Ethruscarum antiquitatum fragmenta : quibus vrbis Romae, aliarumque gentium primordia, mores, & res gestae indicantur

발행: 1637년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

In Senatu, in Templis, & in Theatro unusquisque suum locum Occupet. Apud Pontifices sit intercalandi potestas. I.amenon quisque Eluat. Prima anni die, & quinque sequentibus omnis populus se lauet, & solemne sestum peragat; nam his diebus Vandimon Vulternae iecit prima fundamenta. Publicam pecuniam, aut sacram si quis abstulerit, scaragia morte damna

bitur.

Si quis Brocon usus fuerit, aut alios pecunia sibi addixerit, ut munus aliquod,aut honorem consequatur chanica poena multabitur. Qui vero contra Patriam libertatem attentaverit, VivuS comburatur,conuincti expellantur, bona publicentur , & domus desolentur. Hoc exemplar Legum antiquarum, quae in curia custodiuntur , repono ego

Pro perus Fesulanus Collegi, Uulterraniscriba. Dei peregrini ne colantur. Deum fabula ne credantur. Ne quid inaugurato fiat. Sacrorum summa potestas sub Pontificibus esto. Annus duodecimus sit mensis . Nullus nisi per portam Vrbem ingrediatur, neue egrediatur: moenia enim sacrosancta sunt. Senatores in Urbe usque ad pedes togam demissam habeant; patriiij usque ad talOS. Mulier viro leo itime coniuncta sortunarum, & sacrorum socia illi esto. Iudicis fraus ne adhibetor. Filia uti patri, ita defuncto viro haereS esto. Parentum liberos omne ius esto relegandi, vendendi, & occidendi. Parricidae capite plectantur. Adulterij conuicta a viro, ut volet necari possit. Deprehensi in homicidio statim puniantur. Monstruosi partus sine fraude caedantur.

Ego XXXII.

212쪽

Lxxxj V. Pro emi Fesutinus Augur has leges repono. Scarithdie vij. Ia

v I.

Qui dies sestos non obseruauerit,aut ciuis,aut peregrinus e Ciuitate eijdia

tur.

Simulacra, vasa, vel sacrum aliquod, quamuis hostium nullus sibi subripere audeat, alibquin poena malgar puniatur. Qui Ma&imo Esari& satvstis Dijs debitum honorem non tribuerit , morte turpissima puniatur. Qui nouos ritus attulerit,uel de nostris Dijs aliquod indecens locutus fuerit, capite damnetur. Aut Augur, aut Sacerdos testamentum approbet.

C mnis, qui non sit sub alterius potestate, testari possit. Si quis intestato moritur, filius, nepos, vel uxor si fuerit sub viri potesta

te verum nisi habeat liberos , proximior agnatus haeres intelligatur. Nullus praeter quintam partem haereditatis legare audeat. Impuberibus, & Posthumis filijs a patre tutor detur. Item a viro detur tutor uxori, quae non habeat proximos agnatos. Mulier ; quae patris consensu nubet, sub viri potestate sit. Tutor, qui pupillum des audauerit, tripli poena teneatur. lPatri iijs cumi plebeis connubium prohibetur. Esarnum consensu diuortium permittitur. lSi quis virginem vitia uerit, pecuniam, quam viri capitales iudicauerint, mulieris patri soluat , & virgo uxor illius sit, nec eam dimittere possit. Nullus eodem tempore duas uxores habere possit saltoc in ut adulterus

puniatur.

Ciuis inuitus altero ciui nequaquam seruiat. Verum si sponte se vendiderit, usque ad Lx. annum seruus erit, &fiiij eius usque ad xi viij. Quando bellum es initurus,prius indicetur si hostes foedus,& pacem noluerint , & quod iustum, & aequum est negauerint, Ciuitatum eorum potiri potes,& captiui servi tui sint, & fiiij eorum semper. Si quis ciuem hostibus tradiderit, vel hostes in patriam concitauerit, capite plectatur. Si miles duci non obtemperauerit, ignominiose pereat. Si quis fugam vano timore arripuerit, capite plectatur. Fur sustibus caedatur.

Furii quadrupli poena sit.

Si quis agrum, domum, aut pecuniam occupauerit, vel dolo obtinuerit , dupli-

213쪽

Liber Tertius. I s

' duplicem fructum Domino reddere cogatur. Si quis in ius vocatus non Venerit, reUS esto. Emptori non prius res empta acquiritur, quam venditori precium solvat. Vicinis de finibus dissentientibus, a Praetoribus arbitri eligantur. Idem ius Ciuibus extra portas habitantibus , quam intra moenia incolentibus esto.

XVI. Scarith Die sexta Iunii. M. DCXXXV.

Has Conflutiones iterranas in maiori charta scriptas reponam ssed eas separatim repositas, nullus miretur snam quare id fecerim , scio Ego ProncmS.

215쪽

Generale Concilium omnibus Magistratibus , & iudicijs anteponatur: ante sex menses indicatur s & illuc omnes LucumoneS conueniant. Singuis duodecim Civitates duos legatos s Vulterra vero quatuor ue alis Ciuitates, & oppida, quq duodecim obediunt, unum legatum mittante verum ex Capua, Felsina, Parma, & Veruna duo admittantur ; ex Mantua tres; ex Valle Volturrena ,& ex Rhstijs quatuor: similiter Mediolanensibus concedebatur. Apud Generale Concilium sit belli, pacisque arbitrium. CommuneS leges serre, atque mutare s bellum indicere ; foedus pepigere s generalem ducem creare ; controuersias inter Ciuitates decidere ; Ciuitates non obtemperantes castigare . Et, siquae controuersiae oriantur, de quibus LucumoneS, aut Praesecti nolint sententias ferre, ad Generale Concilium reserantur. Item

appellationes liberarum Ciuitatum, & oppidorum: de alij s ad Senatum, cui

subiectae sunt iudicium omne pertineat. Vulterra in hoc tantum Concilio non subiiciatur, eo quod si aliarum mater, & caput: sed sententiae, & iudicia Vulterrani Lucumonis ab omnibus obstruentur . . Citra Apenninum Concilium partium Coloniarum habeatur quod in omnibus parere teneatur Generali Concilio. Ad hoc de controuersis,&dissensionibus, alijsque iebus Trans penninarum Ciuitatum,& Coloniarum reseratur ue & quidquid ad commune illarum Coloniarum pertinet, in

eo discutiatur. Si huius Concilij sententia alteri parti iniqua videbitur, ad Concilium Generale prouocare liceat.

Has Consstutiones Vult erranus,quas ego Prospems repono,traduxit Alcus Dorius apud Scriba Collegi, nostri semper fuere,ideo ego sic repono,ne Romam eis potiatur. Hae sunt Constitutiones , & Leges Vulterranorum ab Alco Dorio traductae, & conscriptae. Vulterranus Lucumon sic eligatur.Nominentur plures optimi viri , qui annum sexagesimum attingant : sint Senatores, quorum ante nati per trecentoSannos patriiij suerint. Unusquisque Senator virum unum in Lucumonem nominare possit: qui duarum partium consensu maiorem suffragioru numerum habebit. Si ex tribus duo non consentiant, Lucumon nemo esse potest. Quatuor, qui post Lucumonem maiorem nominationem habebunt, Arunenses Vocentur, hoc est Sapientiores, quorum consilio Lucumon in difficilibus rebuS Vtatur.

216쪽

Lucumon esse non possit, qui non est Senator, qui antenatos per trecentos annos patritios fuisse non probauerit , qui agrum triginta nammis maiorem non habuerit. Eaedem conditiones in Artinensibus desiderantur. Si Augures non approbant, electio nuli a sit. Lucumon in omnibus Magistratibus conuenire possit,& primum locum habeat: verum in Augurum Collegio Praefecto, & Magistro inferior sit. Ad Lucumonem omnium criminum iudicium pertineat. In Civilibus appellatio ad ipsum deseratur: verum non de arbitrio, sed secundum communes leges Thuscorum, & Vulterranas iudicet. Verum de crimine apud se viros sex exteros detineat, qui sex viri capitales nuncupentur, atque illos de reo, & de poena consulat. In ciuilibuS quatuor prudentium virorum a se etiagendorum voluntatem obseruabit. Senatum, populumque per praecones cogat ad de Republica consulendum. Legatos audiat s sed, si de arduis rebus agatur, sine Senatus consensu respondere nequeat;sin minus, simul cum Arunensibus deliberet. Militiae summum imperium habeat s verum Senatus militiae duces in bello eligat, qui Magistro Equitum obediant. Littores duodecim habebit, decem Consultores, viginti sex adolescentes nobiles, sexdecim viros patritios, octo equites interius, viginti patritioS exte-tius, & decem Equites s duos Sacerdotes, duos Praefectos, sex AruspiceS,quindecim Histriones, triginta gladiatores, duodecim tubicines, & quinquagi

ta ex turba ; quos omnes Respublica alere teneatur.

Si uxorem habuerit, debitus honor ei tribuatur. Lucumon ad AEdem Martis cum Senatoribus, & Magistratibus omnibus prima die mensis primi ad iurandum conueniat, & Vitulum sacrificet.

Si quid erroris commiserit, post finem ossicij ad hoc a Senatu electi punient , similiter & alios Praesectos, Gubernatores, PraetoreS, & LucumoneS. Parmae Lucumon Parmensis sit, & a Parmensi Senatu eligatur ; & obedientiam Vulterrano Senatui Lucumoni iuret. Lariensium, di eorum, qui Vallem Volturrenam incolunt, Patritius sit Uul- terranus 3 verum ab eorum concilio quod minimum vocatur eligatur, & a

Vulterrano Lucumone confirmetur.

Eligatur a Veronensibus Veronensis Praetor , qui aut ipse, aut alius pro ipso

obedientiam Vulterrano Senatui iuret. Mantuanis unus Praefectus a Vulterrano Senatu eligendus est is alter ab Amretinis; tertius a Fesulanis eligatur; verum unusquisque & a Vulterranis, &ab Arretinis, & a Fesulanis confirmetur: &ne dissensiones oriantur, quilibet eorum per quatuor menses primum locum habeat: alij duo adiuuent,&consulant. Capuae

217쪽

Liber Tertias. I 83

Capuae PraefectuSiit Senator Vulterranus, atq; Aruspex,& a Senatu eligatur. Similiter Adriensis; verum, an Aruspex sit, nihil interes .Pisensis Gubernator similiter a Vulterrano Senatu eligatur, sed trigesimum quintum annum excedat, & ex familia, quae per ducentos annoS patritia suerit. Hic Pisiensi Senatui eorum legum obseruantiam iurabit Senensis Tribunus, quando ab Arretinis eligitur, Vulterranus sit 3 quando a Vulterranis, ArretinuS. Thuscinati Praesta tis Vulterranensis Senator sit: a Lucumone eligatur, Sa Senatu confirmetur. Colonice Ethruriae ad Fanum Voltumnae Praefectus sit patritius ; a Lucumone eligatur, & a duodecim viris, qui Vulterrante Civitatis Gubernatores dicuntur confirmetur. Item Praefectus Vultraij, Castri Salinarum, Pomarancij , Horchiae, Dro-lij, Cellulae. Farnetae, Veriaticae, Castri Nigirae, Cocciani, & Aiae. Alijs Colonijs a Lucumone idoneus Profectus detur. Custodes arcium a Senatu confirmandi sunt. Hi militibus arcem tu entibus praesideant ό & turrium, tormentorum, armorumque omnium, quq in arce

ad munitionem custodiuntur, curam habebunt ό tamen Magistro Equitum B subieci i sint.

In hoc tertio volumine quod Alcus traduxit repono Ego Prosperus. Praetores Vrbis omnibus ius reddant: eisque sex lici ores conceduntur: ant maiores triginta annis, & patriti j: ex bono, & aequo iudicent. Eserni pauperes, viduas, pupillos defendant. Collegium duodecim Gubernatorti a Senatu eligendu est. Hi gubernare,&custodire debent. Vt crimina puniantur, δέ virtuteS munerentur,curent. Vigiles eligant ex plebeis quatuor centum ; ex popularibuS quadraginta s ex patriiijs quatuor duces, qui omnes diu, noctuque in Ciuiuitate inuigilent. Lalartes singulis decennijs a Senatu, & uniuerso populo in Magna Platea ad iudem MartiS conarezato elizantur: qui omnes sexa esimum annum habeat: duo antea Lucumonum munus obtuerint; duo sint Senatores; duo Sacerdotessduo Aruspices ; duo populares. Ad hos ordinatio, & reformatio Vrbis, Ciuitatum, Coloniarum, & Castrorum pertineat verum duo ex eadem familia esse non possint. Lucumon cum his etiam si velit) conueniat. Garges quamor sint,& ex patriiijs, de quibus unus trigesimum quintum annum excedat: apud hos de Reipublics redditibus, & vectigalibus cura sit ;similiter ut debitores soluant, & a Magisti alibus subiectis repetant. Salis autem pecunia nihil pertinet ad COS.

XVIII. Scarithdie vj. D

218쪽

Ethrusc. Antiq. Fragm.

Langi j a Gargitibus pecuniam recipiant, & soluant in omnibus Reipublics

necessitatibus, S usibus. MagistratibuSomnibus, alijsque, quorum opera Respublica utitur, laborum suorum praemia retribuant: &postea Arunensibus de administratione rationem reddant. Spugi, ut cibaria omnia aequo, & rationabili pretio venundentur, curent. Barcouietus a Lucumone eligatur, a Senatu confirmetur ; curet, ne Ciuitas frumenti, vini, olei, & aliorum egeat.

Salinatores sex sint patriiij, sex populares ; qui omnibus Ciuitatibus,Colonijs, castrisque Thuscorum sal distribuant: item,*alijs, qui emere volunt, S singulis mensibus Langijs pecuniam reddant. Horum auctoritas peneS sili. nas, & sal summa sit: Praesectum salis in Castro Salinarum, Praetorem salis,

salinarum in Ciuitate eligant, quos Lucumon confirmet . Senatores omneS sint ex nobilibus, quorum parentes Senatores; aut saltem de ordine equestre per centum annos fuerint ex legitimo matrimonio nati;&vigesimum quintum aetatis suae annum attingant: verum non prius inter Senatores aliquis adscribatur, quam ex quatuor tres patrum parteS consentiant.

Senatus legitimo ordine, & numero congregatus possit leges ferre,legatos mittere, & denique summam auctoritatem habeat in Vulterranos, & populos subiectos, verum ex tribus duo conueniant. Bellum facere , & foedus inire absque Concilij Generalis consensu non potest. In arduissimis rebus uniuersus populus conueniat s hoc est ciues omnes,qui vigesimiam tertium annum compleuerint ; & sint animi compotes, ex legitimo coitu nati, vel saltem legitimati. Scribs sint duo, unus Senator, qui scripturas omnes custodire teneatur ;alter patritius, a quo Senatus deliberationeς adnotentur. Equestris ordo ab omnibus osci)s,& oneribus exemptus sit.

Eques omnis equum, & saltem tres milites alere teneatur.

Collegium Equitum ex centum quinquaginta equitibus sit huius auctoriatas, & imperium circa arma, & militiam versatur. Maaistrum Equitum eligat, quem Lucumon debet confirmare; hic militibus omnibus imperet; ne quid noui, aut tumultum aliquod oriatur curet ; nati tum Praefectos instituat, quoS Collegium Equitum confirmare tenetur, postea Lucumone Praetores, & tribunos militum, & Centuriones creare debet;

verum belli ducis, & magni Navium Ductoris electio ad Senatum pertinet. Magister autem Vulterrae semper maneat, & quando opus erit tam belli duci, quam Nauium ductori milites adsignet. Si quid milites errauerint a Magistro puniantur.

Vt populus, & plebes suos Magistratus habeat, equum esse videtur ; & sicut populus in quatuor Tribus diuisus est, ita quatuor Collegia octuaginta bo

219쪽

norum hominum habeat: a quolibet Collegio Tribunus eligatur, qui suae Tribus artibus praeerit aliquod artificibus, & plebeis omnibus ordinare, & praecipere possit ; usque ad carcerem, & ad priuationem tertiae partis bonorum eius imperium extenditur. Quatuor Tribuni simul congregati virum unum cuique arti praeficiant, qui Vristor appellabitur: aliquando Vristeres cum Tribunis coueniant ad consulendum quidquid ad commune artium pertinet.

Verum , cum deliberandum est aliquid, quod ad populum, & ad plebem spectaret, quatuor ex singulis Collegijs, &ab unoquoque Collegio eligendi simul congregentur.

Alcus Dorius scripsit.

Haec tibi commendo 'o Promms 'sulanus Mno post Catilinam.

Secuntur Leges sacrae Vulterranorum.

Sacrorum Maximus Pontifex primus sit omnium Thuscortum Pontificum . iuius summa auctoritas sit in facilificijS, in sacris ritib us , in rebus religiosis, &anctis. Hic quoad vixerit munus obtuerit. Ab uniuerse populo eligatur, &a Generali Concilio confirmetur: sit maior quinquaginta quinque annis ; sit aruspex, & e Senatoria familias an Vulterranus sit, nihil interest: verum Thuscus esse debet. Hic omnes alios Pontifices confirmet s e si errauerint puni at . In Generali Concilio in medio Lucumonum locum habeat: votum autem reddere non debet: In Vulterrano Senam cum Lucumone pari gradu sistat; in Templis omnibus praecedat ; in Augurum Collegio secundus sit a Prs secto. Si Uxorem habuerit inter Ancironas, &Vestales primum locum habeat: verum virum non videat, & tanquam extraneum habebit tertio mense excepto quo tempore simul cum viro inhabitare potest. Duodecim Sagi Pontifices semper Maximo Pontifici adsistant, &consilio iuuent: Sacerdotes creent 3, triginta annis sint maiores ; non Maximo Pontifici coniuncti; sint patriiij ; duo ex eadem Familia esse non possunti & e Collegio Augurum esse debent. His sacra omnia publica, & priuata subiecta sint. Sacerdotes Martis vigesimum quintum annum excedant: tres primi semper sint e Maurorum familias alij Cities Vulterrani: quotidie Marti sacrificent,& Schemos cantent: si quid irreligiose factum audierint,aut viderint,ad Pontifices deserant. Per eos bellum indicatur, & foedus pepigatur. Ad Sacerdeles Herculis pertinet curare, ne inter Cities dissensiones orian

tur ;

220쪽

tur ; & si ortae suerint accomodare tenentur. Primi duo semper e Cecinnarumamilia orti sint ; qui Lucumonem diademate ornare debent. Curent, ut dies festi , religio, & ritus sacri ab omnibus obse ruentur. Iani Sacerdotes sexagesimum annum excedant: quatuor tantum sint ; quorum onus est Iano primitias omnium frugum & arborum, & bestiarum OL

ferre .

In Templo Iani milites, & Senatores Pontifices ingredi possunt. Iunonis Sacerdotes triginta annis minores sint, qui excesserint Sacerdotio abdicentur ; & alius in eius locum subrogetur. Ad hos ludum, dierum festorum, & sacrificij intimatio pertinet. Vestales virgines omnes sint patritiae,quorum parenteS per trecentos annos Senatores fuerint, a duodecim Pontificibus eligantur, & maior earum alijs imperet. Non recipiantur maioreS decem anniS, nec septem minores. Earum cura sit ignem perpetuum conservaressit sorte sanctus igniS extingueretur, a Pontifice Maximo caedi iubeatur. Similiter Vestales Arretinae Ciuitatis, Perusinae, & Fellanae a duodecim Pontificibus eligantur Vestalibus Vulterranis in omnibus subiectae sint. Inopes, & aliqua parte corporis, debiles, illegitimo coitu natae Vestales fieri non possunt. Vestalis impudica viva sepeliatur. Ancironae mulieres Deae Aretiae ficrae semper cum choreis Deae adsistant. Vestis, Dianae, & alij Sacerdotes a Pontificibus ad placitum eligantur. Quot annis a qualibet Ciuitate Sacerdos unuS mittatur ad Fanum Voltum-ns a Vultetranis vero duo, qui omnes Deae administrabunt. Omnes Pontifices,& Sacerdotes Thuscorum ad sepeliendas Maximi Pontificis cineres conueniant Vulterrae: ibique maneant donec alius Pontifex Maximus eligatur ; eique obedientiam tribuant, &iurent. Vulterranorum Sacerdotes omneS Kalendis primi mensis ad coronandum,& honorandum Lucumonem conuenire tenentur, XX. Scarii bDie vj.Ito

Colligium deficiet, haec ideo repono ego Prosperus.

Secuntur Auguriam, & Aruspicum ordinationes ab Alco Dorio latinis litteris tradactae.

Augurum, vel Aruspicum Collegium omnibus publicum sit, & tanquam sacrosanctum habeatur. Augurum numerus non terminabitur: omnis, qui Praesecto, Magistro, & maiori parti Augurum dignus videbitur, inter Augu

SEARCH

MENU NAVIGATION