Idea conclusionis Facultatis Theologiae Parisiensis, ferendae occasione approbati à duobus magistris libelli, qui inscribitur, Éloge de Michel de L'Hôpital, chancelier de France, discours qui a remporté le prix de l'Académie franc̦oise, en 1777

발행: 1777년

분량: 10페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

IDEA CONCLUSIONIS

Facultatis Τheologiae Ρarisiensis, ferendae occasione approbati h duobus Magistris Libelli, qui inscribitur: Eloge de Michel de PHopital, Chantakr de France, Disours qui a remporte te Pria de P Acarimis Erat Ois, en 1777,

Di a prima mensis Octobris proxime elapsi , ad Parisiensem Theologiae Facultatem , Magistrorum unus, in generalibus Comitiis, Orationem gallicam detulit , sequenti titulo insignem: Eloge de Michel de rBbitat , Chian elier de

France , Oc.

Huic operi & adjunctis eidem annotationibus , inesse multa questus est , quae in Religionem peccare, & aperta reprehensione sibi digna videbantur. De quibus consilia Facultatis iniri eo magis postulavit, quod isti libello approbationem suam duo Parisienses Theo logi , non sine summa multorum offensione, subdiderint. Re in deliberationem missa, omnium consensu statutum est , laborem curam que impendi confestim oportere , ad ea exploranda quae factam expostulationem

2쪽

contingebant. Absque mora scilicet pro Cpicere Theologorum ordo voluit , ut siquid utriusque hujus Doctoris suffragio

perniciose firmatum esse deprehenderetur , illud ad recti verique normam exigeret censoria Facultatis universae sen

tentia.

Intellexit enim eo diligentius sibi spectandum esse, ne damnum aliquod , in re praesenti, contrahat fidei integritas, quo conjunctiores Collegio suo sunt, qui

in culpae ac vituperationis parte ponuntur. f t sane nemo usquam est, divinis

presertim rebus addictus, qui possit officii conscientia vere perfrui, nisi procula favore sensuque suo disjunctum ostendat , quidquid vel minimam praebet Religionis violatae suspicionem. De more igitur solito , Theologica

Facultas Deputatos nominavit, qui habitae inter ultima Comitia querimoniae Tationes excuterent, ad hodierna deinde Comitia relaturi. Quod quidem munus cum illi sedulo S tempestive absolverint, post auditam, in praesenti Conventu, Deputatorum relationem, interrogatis singulorum Magistrorum sententiis,

ra contineri a Theologo quovis Catholico plane rejicienda , & aExam eidem

operi duorum Facultatis Magistrorum subscriptionem a se vehementer improbari. II. Majorum suorum, in causis similibus, vestigiis insistens. s 1 ) hanc subscriptionem, pro sua , quantum in se est ,

authoritate , ca sam irritam , nullamque

Pronuntiat ne cuiquam deinceps per speciem & umbram Doctoralis nominis illudat. III. Decernit ut eadem subscriptio palam & expresse revocetur a duobus Magistris , quibus inconsideratum illud suffragium excidit. IV. Hac occasione data , Doctores

omnes hortatur & admonet, ut magis ac

magis attentos se praestent, in iis orationibus inspiciendis, quibus apud Academiam Gallicam , singulis bienniis praemia solent apparari. Memores ipsos Facultas esse velit, pro re & causa religionis, se palmarum illarum arbitris sponsores fie

ri , ne Litteratorum virorum frontem coronis exornent, quas pietas aversatur.

V. Varias inter propositiones, in quarum approbatione deerravit utriusque memorati Doctoris manus , sequentes Facultas subjicit, unde necesssariae hujus animadversionis aequitas utilius de facilius cuique innotescat.

1ὶ Vide Censuram in Libellum qui inscri- lj tionis Iudiciorum , a D. d'Argeutre, pag. 18bitur : le Pacisque veritabia, Tom. 3. Collec- 9 19.

I. PROPOSITIO.

Haec propositio , sibi pravitate alteram assinem habet, quae jam anno I 61 7 judicio Facultatis reprobata est tanquam contumestina , O viam aperiens ad multas

3쪽

his eses in Tridentino Concilio damnatas , revocandas i ) temere, verbisque inverecundis , & haeresim sapientibus, derogat authoritati Concilii, in quo Praesules universalem Ecclesiam repraesentasse dicuntur, quodque Gamenictim diserte postea Vocatur , pag. Ia , lin. 6 Sc ; irreligiosa est, & convicia faciens ipsi Divino numini, cujus spiritu conditas fui isse hae in Synodo fidei regulas omnes Catholici profitentur ; & eodem spiritu ibi pariter

in stitutas agnoscunt alias quasdam leges: eas nempe quae sunt generalis disciplinae,& totius Orbis catholici reverentia conse

craritur. 1 Collect. Iudici. Tom. 2 , pari. 2, pag. 1O7. Columu. 2.

II. PROPOSITIO.

Haec propositio , quae Carolum-Quintum, Paulumque tertium , ope Concilii Tridentini, nulla fidei commoda consectatos esse significat; sed eos sic animatos exhibet, ut Concilii viribus & organo , rebus tantum suis inservire vellent, ambitiosa, impie fraudulenta , tyrannica solummodo machinantes & molientes:

haec propolitio venenato detractionis

felle suffusa esst ; recoctas quasdamosorum Ecclesiae calumnias ingerit ;tota libidini conviciandi turpiter indulget: bona praetermittens, mala seligens, quod iniquitatis arguit vel ipsa ratio na

turalis.

III. PROPOSITIO.

Haec propositio , verbis quidem indes nitis prolata, sed continuae rerum Tridentinarum mentioni permixta & interjecta ex serie & vi sermonis, scandalose in ip-

4쪽

sam Synodum Tridentinam commoVetodia quae propter denegatum ut objicere non dubitat) salvum conductum , incendere nititur. Ea quoque propositio,

praeter omnem veri speciem , telum in Tridentinos Patres intorquet, eosque infando probro , vel ut aversOS a Tacione , dilacerat.

Ab initio quippe Concilii Tridentini, usque ad Julii ΙΙΙ tempora, ipsi

Protestantes , indomita contumacia, hanc

Synodum fugitaverunt i), cujus adeundae propositum omne palam abjiciebant ,

schismaticas rationes causati, immodica& absurda jura affectantes, inflati tur bulentis erroribus, magnisque superbientes patrociniis. Subinde vero quatuor instrumenta datae Protestantibus publicae securitatis , in codicibus resumpti sub Julio III Concilii, ante omnium Oculos

obversantur ae qua de re , ut ceteri omittantur historici in non ipse prorsus si luit Petrus Soavis , licet animi in Tri-l dentinos Patres minime propensi 3 ).

i) Vide Fra-Paolo , Hist. Conc. Trident. Libr. I'. pag. 63 , 'O. Libr. 2, pag. II 6. Tra-idue . d Amelot in-4 I 699. 1ὶ Vide Concit. Trident. Sess. I 3 , IJ, I 8. 3 Hunc scriptorem palam adversaritim esse Concilii Tridentini dicit Bossuetius , ac paucis demonstrat, Histoire des Variations , Oc. Libr. XII, D'. IO' , pag. 392, Edit. in-I2. III T.

IV. PROPOSITIO.

munique jes pr*eis . fur fabolition du Celibat des Pretres , qui alors multiphoit te concubinage O Padultere ii volt echouer ses projeis , at est oblige de quitier se Concile e mala it a salabrilier la tum iere , O la lumiere di pera tot Ou tard les tenebres. Π satira de velo per uia jour certe verite , qui de uis lang-temps resti

Haec propositio , cum temeritate &scandalo, Ecclesiam Catholicam oblique perstringit: quasi aliquando per imprudentem inscitiam , tum vero ex allatae

etiam lucis contemptu, legem Celibatus Ecclesiastici abolere neglexerit. Qua vero ex parte tradit, sub tempus Concilii Tridentini flagitia Sacerdotum , ea multiplicante Celibatu , increbruisse :Propositio eadem falsa est, contumelio se , favens haereticis, vitae Celibis hostiabus, in ipsa Tridentina Synodo damna

Demum qua parte assirmat diu te nebris obrutum fuiste discrimen summe necessarium , quod Ecclesiae disciplinam a dogmate dividit: Propositio haec falsitate inficitur manifesta , & haereticae pravitati proxima. Nulla enim notior res est, quam varietas in Ecclesiasticam discipli-

1 Vide Concit. Trident. Canon. 9 dc Io. Sest. 2 . de Matrimonio.

5쪽

nam, singulis fere seculis , inducta ; licet

dogmatis immotam esse veritatem Ecclesia semper crediderit. Ipsam itaque non olim , non diu, latuit quid disciplinam inter & dogma disserat. Pariter nihil apud Catholicos fide cer.

volt eclore uire irie politique . .

Religie e , O la tolerance Civile.

Lec propositio , quae tolerantiae Religiosae dc tolerantiae Civilis distinctionem, seculo duntaxat Ecclesiae decimo sexto , in lucem exiisse supponit, illamque non alio signat quam politici cogitati vocabulo : falsa est; Ecclesiae constantem doctrinam invidiose dissimulat ; appellatione politici cogitati , quam solam adhibet, captiosum sensum huic distinctioni affingit ; recentiorem ipsius ortum supponens, quae firmiora sunt ejus fundamenta subvertit.

Tolerantiae Civilis a Religiosa discre pantiam demonstrat ordo ipse duplicis

Potestatis divinitus institutae , ut altera res spiritales, altera temporaleS, auth ritate propria, moderetur.

Religiosae tolerantiae dispensatio penes Ecclesiam est, quae, cum haeretico S poenis spiritualibus reprimat, pervicacesque e sinu suo ejiciat: iisdem respiscentibus

tiori tenetur, quam nulla die Ecclesiam deseri a Spiritu veritatis. Cui profecto fidei valde dissonat quisquis tempus aliquod fuisse fingit, cum ad rem scitupernecessariam Ecclesia tota caligaret.

. . D dstinction entre la tolerance. Pag. 22. veniae salutaris beneficium indulget ;Christianae disciplinae regulas , ita ferentibus rerum adjunctis, modo tem perat , modo arctius adstringit. Dispensationem Civilis tolerantiae ex e

cet secularis Potestas, cui scilicet Ecclesiae fidem Canonesque tueri, ex innato jure, competit. Quod officium optimi Principes ita impleverunt, ut se subditorum non minsis Patres esse meminerint

quam Dominos ; ut extrema supplicia perraro denuntiaverint Haereticis , ii Lque facinorosis, ac seditionum faces subdentibus ; ut easdem poenas , non ad quaevis hiereseon genera, non ad omnia loca , tempora , indiscriminatim extenderint. si in Saluberrimum tam justae distinctionis principium Christi Evangelio subnititur. illud Ecclesia nunquam nescivit. χ)Illud vel a primis seculis Sanctissimo

i) Vide FZeuo , Institui. au Droit Ecclesiastique, chaP. IO. α) Infausta quidem quandoque tempora inciderunt , quibus misierrime neglectus ac pene profligatus videtur tolerantiae Civilis usus. Sed quae praecipiti hominum furore , Vel reso , tunc gesta sunt , nefas est ipsi Ecclesiae adscribere. Optabat illa tutelam secularium Potestatum , &implorabat: sed moderatam . & finibus Evangelicae caritatis contentam. Si piae Matris voto nonnulli ipsius Patroni & Ministri neutiquam aut male responderunt, Ecclesia talibus auxiliis commota magis quam adjuta , passim ingemiscebat. Haesit omnis culpa in ejus defensoribus ; qui saepissime, ut mansuetudinis lineas transilirent, miniis impulsi sunt corco Religionis studio, quam ira impotenti, effreni ambitione, odio, livore , ipsa Haereticorum audacia incredibili, factiosis eorum motibus, minis ac flagitiis.

6쪽

rum Hominum exempla, dictaque incul- carunt 1 . In his ea distinctio radicibus

valide defixa est , non in meris artis potiticae cogitatis; ista sese commendat &probat origine : novam dedignatur, ipso novitatis titulo suspectam. Recentioris ortus notas relinquit adulterinae illi & exitiosae tolerantiae , quae fidem 3c haeresim uno ordine collocat; Catholicorum Principum peculiarem tu

telam avitae Religioni invidet; fortam sceleribus impietatem cervice celSa Uagari patitur; laxiores habenas doctrinis remittit ipsos boni malique terminos divellentibus ; errores omnes pudori, honestati, Regnis, Aris, minantes, a metu quolibet poenae civilis eximit. Talis tolerantiae monstrum nulla Avorum aetas edere potuerat; dignum fuit quod inter pestilentes hujus seculi foetus pullularet. 1) Vide Fleury , Historo Ecclesiast. Lib. I 8,

5. Cyprian. Epist. II , Libr. I. S. Joan. Chrysostom. Homil. . de verbis Isaiae , &c. &c.

VI. PROPOSITIO.

Haec propositio , quae laudibus eximiis assicit, ac venerationi commendat Joannem de Montluc , Episcopum Valentinum; Virum licentioris vitae : si) in religione fluctuantem , saepe naufragum ;1 catentium erroribus librorum authorem ; a) Potentum arbitrio versatilem ;ad apologiam usque Bartholomaeani pia-

.... Pintrepide Montiue, Eveque culi projectum, 3) famae ob ingenii quidem dotes splendidae, ) sed nisi senem poenituisset, ob vitia omnino damnose : Haec propositio , quae praeconiis extollit ejus indolis Antistitem, singulari vel imperitia, vel judicii defectu, peccat& labitur ; piarum aurium offensioni

nata est. 1) Vide Bossuet, Histor. des Variat. Lib. 9,n. 99 , pag. JO , & Lib. 7, Π. 6, pag. 318. i) Vide Collect. Iudicior. Tom. 2, pag. 296, 3OO. 3 Vide continuat. Hist. Eccles Lib. I 73,

.) Vide Spondanum ad annum IJ79.

7쪽

VII. PROPOSITIO.

a Eveques commen cent par etre humbisS . . . . . regardonS les Pro - 1 testans comme nos Preres ne tis condam nons pas sans tes

a entencte. Par tine rigueur deplatae, te Patriarche d Alexandria: CONTRA IGNIT Σ) Arius a semer Par- muties erreurs o par unera conduite egalement indiscrette ON forca Nestorius a persevererra dans une Doctrine non molns fune,te a fulse A. Pag. 26 & 27.

Haec propositio, vel potius propositionum prolixa series, quae propter generaliorem Hospitaliante concionis eXcusationem suspiciosissima jure merito videa-

Alexandrum censuram plausu pessimo speciatim excipit. Verba quippe Cancellarii quae censuram hanc complectuntur excerpit ; ac simul in ipsius gratiam con fidentissime illos compellat, quos idoneos

maxime censet recti decori aestimatores. Quasi vero nec aequitatis, nec decori oblitus sit Hospitalius , cum fretus

una Socratis historici opinione ) sanc-

1 Extruit du Discoura de Pmpital. Σ Molliore Vocabulo utitur Author Vitae Gablicae Hospitalii, pag. 118. Londini, in-ΙΣ. IT64. 3 Ea generali excusatione praesens pIOpΟ-sitio a labe scandali saltem ingentis absolvit, V. g. sequentem Hospitalii sententiam , quam punctis scienter & ultro interpositis hic suppressit: N'emPl ons pias beatico de Livres ni d autorites; dans l'examen des differen is de la Religion) il ne nolis faut que la parole de Dieu s c est la fourcede toti te Doctrine. Hanc autem sententiam vehemens urget haereseos suspicio ; quia nimirum haereseos vitio laborat assertum , quo fons omnis doctrinae Bibliis Sacris, secluia traditione, circum Cc tibi tu r; & huic assertioni maxime convenit relata Hospitalii sententia; in isto quippe ejus pronuntiato : paucis utamur Libris O testimoniis s unicum Dei Verbum nobis opus es, voces Verbum Dei , solam Scripturam , citra Traditionem , seu Verbum Dei traditum , obvio sensiudesignant. Si quidem ubi tot ac tantae controia versiae movebantur, Traditionis investigatio multorum Librorum ac testimoniorum collationem sane postulabat ; ac praeterea dum mutuae Catholicorum & Protestantium contentiones fervescebant , ex utraque parte per Verbum Dei simpliciter appellatum, Sacrae tantum Paginae intelligebantur ' . Vide Tillemoni, Tom. VI. in Vita Sancti

Alexandri. ') Vide Censuras multarum propositionum quae, propter injectam mentionem solius Verbi Dei, velut omnis Doctrinae fontis, a Facultate Theologica damnatae sunt. Collec . Iudiciorum. TOm. a , Pag. 14s. Ibid , Pag. I P. TOm. 3 , pag. 176 & i .

8쪽

tissimum Alexandriae Patriarcham reum egit inconsultae duritiei, & indidem admoti Arianis ignibus flabelli. Quem tamen virum vox totius Nicaenae Synodi ut pacis mire studiosum collaudat i); quent Sogomenus scribit displicuisse nonnullis, quod novitates Arii contra quam decebat , toleraret sa); cui testimonium se quens a Theodoreto perhibetur paternae lenitatis erga Arium , fanatico livoris &haereseos spiritu ferocientem 3) Alexander , inquit Theodoretus , apostolicorum doematum vindev O patronus primiam admonitionibus d consiliis hominem ab instituto revocare conatus e s. Sed tibi eum insanire, O impietatem fuam palam praedicare animasertit, ex Pr b-terorum ordine eum eiecit: poenis , ut claret, tantum usus canonicis, & quo demum

tempore necessitas ipsa postulavit P. Quanto magis sequitatem Hospitalii decutit et iis testibus aures commodare, ad parcendum Praesuli Coelitibus ad scripto, quam ad crimen illi inferen

dum uni socrati confideret Hospitalium quoque de Nestorio, durius , ut putat, habito , concionantem inducit & approbat propositio praesens. Sed cui dentem Cancellarius sue imprimeret , non evidenter ipse declaravit. An sanctum Cyprillum Alexandrinum , an sanctum Coelestinum Papam I, an Patres Ephesi nos in vituperationem VO- caret , noluit ad liquidum perducere. Sed gravem vel eo solo culpam admisit, quod tanta Praesulum nomina a gene rati sua criminatione non tuta praestiterit ;imo quod delicti communis illos omnes subobscure & injuria postulasse videatur. In his profecto videtur Hospitalius fidei Patronis subirasci; haeresi , minusquam par est , succensere. Hos ex illius concione putidulos flores male deprompsit praesens propositio , nimis blandita nuperis Tolerantibus : quorum sapientia prima es odisse fidei vindices & quibus , quidquid impietatem pungit, statim dolet, velut unguis in ulcere.

1 Vide Epist. Synodi Nicaenae apud Socratem Lib. I. Histori. Ecclesiast. cap. 9, pag. I 3, Edition. Paris. 1677. 1 Vide Sozomenum Lib. I. Hist. Ecclesiast. cap. IJ , pag. IT'. Ibidem. 39 Vide Theodoretum Libr. I. cap. 2, pag. 4 1bidem.

Vide Tillemoni, loco supra citato. 1 Indefinite loquitur: On forsa Nestorius,

VIII. PROPOSITIO.

Ine Guerre de pluskurs sectes divisoit les Theologiens O les Iuri

Haec propositio quae supponit Juris- multis ante Hospitalium seculis , contro- peritos inter & Theologos exaestuasse, ii versiam de mutuo foeneralitio ; quae docer

9쪽

docet ad ambiguum quemdam Scriptura: locum revocari omnia Theologorum, contra hoc mutui genus, argumenta, quae malum negotiationi, ut inquit, illatum mutui funera titii repudiatione, sanatum e sie pronuntiat, statim atque per legem Principis determinata est pecuniae

fetura:

Haec propositio falsa est ; immerito Jurisperitos & Theologos inter se , ge

neratim hac in re, committit i captiosa est, & favens usurario lucro, quod ex mutuo , ipsus mutui nomine, percipitur prohibente non uno tantum Scripturae loco, sed plurimis: ac prohibitionem illam declarante Traditione , innumeris Conciliorum , Pontificum, Patrum documentis & definitionibus consignata ;

occulte ac temerὸ versiculum capitis sexti S. Lucae trigesimum quintum , velut ambiguum & ancipitem indicat ; quem nempe locum , ut illustrissimi Bosi uetii verba hic adhibeantur , Traditio tota ad Uura, seu mutui ex se ipso lucrosi, condemnationem consecravit sIJ perversum Legum in Gallia vigentium interpretationem, eamque Supremi Senatus sapientia semper reyrobatam, suggerit , innuens scilicet redditum legalem pecuniae, Visolius mutui, licite percipi posse , sectandum jura praedictis legibus expressa; hunc

tamen redditum , ut 1eipsa sinunt Leges illae percipi, justis aliunde titulis Occurrentibus : 1ta in ejusmodi titulorum numero , mutuum solum , ratione sui ipsius , nunquam reponi permiserunt.

1 Vide Bossuet in documento Pastorali con- tra versionem Novi Testamenti Trevoltii Edit. 17 2 , pag. I78. Edit. Parisiens. I oz. in .

IX. PROPOSITIO

Les Papes qui dans Iorigine illa uolent agi sim te Monde cinerienqueu quatite de PREM TENs DOCTE VES DE LwGLISE , PFO' Aterent de Pascendant qu'avolt acquis la Religion sun lis Nations de i Eurve. En r a 79, Alexandre III excommunia inae inclament quiconque o imit senester a intense. Pag. 39, note 27.

Haec propositio, quae supponit , ad duo dec1mu1Dusque seculum, solas primorum Eccletiae Doctorum partes in orbe Christiano tractatas esse a Romanis Episco sis; deinde vero innuit eos ad novum authori tatis genus ac fastigium pervenis- , Hagrante postmodum in Furopa reli gionis studio : haec propositio falsa est ulum omnem Papalis in Ecclesia Potestatis, docendi incio ulteriorem , erronee traducit ut mutationem moris apud

Christianos pridem inveterati; temere e subdole impugnat authoritatem, ex institutione Christi , summis Pontificibus competentem , generales ad Ecclesiam universam Leges dirigendi, servato juris ordine ,& easdem, secundum limit tronem Canonum , pomis spiritualibus

10쪽

sanciencli denique favet Haereticis, qui clamant , ut observat Boisuetius i )Papa authoritatem crevise Per te ora , humanam es se , nec totam ab initio ; sed fuis partibus hinc inde coalitam O consam

cinatam.

PRAEMIss Is propositionum exemplis abunde ostensum est , quam imprudenter duo Theologi Parisienses nomen suum subjecerint illi Orationi gallicae quae inscribitur : Eloge de Mohel dei'mpital, &c. Aliis propositionibus excutiendis, quae possent reprehensioni patere, supersedebit Theologica Facultas, ne diutius in

sistere cogatur arguendae Laudationi Cancellarii perillustris, cujus plurima fuisse in Galliam merita lubens agnoscit , ac memor profitetur. Eo igitur de reliqua Oratione silentio , non intendit Facultas asstentiri ceteris omnibus, quae, vel in ipsa oratione , vel in annotationibus subnexis, ambo Doctores nimium patienter approbarunt cum praesertim libellus iste, in decursu examinis , obtulerit alia quae Religioni nocere deprehensa sunt, sententiis errantibus & temere prolatis stili protervia, dicteriorum 8c ambiguo rum verborum jaculis : alia quae visa sunt, amaris salibus extra pomeria natis , amplissimorum Magistratuum Schonorato rum Civium ordines lacessere. i In Corollario defensionis declarar. Creri li Gallicani, pag. Io, prima Edit. in-Α.

SEARCH

MENU NAVIGATION