunt in eum. Non est enim distinctio, omnes enim peccaverunt & egent gloria Dei justificantur autem gratis per gratiam ipsius, per redemptioncm quae est in Christo Iesu. Quam qui esuriunt ac sitiunt, haud dubie sic aliquando saturabuntur, quod neque esurient neque sitient in aeternum. Sed quoniam hanc esuriem ac sitim extinguere solet humanae justitiae saturitas, quam parat potissimum opusculorum nostrorum electiorum fiducia, qualia sunt, peregrinationes, cereorum Obla. tiones, electa a nobis jejunia, & interdum superstitiosa, denique qualescunque sui vocant) voluntariae devotiones, Contra quae loquitur Scriptura Dei, Deut. 4: I 2. Non facies quod tibi rectum videtur, sed quod eso praecipio tibi, hoc tantum facito, nec addens nec minuens: ideo inquam, hujusmodi opusculorum mentionem nonnunquam facio; non ea Deum testor unquam damnans, sed eorum abusum reprehendens, legitimumque usum

623쪽

penitus manifestum siciens, hortans, ne sic his adhaereant, ut his saturati s quod plerique faciunt) Christum fistidiant. In quo

foeliciter valeat Paternitas tua. Et haec omnium summa. Si i dixeris mihi, ut singula dilatem, non recusabo, modo tempus mihi concesseris. Nam statim hoc facere non est h/rum, quoad Corpus, virium , paratus semper, sicubi lapsus fuero, iustio

doceri. motus tuas.

T. Bilaeus. Num. XXVI.

Decretum *ὶ de haereticis & haereticorum libris, in Concilio Provinciali Λ. II 29.

Nostrae solicitudinis praecipua cura esse debet, statim ut pullulare aliquid cognoscimus, quod fidei chistianae puritatem

vel ecelesiae Christi concordiam, pacem, & tranquillitatem ἡ-sendit, illud penitus rescindere, agrum dominicum a noxiis, zizaniis, & vepribus omni diligentia expurgare. Sane dudum in nostra provincia, quod dulenter referimus, quidam haeresiarchae damnabiliter excaecati, alios secum in infidelitatis interitum trahere satagentes, libellos nonnullos Latino & vulgari sermone conscriptos edere, spargere, dc publicare curaverunt, contraria fidei catholicae dc sanctae matris ecclesiae doctrinae dogmata con

tinentes.

. Cujus generis est liber ille, qui Parabola Mammonae iniquit iis inscribitur. Item alius liber, qui obedientia christiani hominis vocatur. Item translatio Novi Testamenti in lingua Anglicana a Willielmo HitchIns, alias Tindali, Corrupta. Item alius liber, qui Revelatio Antichristi intitulatur. Item alius liber, qui Dialogus inter patrem di filium vocatur. Item

624쪽

Item xlius infamis liber, qui De sepultura missae rythmico sermone vernaculo compositus est.

Item alius, qui Introductio in epistolam Pauli ad Romanos inscribitur. Item alius, qui Practica praelatorum; & alius, qui vocatur A. B. C. to the prelacy; & alius, qui vocatur Defenserium pacis, & alius vocatus Dialogus inter generosum & rusticum. I tum alius, in vituperium divi Thomae, quondam archiepiscopi Cantuariensis. Item aliis, qui De abroganda missa privata Martini Lutheri inscribitur. Alius, qui Enarrationes Martini Lutheri in epistolas Petri no

minatur.

Alius, qui Lutherus in epistolas Pauli & Iudae vocatur. Alius De votis monasticis Martini Lutheri. Item Lutheri commentarius in epistolam Pauli ad Galatas. Item Annotationes Iohannes Oecolampadii de Mnuina verborum Domini corpus meum is expositione. Item Commentarius Iohannis Oecolampadii in postremos tres prophetas, nempe Aggeum, Zachariam, & Malachiam. Item Johannis Oecolampadii liber in epistolam Iohannis catholicam. Demegoriariim farrago annotationum in Genesiis, ex ore Hildriel Zwinglii. Commentarius Pomerant in quatuor capita epistolae ad Corinthios. Annotationes Pomerant in Deuteron omium & Samuelem. Item Pomeranus in Psalmos. Francisci Lamberti Aventonensis in divi Lucae evangelium commentarii. Francisci Lamberti commentarii in Ioelem prophetam. Farrago omnium sere rerum theologicarum, Francisco Lamberio auctore.

Francisci Lamberti in Sophoniam, Aggeum, Sc Zachariam. Franciscus Lambertus in Amos, Abdiam, dc Jonam propb

tas.

Nova Diuitigod by Cooste

625쪽

iris.

Commentarii Philippi Melanchthonis in epistolas sancti Pauli

ad Colos enses. Annotationes Philippi Melanchthonis in epistolas Pauli ad Romanos dc unam ad Colossenses. Translatio sententiarum Salomonis ad Hebreum a Philippo Melanchthone. Lambertus in Oseam. Annotationes Christophori Hegendorphini in sancti Marci evangelium. x Iob cum commentariis Iohannis Brentii. Ecclesiastes Salomonis cum commentario Iohannis Brentii.

Item Iohannis Brentii exegesis in divi Iohannis evangelium. Andreae Althameri Brentii Annotationes in epistolam Iacobi. Commentarius Lutheri in Sophoniam. Commendaticia brevis Lutheri ad Othonem Brunsessium de vita, candore, doctrina, & martyrio Iohannis Hussi. Responsio Iohannis Tindali ad dialogum Thomae Mori miliet iis, in sermone Anglicano. Item alius liber, qui intitulatur ,, The disputation os purga toryse editus per Iohannem Frizthe.

Felinus super psalterium. Brentius super Eeclesiasticum. Brentius in Iohannem. Hegendorphinus in Marcum. Pandecta Othonis. Catalogus virorum illustrium. Lambertus in Lucam. Bucerus super quatuor evangelia. Annotationes Iusti Ionae in Acta apostolorum. Matrimonium Iohannis Tindall. Alius liber compilatus per fratrem Willielmum My contra septem sacramenta ecclesiae.

626쪽

Roy, Richardo Bright ell, partim a Luthero, Pomerano, Francisco Lamberto, Huldrico Zwinglio, Iohanne Brentio, Philippo Melanchthone, Christophoro Hegendorphino, Andrea

Althamero Brentio, eorumque complicibus, compositi sunt. Quos omnes & singulos libros infandis dc pestilentissimis haeresibus dc blasphemiis resertos, innumeris erroribus plenos, una cum praedictis & aliis eorundem dc similium auctoribus quibuscunque, hoc sacrosancto concilio approbante, damnamus, re probamus, & haereticos csse judicamus & decernimus. Praeterea etiam patrum nostrorum vestigiis inhaerentes, prohibemus, ne quis in posterum tractatus, opuscula, schedulas, aut libros quoscunque, sacram Scripturam, aut ejus interpretationem in se continentes, in linguam vulgarem translatos vendere, donare, Commodare, emere, imprimere, inscribere, edere, legere, spargere, vel publicare, in parte vel in toto, publice vel privatim, vel pcnes se scienter retinere, absque sui dioecesani in scriptis licentia praesumat, nisi prius hujusmodi libri episcopo loci exhibiti, atque ab eodcm diligenter examinati, atque auctoritate ejusdem comprobati fuerint. Qui vero contra secerit, ut ZiZaniorum sator dc haereticae pravitatis fautor puniatur. Si qua vero persona ecclesiastica vel in praedicto excessu, vel in quavis haereti vel errore pernicioso, quem illico ad monitionem dioecesani loci recantare recusaverit, manifeste deprehensus fuerit aut convictus, beneficiis, si quae habeat, hoc sacro approbante concilio, sit ipso jure privatus, & ad dignitates ecclesiasticas, vel alia beneficia, curam animarum habentia, nec non ad curati officium gerendum perpetuo inhabilis reddatur. Et quia multi libri haeretici etiam in lingua Latina a Luthero, Lamberto, Pomerano, ZWinglio, Oecolampadio, Bucero, Melanchthone, Caropstadio, Brentio, Iona, West hemero, Hegendorphino, Johanne Agricola, Urbano, Brismano, Andrea Knophyne, Simone. Hessis, Johanne Velthirch, Othone Brunselsio, wesselo compositi & editi, dc quidam alii libri nullius auctoris nomine proindeuntes ;Cujusmodi est liber ille, qui De veteri di novitio Deo inscribitur.

s filius,

627쪽

Alius, qui Piae precationis nomine venit. Alius, qui Oeconomia christiana vocatur. Alius, qui Processus consistorialis martyrii Iohannis Husi i

titulatur.

Alius in sermone Anglicano, vocatus, The prologue into the fifth bohe of Moyses, called Deuteronomy. Alius nuncupatus, The first hoke of Moyses, called Genesis. Alius, qui inscribitur, The prologue into the thirde bookeos Moyses, called Leviticus. Alius, qui in titulatur, The prologue into the Burthe bohe of Moises, called Numeri. Alius, qui vocatur, The prologue into the seconde bohe of Moises, called Exodus. Alius, nuncupatus, The somme os Scripture. Alius, nominatus, The exposition into the seventh chapter tocte Corinthians. Alius, nominatus, Hortulus animae, in sermone Anglicano. Complanationes in Isaiam. - Complanationes in Hieremiam. Capita in Osiam. Capita in Abacuc. Unio dissidentium. . Confissio exhibita Caesari in comitiis Augustae, an Dom.

M. D. XXX.

Omnes innumeris erroribus 5c pestilentissimis haeresibus pleni, brevi gregem dominicum insecturi videntur, si in vulgus prodire, & passim ab omnibus nihil in iis non rectum subesse suspicantibus, lectitari possent. Et alii etiam ejusdem generis libri, aliis nominibus 8c titulis quotidie novi parantur & educuntur, ad occurrendum huic eminenti malo, hoc sacro approbante concilio, prohibemus, ne quis librum quemcunque sub praedictis

titulis aut auctorum praefatorum nomine inscri prum aut compositum, vel inposterum componendum habere, legere, edere,

publicare, seu penes se retinere praesumat. Quod si fecerit, ut de haeresi suspectus habeatur dc puniatur, nisi sorte episcopus loci eidem propter singularem ejus doctrinam, fideique integritatem , Diqitiam by GOrale

628쪽

tatem, huiusmodi librum, sive in lingua vernacula, siue Latinaeditum, ad effectum ivugnandi eundem, habere, legere, &penes se retinere concesserit. Nova vero opera quaecunque ad sacram scripturam, ejusque interpretationem, seu ad dogmata ecclesiastica pertinentia, cujuscunque fuerit auctoris aut tituli, ne prius edantur, aut publicentur, praecipimus, quam ab epncopo loci examinati dc comprobati suerint, sub poena praedicta. Num. XXVII.

Index Librorum Prohibitorum.

Libri Sectae sue Factionis Lutherianae importati ad Civitatem Lo don. per sautores ejusdem Sectae, quorum nominain ructores

quuntur.

JOANNIS Wietessi viri piissimi Dialogorum libri quatuor,

quorum primus divinitatem dc ideas tractat. Secundus rerum universarum creationem cornylectitur. Tertius de virtutibus vitiisque ipsis contrariis copiosim me loquitur. Quartus Romanae Ecclesiae Sacramenta, ejus pesti seram dotationem, Antichristi Regnum, Fratrum fraudulentam originem atque eorum hypo-eritSm demonstrat. De bonis operibus Doctoris Mart. Lutheri. Epistola Lutheri ad Leonem X. summum Pontificem. Tessaradeca consolatoria pro laborantibus di oneratis Mart. Lutheri.

Tractatus Lutheri de libertate Christiana. Sermo Doctoris Martini Lutheri. Enarrationes Martini Lutheri in Epistolas D. Petri. Responsio Martini Lutheri ad librum Magistri Bartholomaei Catharini defensoris Silvestri Pontificis, cum exposita visione Danielis 8. De Αω. Christi. Sa De a Eum ex FOXI Mi. 4t Monum. rL Tom. II. p. 234. deprom

629쪽

De operibus Dei, Martino Cellario autore. Deuteronomos Mosis ex Hebraeo calligatus, cum annotati nibus Mart. Lutheri. Lutheri Catechismus Latina donatus civitate, per Ioannem

Ionas Propheta, Martini Lutheri commentariolo explicatus. In Epistolam Pauli ad Galatas, Mart. Lutheri Commentarius. Martini Lutheri Epistolarum farrago pietatis & eruditionis plena, cum Pialmorum aliquot interpretatione. Enarrationes seu Postillae Martini Lutheri in lectiones quae ex Evangelicis Historiis, Apostolorum scriptis, aliisque sacrae Scripturae literis dusumptae per universum annum, tam diebus Dominicis, quam divorum memorire sacris, super missam faciendam

recitantur. . . . . AE . . π

Conclusiones sedecim Rev. patris Domini Martini Lutheri, de fide & ceremoniis. Ejusdem de Fide Operibus saluberrima declaratio. Ceremoniarum eruditissima resolutio, quid sint & quo modo

eis utendum. .

Conclusiones quinquaginta ejusdem pro timoratis conicien- 'Resolutio Lutheriana super propositionem suam 13. De pote

state Papae. . mu

Didimi Faventini adversus Thomam Placentinum, pro Mam

Enarrationes novae Domini M. Lutheri in Ionam Prophetam De votis Monasticis, Martini Lutheri Judicium. Enchiridion piarum precationum Martini Lutheri. Conciunculae quaedam Martini Lutheri in dei parae Virginis, di aliquot festos dies, nuper e populari lingua Latine sectae. In Esaiam Prophetam commentarius Joannis Oecolampadii. In Danielem Prophetam Ioannis Oecolum padii libri duo. Apologetica Iounnis Oecolampadii de dignitate Eucharistiae. Item. Sermones duo ad Theobaldum Billicanuua, quinam in verbis Coenae alienum sensum inferant. De non habendo pauperum delectu, Ioannes oecolampadius. In

630쪽

In postremos tres Prophetas, nempe Haggeum, Zachariam& Malachiam, Commentarius Iohannis Oecolampadii. Quid de Eucharistia veteres tum Graeci, tum Latini senserint

dialosus: in quo Epistolae Philippi Melancthonis & Johannis

Oecolampadii insertae sunt. Apologetica Ioannis Oecolampadii de dignitate Eucharistiae. Ioannis Oeolampadius de genuina verborum Domini, Hoc est Corpus meum, significatione. In Epiitolam Pauli Apostoli adnotationes a Ioanne Oecolampadio recognitae. Acuta exegesis, id est, Expositio Eucharistici negotii ad Martinum Lutherum, Huldrico Zuinglio authore. . Complanationes Esaiae Prophetae laetura prima, cum Apologia per Huldricum Zuinglium. Farrmo annotationum in Genesim, ex ore Huldrici Zuinglii. Annotatiunculae per Leonem Iudam, ex ore Tuinglii in utramque Pauli ad Corinthios Epistolam. Ad Philippenses annotatiunculae per Leonem Iudam, ex ore Huldrici Zuinglii exceptae. Ad illustrissimos Germaniae principes Augustae congregatos de convitiis Echii. In Catabaptistarum Strophas Elenchus Huldrici Zuinglii. De veteri Ec falsa Religione Huldrici Luinglii Commentarius. Ad illustrissimum Cattorum principem Philippum, Sermones de providentia Dei, Huldricho Zuinglio authore. Complanationes Ieremae Prophetae foetura prima cum ApolO-gia, per Huldricum Zuinglium. Ad Theobaldi Billicani dc Urbani Regii Epistolas responsio Huldriel Zuinglii.

Quo pacto insenui adolescentes formandi sunt, praeceptiones pauculae, Huldrico Zuinglio authore. Annotationes Iohannis Bugenhagii Pomerant in Epistolas Pauli ad Galatas, Ephesios, Philippenses, Colosienses, Thessalonicenses, primam & secundam. In Regum duos ultimos libros annotationes Ioannis Bugenha-gii Pomerant post Samuelem, jam primum emissae.

SEARCH

MENU NAVIGATION