장음표시 사용
2쪽
A Lo Y SIUS VALENTID. N. M. Q E. ageretur cum
praeclarissimis viris , si, ut patrimonium , ita omni patrimonio praestantiorem gloriam rerum gestarum filiis relinquere
3쪽
suis non possent. Carerent enim fructu laborum sitorum, qui a parentibus in ornandis liberis propter quendam naturae sensum maximus omnium sitavissimuLque percipitur. Sed manat ad posteros
paterni splendor nominis , manant C-xempla, & quasi semina Virtutum ; neque Tu , IOSEPHE Rex , a Patre tuo solum Regni istius florentissimi , sed amplissimae gloriae haereditatem accepisti, quam per Te ipsum quotidie fieri auctiorem Lusitani jam sentiunt ,& longinqui audiunt atque obstupe-stunt . Quapropter laudationem funebrem J o A N N I s V. Regis , clarissimi Patris tui, dudum a me coram Pontis,ce Maximo , Eminentissimisque Patribus habitam, dum in Pontificio Sacello solemne eidem simus fieret, & nunc in manus hominum prodeuntem ad Majestatem tuamicum defero , illud defero , quod , vel sine hac nuncupa-
4쪽
tione mea, ad Te unum, quodam Veluti haereditario jure pertinere videatur. Habes in eadem oratione non illas quidem pro dignitate ex pressas, sed leviter adumbratas laudes unius Religionis, quae tanta in Patre tuo ac tam mi, rabilis fuit, ut, non qui eam praedicet, assentator, sed qui non magnopere praedicet , aut impius, aut maleVolus existimari possit. Fuerunt in eo permulta alia Virtutum ornamenta dignissima sane quae commendentur memoriae hinminum sempiternae. Quis enim singularem ejus in explicandis negotiis prudentiam Quis in privatis moderationem , in publicis splendorem Quis in Belli Pacitque artibus exploratam ingenii tertiam Quis aequitatem, ac sapientiam incredibilem ignorat Cui inaudita est magnitudo quaedam. & quasi animi exaggeratio, aqua nihil humile, nihil obscurum, nihil non amplum atque
5쪽
excelsum proficistebatur 3 Sed hujusDodi remm commemoratio multiplex &copiosa non erat illius nec temporis nec loci . Quanquam si recte judicare velimus ab uno illo laudis genere, quod totam rapuit, Sc quodammodo absorbuit orationem meam, reliquae illius laudes omnes profluxerunt 3 neque Christiano Principi, hoc praesertim tempore, nisi tuendae atque exornandae Religionis alius est cursiis ad Gloriam . Caetera enim habent Qrtasse quandam speciem gloriae vulgi opinione ex citatam ; at Veram, selidam, sempiternam gloriam non habent. Hoc tu idem
sentis & praestas , J O S E P H E Rex,
egregius imitator Patris, Majorumque tuorum. Perlatum est: enim ad nos, a que in ore sermone omnium percrebuit, quam praeclara regnandi initia, &fundamenta posueris, unde maxime ad domesticam gloriam cumulandam nite
6쪽
ris . Sed illa praesertim mirum in m dum celebratur tua singu laris adversus omnes humanitas, ac pene incredibilis clementia, qua ego fretus id, quodcumque est, operae, ac lucubrationis meae Augusto Majestatis tuae nomini consecrare non dubitavi. Hoc igitur si mains Te observantia summisque precibus peto, ut hanc Orationem , qualiscunque ea tandem est, & me ipsiam, tua illustri ac regia clientela amplissimoque patrocinio non indignum existimes . Quod si assequar, ut benignitas mihi tua pollicetur, satis magnum videbor cepisse fructum laboris ac industriae meae.
7쪽
Si videbitur Reverendissimo Patri Magist. Sacri Palatii Apostolici. F. M. De Ruben Areh. Thars Vicest.
Fr. Joseph Augustinus Orsi Sac. Pal. Apost. Mag. Ord PMd.
8쪽
Ε Μ I N I video esse dubium , BEATISSIME PATER. quin antiquissima consuetudo laudandi Christianos Reges, dum haec illis justa funeris persol-Vuntur, aptum quoddam Ora tionis genus desideret , non illud quidem profano cultu exornatum , & in quascunque laudes diffusum , sed grave , sincerum, plenum re ligionis , plenum veritatis , atque ejusmodi, ut ab hac tanta loci, temporis, personarum dignitate atque amplitudine non abhorreat. Dicendum est enim ex hoc loco omnium ad agendum sanctissimo, & prope Aram ipsius Dei , cui eodem tempore maxima caeremonia
Sacrum fit pro salute illius sempiterna, de quo sermo est : & apud Te dicendum, BEATISSIME PATER, qui
haberis Divinae inter homines veritatis caput atque fons; & in hoc consessu Patrum amplissimorum, qui momenta ossiciorum omnium non populari ratione, sed Evangelii , rectissima quas trutina , expendunt . Quare opum splendor , generis antiquitas , potentia dominatus , Imperii propagatio , instructi exercitus , ornatae classes, praelia, victoriae , triumphi, hae laudes , quaecunque sunt, quae certe cum barbaris Prinis
9쪽
cipibus atque a nostrae religionis gravitate abhorrentibus communes sunt. dominentur in concione multitudinis imperitae , valeant ad famam atque admirationem vulgi ; at in Christiano Rege collaudando tacitae praetereantur , neque in hoc religionis , & si pientiae sacrarium admittantur . Quicquid pie , sancte , religiose gestum est , id unum Commemorandum
ex hoc loco , atque ita Commemorandum , non ut
vana quaedam laudum ostentatio, sed ut Christianae spei solatium optimum verissimumque habeat. At in quo nam hujusmodi praedicationis argumentum Opportunius esse potest, quam in Jo AN NE V. Lusitanorum atque Algarbiorum Rege Fidelissimo , cui , tanto Reipublicae malo dudum erepto, amplissimiim hodierno die, magnisque & immortalibus illius erga Romanam Ecclesiam meritis debitum, funus persolvitur 3 Mihi quidem totam ejus vitae rationem animo complectenti, ac multis praeclarisque rebus cognitam& spectatam ejusdem religionem consideranti apta in eum cadere videntur, quae pium olim Israelitarum, Ducem Nehemiam vere de se praedicasse, divinis litteris traditum est . Hoc enim a Deo fidenter proli-Xeque precabatur, ut ne oblivisceretur, sed meminis. set in bonum , quicquid in domo Domini , & caeremoniis ejus, & in ordine Sacerdotali, & Levitico sancte accurateque secerat. Videtis jam , ut arbitror, quam bene ad excitandam spem & pietatem vestram hae laudes tanto Regi conveniant, quem domus Dei
instauratorem, quem custodem caeremoniarum , quem
ordinis Sacerdotalis defensorem & amplificatorem . verissime posIumus appellare . Atque utinam quantum huic loco , tempori , personis accommodatum
10쪽
est orationis meae argumentum , tantum digna esset argumento oratio , digna Christiani Regis verissimis laudibus , digna auribus vestris lEtsi Religio, quae pio castoque praepotentis Dei cultu continetur , una sit eademque universbrum ; tamen si externam ejus quasi formam & speciem consideremus, facile quidem certe intelligemus , non candem in privatis hominibus atque in magnis Principibus esse oportere. In illis enim latere quodammodo atque ad obscurum & tacitum quendam animi cultum referri unice potest; at in his . qui in excelso loco positi ad reliquorum exemplum diligentius observantur, prodeat in publicum necesse est. majoremque splend rem obtineat dignitatis suae . Quare cum de I O A N NI sReligione disputo, illam dico, quae splendida, quae magnifica . quae vere regia dici potest . Atque illud etiam contendo, nunquam hanc potuitse talem ac tantam existere, nisi altioribus quibusdam solidae atque intimae pietatis radicibus niteretur; praesertim cum nihil fictum, nihil simulatum cum omnibus in rebus. tum maxime in Religione possit esse diuturnum. At
quartus annus est & quadragesimus , ex quo tempore IOANNEs Tegnavit, atque ita regnavit, ut jam non sua, sed unius Religionis caussa regnasse videatur. Quid enim universo hoc tempore omnis ejus actio, ratio, cogitatio, tota denique vita fuit aliud , quam constans, perpetua, illustris exornandae Religionis voluntas p In quo evigilaverunt curae illius magnae atque assiduae . quo divitias , opes , autoritatem regiam contulit , nisi ut magnificentiam Templorum , splendorem Camremoniarum , sacerdotum commoda atque autoritatem augeret