장음표시 사용
691쪽
potest. Idololaiatia manifesta est, & opprimit doctrinam de Fide,& de vero usu Sacramentorum: fide in justificamur, non opere sacrificuli, dc Coena instituta est ut mini iter aliis porrigat, quo agentes poenitentiam admoneantur, ut credant vere ad se pertinere promissiones Euangelii, Cum hic proponatur testimonium nos fieri membra Christi, & ablutos eue sanguine christ. Ab hoc usu, qui institutus est in Evangelio, & observatus inveteri iacIesia annis amplius trecentis, non licet discedere. Impietas est enim tiransferre ritum divinum ad alios usus, juxta secundum praeceptum Decalogi . Quare Missae privata: , cum multis modis oblatione, sacrificio, applicatione, denique aliis modis longissime discesserint ab instituto Chrsi, non retinendae, sed abolendae sunt. Fugite , in Paulas Idololatriam , Est autem multiplex idololatria in privatis Missis, quam quidem tueri Pontificos non est mirum, quia postremis temporibus ait scriptura, in signem idololatriam regnaturam esse in loco Ecclesiae. Sicut Chrsus significat, inquiens: Cum videbitis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele Propheta, flantem in loco sanero, qui legit intelligat. Daniel. cap. II. V Deum Maosm in loco suo venerabitur, Deum quem nescierunt patres ejus, coler, auro, argento ,-lapidibus preciosse uterque locus de Mim eon-cionatur. Hunc cultum, hanc tetram prophanationem Sacramentorum abominatur Deus.
Quam multa sunt enim manifesta fl igitia in hoc ritu, conseris tur ad quaestum, coguntur indigni sumere, vel si nolint, applicant pro vivis ic mortuis, promittunt aliis faustam nevigationem, aliis alia. Haec sunt aperte flagitia, sed alia non miniis reprehendenda sunt, quae imperiti non perinde cernunt. Non sunt humano arbitrio instituendi cultus sine mandato Dei. Quare errant homillas, cum offerunt sine mandato Dei, cum ex hoc' re iaciunt sacrificium, imaginantur, privatas Missas faciendas esse, quia hoc ritu Deus coli velit. Et videmus auro & argento, apparatu, sumptu ingenti Missas emi, Sacramcntum circumferri adorandum in auro dc argento, clim in hunc usum non sit insti
692쪽
Quare eum mandatum Dei jubeat sugere idololatriam, non erunt retinendae privatae Missae; Ac miror, cur dixerint, necessariis esse retinendas, cum constet olim nullas fuisse. An deerant puriori Ecclesiae annis trecentis post Apostolos, res necessariae in
cultu Deit Quid potest dici absurdius Uidemus acerrimis studiis defendi privatas Missas, quod fit magis ab aliis, quia quaestui metuunt, ab aliis, quia inserviunt vulgi affectibus, quod aegre sibi eripi hoc praesidium, ut existimat, patitur, quam Vera aliqua ratione; sed tamen firma & perspicua causa est, cur abrogari debeant. Primum enim applicatio haud dubie est impia, non meretur alteri gratiam opus lacrificuli, sed sua quisque fide justus est. Nec vult Deus confidere quenquam ceremonia ulla, 1ed tantum Christi beneficio. Et certe applicatio pro mortuis plena est erroris . Ac frustra hic finguntur sophistilata ad excusandam applicationem. Nemo ex universo po- Iulo aliter sentit, quam hoc opus prodesse universae Eccleuae. pse etiam canon Missae hoc profitetur. Quid ludunt verbis quidam astuti, qui negant se applicare Missas, cum sciant suo ficto confirmari populi errorem, etiamsi ipsi aliter sentiant. Qua quam quotus quisque aliter sentit λAbsit simulatio a divinis ritibus, utamur eis, ut docent sacrae Iiterae, & ut mos fuit primae Ecclesiae aliquot seculis. Cur hominum audacia discessu a veteri more, cur nunc defenditur aliorum erratum, qui mutaverunt Christi institutum Z Iam etiamsi fingat aliquis, se non applicare, tamen ita cere moniam seorsum facit, ut existimet hanc oblationem esse cultum
quem Deus requirat, id quoque improbandum est. Quia non sunt instituendi cultus humano arbitrio sine mandato Dei. Quare obsecro per gloriam Gristi, ut de Missa non defendas articulum decreti illius, sed sinas rem diligentius a piis & doctia deliberari Z Nostra habent cvidens ic firmum testichonium primae Ecclesiae, quod non dubito omnium posteriorum judiciis opponere, qui veterem doctrinam, veteres ritus multis erroribus
Reliqui articuli non habent opus longa disputatione: Uota impia, fi Attia, impossibilia non sunt servanda.
693쪽
2 4. Non dubium est omnium de Votis hanc esse perlaasionem:
haec opera ab hominibus instituta, esse cultus Dei. Sic sentiunt etiam qui modestissime loquuntur; Alii plus errorum addunt,
Haec opera esse persectiones, mereri vitam aeternam. Porro has opiniones omnes saepe taxant divinae literae . Christus inquit: μυ-sra colunt me mandatis hominum. Et Paulus ait, Has ipsas observationes esse doctrinam Daemoniorum, quia tribuunt humanis ritibus falsum honorem, quod sint cultus, obscurant fidem, de veros cultus. Item ad Colo . ait: Nemo vos decipiat auid humilitate , &c. Quarc decreta facitis. Ergo haec vitia humanarum tra. ditionum sunt rei pla impii cultus. Accedunt deinde multa alia vitia. Totum genus vitae monastiis car, quantum habet superstitionum, prophanationes Missarum,
invocationes Sanctorum, vestitus, ciborum delectus, superstitiosas preces sine modo Θ Hae causae singulae lassiciunt quia e Vota snt irrita. Quid Z quod maxima pars hominum invitatur ad hoe genus vitae, propter culinas, postea praetexitur Voti religio. Praeterea Votum Coelibatus non omnibus est possibile, ut cir sus ipse inquit: Non omnes capiunt hoc. Rescindenda autem sunt vota, quae sine peccato praestari non positant; sed haec satis alibi
a nobis explicata sunt. Ualde autem miratus sum, Votum Sacerdotum in Anglico decreto etiam arctilis adstringi, quam Votum Monachorum, clim Canones ipsi tantum eatenus velint obligatum esse presbyterum,
si sit in ministerio, planεque cohorrui, legens hunc articulum, prohibet matrimonia, contracta dissolvit, addit poenam capitalem. Et si autcm alicubi intersecti sunt sacerdotes pii propter conjugium, tamen legem hanc scribere nemo adhuc auuis est. Videbant enim plerique omnes sanos & moderatos hanc crudelitatem detestaturos esse, verebantur etiam judicia posteritatis Quis credat te. Ecclesia, in qua lenitas praecipue erga pios esse et, tantam, existere posse saevitiam . ut capitales poenae constituantur in homines pios propter Conjugium. At violant Votum. Id enim opinor allaturos Episcopos. Primum, id Votum, ut dixi, irritum est, cum sit falsus cultus, ecfit impossibile. Deinde, etiamsi valeret, tamen non obligaret di- sce-
694쪽
aos. scedentes a ministerio. Postremo, si hic vellent Episcopi consultum conscientiis, deinde ordinarent presbyteros sine votis, sicut constat ex veteribus Canonibus, olim multos sine voto ordinatos esse, 6c hos cum postea ducerent uxores, mansisse in ministerio, ut testatur Cap. Diaconi dis3. 28. - Prosecto, quid querar, dubito. Non in hoc articulo inscitiam accusare possum. Nemo ignorat mandatum Dei, Propter fornieationem habeat unusquisque uxorem suam. Nemo non videt qualis sit vita coelibum, bonorum querelae notae sunt, malorum turpi
tudo manifesta est. Sed sortassis Episcopi isthic Epicureas opiniones habent, Iudicant Deum non offendi libidinibus, quod si sentiunt, dissicilem nos quidem causam agimus apud tales Iu
- Scio. coelibatum aptiorem esse ad splendorem Episcoporum di collegiorum conservandum, dc ad opes tucndas. Hanc, Opi nor, quibusdam esse causam, cur tantopere abhorreant a Conjugio Sacerdotum. Sed si miseram Ecclesiam, si servi re leges non veritati, non voluntati Dei, sed injustis utilitatibus cogunturi Errant, qui putant licere sibi leges condere pugnantes Cum mandato Dei, cum jure naturae, modo sint utiles ad opes tuendas. . Ac profecto ex animo doleo, & tuam vicem, Rex inclyte,& vicem Ecclesiae Christi. Ostendis te Romani Episcopi tyrannidem improbare, & vere eum vocas Antichristum; interea eas leges Romani Antichrisi, quae sunt nervi potentiae ipsius, defendis, Missas privatas, Coelibatum,& caeteras superstitioncs. Minaris atrocillima supplicia viris bonis & membris Christi opprimis illucescentem in Ecclesiis tuis vcritatem Euangelii. Hoc non est Antichrisum tollere, sed confirmare. Obtestor igitur te propter Dominum nostrum Tesum Christum , conscientiam tuam horum articulorum desen. one polluas,
quos Episcopi de privatis Missis, de Consessionei de Votis, de
Coelibatu Sacerdotum, de Prohibitione integri Sacriimcnti, ediderunt. Non est leve peccatum, idololatriam, errores, crudelitatem , libidines Antichristi stabilire. Si nunc haberet Romanus Episcopus Synodum, quos alios articulos praecipuos conderet, dc orbi terrarum imponeret, ni si illos, quos recensent Episcopi
695쪽
ao6. Agnosce quaeso Diaboli insidias, qui quidem, inprimis guber
miores adoriri, ac tentare solet. Et cum sit hostis Chrisi ab ini. ito mundi, praecipue hoc molitur omni vafricie, ut Chrsum contumelia afficiat sparsia impiis opinionibus, di excitata idololatria. Deinde ut injustis caedibus & libidinibus polluatur humanum genus. Ad has res abutitur hypocritarum ingeniis & potentum viribus, ut historiae omnium temporum ostendunt, M gna imperia saeviisse in Ecclesiam. Sed tamen aliquos Principes Deus ab illo Gigantum exercitu traduxit ad Ecclesiam, & agnoscere veram doctrinam & veros cultus voluit, ut Abrabam erudiit Abimeisis, Joseph laudimios Reges. Postea Davita, Posaphat, ΕΣechias, excelluerunt pietate. Daniel flexit ad agnitionem Dei Reges Chaldaeos & Pem os. Dedit & Britannia pium Principem omi terrarum Consan-riuum. In hoc te coetu potius optarim esse, quam inter hostes Christi, contaminatos idololatria, & respersos sanguine piorum, de quibus Deus poenas sumet, ut saepe concionatur, di ostendunt
Rursus igitur te propter Dominum nostrum Pesum Chrsum obtestor, ut decretum Episcoporum lenias & emendes. Eaqtis in re gloriae Chrisi servias, & consulas tuae, dc Ecclesiarum tuarum saluti. Moveare votis multorum piorum toto orbe terrarum , mi optant ut aliqui Reges conserant autoritatem suam ad veram
Ecclesiae emendationem, & ad tollendos impios cultus, ac Pr pagandum Euangelium. Respicias & illos pios viros vinctos pro pter Euangelium, qui sunt vera Christi membra. Et si non mutabitur decretum, sine fine grassabitur in Ecclasa saevitia Episcoporum. Hos enim habet Diabolus odii sui ad versus Christim & furoris administros, hos impellit ad Christmembra truc anda. Horum impias & crudeles sententias, Ecsophisticas cavillationes, nostrae verae & iustissimae deprecationi ut non anteferas, omnes pii te orant & obtestantur. Quod si im. Petrabunt, haud dubie Deus ingentia praemia tibi pro pietato reddet, & piorum literis, & voce , virtus tua celebrabitur. Cissus enim judicaturus est bene & male meritos de Ecclesia. Et dum vivent literae, extabit ad posteritarem memoria roum
696쪽
tantarum. Et cum Christi gloriae serviamus, εc Ecelesiae nostrae sint Christi Ecclesiae, non deerunt qui piae causae patrocinari, qui bene meritos debita laude ornare, di crudelitatem vituperare poterunt. Circumit Christus esuriens, sitiens, nudus, vinctus, conquerens de Pontificum rabie, de multorum Regum injustissima stivitia, petens ne lacerentur corporis sui membra, sed ut defendantur verae Ecclesiae, ornetur Euangelium. Hunc agnoscere, excipere, fovere pii Regis est officium, et cultus Deo gratissimus. Bene vale, primo Novembris, Anno M. D. XXXIX.
Thomae CRAN MERI Archiep. Cant. Epistola ad Henricum Regem η una cum HENRICI responsione
De abolendis quibusdam cerimoniis saperstitiosis.
Non gravabitur Celsitudo tua moneri , Quod cum Londini
moras trahere non possem, quia statueram postridie disces, sus mei a Majestate tua, esse, ut sequenti die mane Delegatos omnes Cantis, possem Durolevi s Sittiπι-rnin rcperire , Quapropter eadem nocte quam toni Curia iam nisum reverti, riae Episcopum illico accersivi, totam Majestatis tuae Voluntatem ei patefeci, in iis quae fieri Majestas tua inhi praescripse-
a) vid. BURNET. Hist. Ref. Angi. in Documentis ad Tomum II. No. LX l. sol. I 39. I O. b Equidem non vere hanc Responsionem Regis, Cranmerum acce- priue reor, sed eam tamen ad Craumerum mittere statuisse Regem asserit L. n. BURNETUS. Diuili do by Corale
697쪽
m. Et primo cum Majestatis tuae voluntas esset, habere Virorum nomina quos Celtitudo tua olim constituerat ad Leges Ecclesiasticas pro Clementiae tuae Regno condendas, IVorrestriae Episcopus . mihi promisit absque ulla mora eorum nomina ex quirere, librumque ab ipsis adornatum, Nominaque ac Librum ad tuam Majellatcm deferre , Quae eum jam fecisse confido. Qiiod autem spectat ad Nolarum pulsationem nocte Festi Omnium Sanctorum, Imaginumque in Quadragesima erectionem, di inclinationem ante Crucem, necessarium censebat, Epistolam qua Majestatis tuae hac in re voluntas declarabatur, a Clementia tua ad duos Archi- Episcopos mitti, a Nobis vero eandem ad omnes caeteros Clementiae tuae Regni Praesules circummitti. Si autem Majestati tuae id facere arrideat; ad majorem rei accelerationem, Epistolae summa capita delineavi in quibus Majestas tua pro libitu mutationes sacere poterit. Nihilominus, ut opinor, si ea immutentur aut tollantur, proponenda simul esset Doctrina quae Abrogationis aut Alterationis Causam edissereret, ad satis-saciendum Populi Conscientiae. si enim Crucis Cultus, nimirum inclinatio & genufluxio ante ipsam tollantur, ignara Plebs Christi Cultum aboleri putabit, nisi bona quaedam Doctrina si mul exhibeatur ad ipsam sufficienter hac in re erudiendam. odsi Majestas tua Imrcestriae dc Cicestriae Episcopis, aliisque Clementiae tuae Sacellanis, id praestare mandaverit, Plebs tuae Majestatis lubens obsequetur, grates Majestati tuae agendo quod Veritas sibi innotuerit, quibus alias gravate ac murmurando pareret. Omnibusque aliis Gentibus satisfactio accedet, cum viderint Majestatem tuam nihil agere nisi e Divini Uerbi Authoritate, di ad Honoris Dei promotionem, non vero diminutionem. Caeterum Majestati tuae ab Omnipotenti Deo Incolumitatem dc Regni diuturnitatem precor. Ex Villa mea Beckisbouriniae.
Clementiae tuae addictissimus Sacellanus dc Orator.
698쪽
Μ Meilatem tuam rogo ut mihi liceat erga ipsam supplicem me gerere pro Cathedrali Cantorbiae Eccleua, qu/e magnae suae inquietudini, gravique dispendio agros suos quotidie alienat, idque, ut Munt, Majestatis tuae jussu. Verum certe scio, alios, non autem Majestatem tuam ejus Agros acquisivisse. Quapropter hoc unum peto ut cum Majestati tuae aliquem ex ejus Agris habere libuerit, aliqua Epistola exhibeatur qua de Majestatis lux voluntate constet, absque qua juretur nullam Alienationem factum iri, Eaque Alienatio non fiat ad aliorum Hominum libitum, sed unice ad Majestatis tuae usum. Nunc enim, quisquist aliyem ex ejus Agris habere cupit, Petitionem exhibet ad eum in Majestatis tuae manus tradendum, non ut a Majestate tua retineatur, sed ut Majestatis tuae venditione vel donatione, a Clementiae tuae Cathedrali Ecclesia ad se illum trans
mandoquidem & nomine tuo, & nomine Episcoporum Woro
cestriae & Ciceltriae aliorumque Sacellanorum nostrorum eruditorumque virorum, quibus mandaveramus perlegere Librum quendam Cultus, a nobis tibi traditum, Nos hortalus es, ut Vigilia & Nolarum pulsatio tota nocte Festi omnium Sanctorum, Imaginumque in templis e rectio Quadragesmae tempore, veli Crucem operientis sublationem, Palmar- Die Dominica, cum genuflexione ante Crucem, eodem tempore abolerentur dc tollerentur; ob superstitionem aliasque eorum enormitates & abusus. Primo, Cum omnes Dominae nostrae ac Apostolorum Vigiliae, omnesque reliquae, quarum Ecclesiae initio pius erat usus, tamen ob multiplices superstitiones di abutus, qui
699쪽
at . postea per illas invaluerunt, jam a muItis retro annis per totum
christianum orbem abolitae fuerint, nihilque praeter merum in Calendario, Vigiliae uomen remanserit, re penitus abrogatae& sublata, praeter unicam noctem omnium Sanctorum, quae observatur Vigilia, plebs vigilaῶ, pulsamurque Campanae peris tam noctem; r- Cum, inquam, Vigilia illa ut caetera: in a sum abiverit, Volumus, ut, quemadmodum petis, Vigilia praefata aboleatur. ut caeterae fuerunt abolitae, neque vigilet plebs, neque pulsentur Nolae, nisi . ut vulgo usus obtinet nocte aliorum Festorum. Libet etiam & placet Nobis ut Imagines in Templis non tegantur, ut temporibus praeteritis consuetum erat; neque se utinium super Crucem velum, nec ad ipsam genua flectantur Paι- marum Dominica, nec alio ullo tempore.
- Quandoquidem vero Reptationis ante Crucem nullει mentionem facis, licet quovis. aliorum gravior sit Abusus, tunc enim dicitis, Crucem tuam adoramus Domira 3 dc Ommisis dicit Pro- radant Curici ad Crucem adorandam nudis pedibus 3 Et postea sequitur in eodem ordinali, Ponatur Crux ante adiquod Ahara ubi a Populo adoretur , Quod juxta proprium tuum sibrum cui Titulus, Doctrina Necessaria, Mandato secundo repugnat: Ideo Voluntas nostra est, Ut praefata ine alio ad Crucem deinceps cesset & aboleatur cum caeteris abusibus prius recensitis. Hoc autem volumus stricteque jubemus te significare univer-ss Provinciae tuae Cara arariensis Praesulibus & Episcopis, iisdem Nomine nostro praescribens ut quisque in sua Dioecesi hujus αἶecutioni congruae prospiciat.
700쪽
Catharinae PARRI E Reginae, Ep. ad nsuram Principem,
de Paraphrasi Erasiniana in Evang. Iohannis &c. CUM multa' sint, Nobilissima ac Amantissima Domina, quae
me facile invitant hoc Tempore ad scribendum, nihil tamen perinde me movet atque Cura Valetudinis tuae, quam, ut spero, esse optimam, ita de eadem certiorem fieri, magnopere cupio. Quare mitto hunc Nuntium, quem judico fore tibi pratissimum, tum propter Artem illam Musicae, qua te simul aeme oppido oblectari non ignoro, tum quod a me prosectus tibi certissime reserre possit de omni statu ac Valetudine mea. Atque sane in animo fuit ante hunc diem itpr ad Te sedisse, teque coram salutasse, verum Voluntati meae non omnia responderunt. Nunc spero hac Hyeme, idque propediem, propius nos esse congressuras. Quo sane mihi nihil erit jucundum magis, aut magis volupe. Cum autem, ut accepi, summa jam manus imposita sit per Maurum operi Erasmico in Iaharisam quod ad Tralation spectat - quicquam nunc restet, nisi ut justa quaedam V, gilantia ac Cura adhibeatur, in eodem corrigendo, Te obsecro, ut Opus hoc pulcherrimum atque utilissimum, jam emendatum, Ier Maistum aut aliquem Tuorum, ad me transmitti cures; quouo Tempore prelo dari possit: Atque porro significes, an sub tuo Nomine in lucem felicissime exire velis, an potius incerto Autore. Cui Operae mea sane opinione injuria acere videberis, si tui Nominis Autoritate etiam posteris commendatum iri recusaveris: in quo accuratissime tranferendo tantos Labores D d 1 isum-O Hane Epistolam aeeeptam ferimus doctissimo STRYPIO, qui rari