Aureoli Thephrasti Paracelsi eremitæ, ... Operum Latine redditorum tomus 1. 2.

발행: 1575년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 화학

4쪽

RUM AVREOLI Theophrasta Paraces ab

cognitione principioruatq; praeceptorum nihil vere possit sciri: oportet

prae reliquis ad veritatem sternis omne via,in qua ambulantes decet hcc obseruare. Videlicet con sideradi sunt errores commissi in Medicina,in qua tu cunctis medicis nostrae patriae Helvetiae prael ces, ac iustam palmam fers, praesertim in iudicando eam . Nam (vt ingenue dicam spero & scio te eum esse, qui .bsque personarum respectu, intelleoctis erroribus, cito eos reiecturuS,ae adhaesurus sis veritati . Qua de causa etiam omni studio in hoc sum, ut tibbi queam prodesse,& meum tempuS,

quod hic in Sancti Galli urbe insum

5쪽

THEOPH. PAR A C.

nec inutiliter elabatur, ac tuam Ia 'dem & scientiam, Irt. excitem in re bus naturalibus ad indicandum, ne tui& mei unquana Medicinae operam nauantes obliviscantur. Tu enim , qui non solum foves veritatem, ac non mianimum deprehenderis membrum amplectendi veritatem ,&promouendi ea quae sunt aeternitatis, non minus etiam cris promotor earum rerum, quae sunt corporis,&in quibus aeterna habitant. .

Quare meum ossicium est, tibi mea Para mirici operis partem dedicare, quae hoc modo incipit. Primo medicus animaduertere debet, hominem constare tribus substan- tiis. Licet enim homo ex nihilo sit creatus , attame in aliquid redactus atq; eo

formatus est. Illud aliquid est diuisum

in tria,quae totu constituunt hominem,

ac ipsa sunt homo, ac vicissim ipse est l. dem quod illa tria. Ex illis,& in ilis ha

bet omnia sua bona & mala,quatum ad physicum attinet corpus. Ex quo sequitur, medicum debere totam istorum distinctionem seu distributionem,compositionem, sustentationem vel statum, &dis

6쪽

PAR AM IR V M. O

dissolutionem nouisse ac scire. Quoniain ipsis tribus ita cosistit morbus totuS, medius, & minima eius pars, ut illic inueniatur quanta sit magnitudine & numero sanitas,& podere infirmitas Non

enim negare medicus debet: morbu in . numero,, mensura& pondere consiste- - - 're. Si ergo morbus sic se habet, anteo et

mnia istorum fundamentum est tradendu, ex quo nomina sua sortiantur. Quod di imprimis ad introductionem necessarium est ut perpedatur.His quoq; mors adest,in eo, sit illis tribus vita adimatur, quorum coniunctio & temperies, vira, adeoque ipse homo existit. Ex illis itaq;tribus substantiis proueni ut omne S causae origines & cogitationes morborum: nec non & signa,natura,proprietares,&quicquid medico cognitu opus est. Hscitaque tria medico perfecte sunt cognoscenda, quaenam sint,& quomodo sanitatem aut morbum efficiant. Sanitatis enim & morbi una eademque est scientia Sicut enim aegritudo nascitur ex bona valetudine, ita qnoque bona valet do ex infirmitate. Unde non solum in morbo tu cau siis cognitio versatur, aud

7쪽

c THEOPH. PARA C. versari debet, sed etiam in restituenda

sani late. Caeterum indocti medici inuaserunt lumen naturae, illudque dcprauarunt,& his tribus naturae substaths non Perpensis, aliud extra eum fundamentusibi proposuerunt,quod ipsis proprii capitis phantasia absque naturae luminis testimonio suggessiti no animaduertentes, nullum medicum posse morbi vel hominis cognoscere fundamentum abs Nue magno naturae lumine,quod lumeest maior mundus. Quemadmodum enim auru septies igne probatu Cita quoque medicus septies, ac amplius per igne probari debet: hoc est, ignis probat tres illas substantias, easque oculiS proeponit puras & claras, sinceras & per sipicuas id est,dum ignis non adhibetur,nia hil probatu adest: ignis omnia probat. Quod sic intelliges: Sordes ubi amotae fuerint,tres illae substantis manifeste apparent. Sic ergo medicus probatur, non seipsum comburendo, sed ut ars ipsius, theotica & practica, igne baptissentur. . Haec enim se rusticorum oculis nota, iaciunt nec manibus ita palpantur.Ignis

igitur illud est, quod res absconditaSN

8쪽

occultas in lucem profert.Hic est mundus, quo scien tia Medicinae proponeni

Ex his sequitur, Deum creasse medi cinam deoq; eam igni cosistere & probari. Sic quoqi creauit medicum,ut ex igne nasceretur Medicus vero ex media

cina est,& non ex seipso. Qua de causa per exame natu rq, quae ipse maior mulidus est cum omnibus suis principiis oportet procedere,idque,quod ipsum natura docuerit,suae prudeliae ac arti commendare:nil vero in sua sapientia,sed omnia in nature solum lumine inquire-ire,ac deinde hinc inuentam doctrinam in numerum thesaurorum illius refer re,illiusque custodiae committere. Medicus sane cum suis operibus oculis con spicuus est,& naturq quoque est maniae sta,& neutiquam occulta:ita quoqj cau sae sanitatis & morborum manifestae ac perspicuae non occultae esse debent. Id circo primum ignis sit mentio,quo oc culta dissoluuntur, explicantur,& cosmi cua redduntur. Ex hac inspectionc nascitur medicinae scientiailpsa enim est,quae testimonium perhibet, hoc modo .M

9쪽

dicus, quum ex medicina sit medicus,&sne hac nihil, & haec sit vetustior ipso, qui ex hac est, & non contra haec ex illo: cogitur profecto id obseruare, & in hac

discere, quae eius causa existat,&non ex seipso. Propterea in medicinae natura, medici scietia,ars,theorica,practica,&c. sint sitae, & in ipso prorsus nihil. His satis iuperque responsum est errori,qui in natura non reperitur, sed duntaxat consuetudine & proprio arbitrio conseruatur & indicatur. In igne enim magister

est,no in ipso discipulo. Adhuc planiora haec sunt: In homine nihil est,quod ipsuessiciat medicum: praeclarum quide hahet ingenium, i tamen nulla ars inest, sed vacuum est, non aliter atq; pulchr*confecta arca,aut aliquod inane recepataculum, quod aptum est ad recipiendum quiduis, ut thesaurum,que nostrae colligunt manus:sic etiam illud praeclarum ingenium est absque experientia, arte,& medica scientia. Quicquid vero discimus di probamus, illud eo retinemus,ac in usum suo tepore proferimus.

Et quo haec mani festius & facilius medicus intelligat, obseruet haec duo exem- pla.

10쪽

pla, quoru unum hoc est: Vitriarius,qui conflat vitra,vnde habet sua artem non profecto ex seipso: quia humanum ingenium eam nunquam per se potest assequi: verum artis materias siue subiecta ubi in ignem coniecisset, naturae lumen ipsi demonstrauit vitrum:que ars in hisce tribus conseruata est. Eodem modores se habet in medico. Huic alterum s quens exemplum respodet Architectus domui extructurus, ex proprio illud ingenio reperire neq; perficere poterit,

si fateriam & instrumenta habeat : sed nc ide praestare potest medicus. Eliasi

enim habuerit medicamenta & infirmos, tamen si caruerit scientia&cognitione earum rerum, nihil valet. Si vero non modo ligna,sed &securim,id est,&materiam simul & instrumenta habu Tit,iam demu medicus esse poterit. Vnde primo cogitur esse faber ferrarius, ut securim faciat,postea ingenium ipsi auxilio est in illis utendis. Sic ingenij prae

stantia est cista & receptaculum medi. cinget usq; scientiae. Ex igne autem promenit thesaurus, qui in eo reponetur includetur. Quemadmodum ergo ub

SEARCH

MENU NAVIGATION