Johannis Vogt catalogvs historico-criticvs librorvm rariorvm : jam cvris qvartis recognitvs et copiosa accessione ex symbolis et collatione bibliophilorvm per Germaniam doctissimorvm adavctvs

발행: 1753년

분량: 775페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

quanta possum devotione, siacrum esse praecipio.

Accipe igitur , Illu risue D

mme , Volumen hoc, non tam Ut

sempiterni cultus & observantiae, quam animi magis Tabi beneficiis aeternum devincti testimonium. Expediant alii laudes Llias immo talitati dudum consecratas ; mihi, humiliori quam hae postulant Pr dito ingenio , locum inter illoS relinquas , qui consummatam illam prudentiam , vigilem sedulitatem, intemeratam fidem , qua sit blimem dissicilemque, quam Tibi ΡΟTEN

TI S S I M I MONARCHAE NOSTRI

gratia, Personam imposuit, tot almnos jam sustinuisti, pio animo tantum Venerantur, & omni pietate &observantia placendique studio gratiam ac favorem TuuM demereri ad

nituntur.

Quod

12쪽

Quod reliquum est, Deum immortalem supplex Veneror, tum ut

ti Sque commodis cum admirabili Duo animi robore, & infracta corporis valetudine, quam diutissime firmum

Vegetumque conservet; tum ut res Tuas Titaque consilia ita sortunet, ut nulla unquam acerbitate pertu bentur. Dabam Bremae d. XVII. Sept.

M DCC XXXVII.

13쪽

Praefatio secundae Editionis.

Lectori Benevolo.

Ρaucissimis verbis praefandi ossicio de

fungar. Nunquam quidem putavisore, cum librum hunc ante quinque annos publici juris facerem, ut illi denuo excudendo secundas curas adhibituruseilem. Accidit autem praeter opinionem meam , ut, libro isto quam citissime per litteratum orbem distracto , ab aliquot jam annis exemplaria in Bibliopolarum ossicinis apparere desierint. Gratificandum igitur Amicis censui, qui se hujus Iegendi desiderio teneri non obscure mihi ostenderunt, summaque ope annixUS sum, ut non intum priore editione melior & castigatior prodiret, sed & insigni quodam

auctario locupletatus CaVe tamen eX- species, per Ctum tibi omnium librorum rariorum indicem a me exhiberi. Huic sane, nescio quis , sussiciat operi in tanta librorum multitudine, de qua Magnus ille L LiBNi Tius dicere solitus fuit : Si Mundus adhue mille annos durabit, I tot libri, ut hodie, consecribentur, o reor, ne e Bibliothecis integrae Civitates fant. Ego sane meam hic a s infir-

14쪽

infirmitatem lubentissime agnosco. Novis ruditis caussam fore Conquerendi, multOS, imo & praecipuos, notabilesque libros a me fuisse vel plane praetermissos, vel non satis accurate descriptos. Sed hanc materiam exhauriendi mearum non est virium. Tam penuria & defectus plurimorum librorum, quam assiduorum laborum , impedimentorumque publicorum cura & Catena, obstant, quominus tuae exspectationi satisfacere possim. Erit aliquando, uti spero & percupio, qui pluribus & majoribus adjumentorum copiis instructus, Bibliothecarum in variis Europae partibus hinc inde sparsarum supellectili curiosa locupletatus, familiari frequentique Virorum litteratissimorum consuetudine usus, lacunas nostras feliciter eX- plebit, dubia elucidabit, errata Corriget, aCopus nobis in hoc studiorum genere tradet omnibus numeris absolutum. Vale.

Bremae d. XVII. Sept. M DCC XXXVII.

15쪽

ris amen primae Editioni

praemissum.

Rariores libros nosse , non postrema

eruditionis pars dicitur. Nec desunt, qui nuperrime hoc argumenti genuS fuerint prosecuti. Ante viginti, & quod

ditorum querela : perraros esse illos, qui de libris rarioribus ex instituto tractaverunt sneminem extare, vix uvivam fuisse utiquem,

qui hanc illustrem materiam sibi seu erit peculiari dissertatione elaborandam ). Prostant jam nunc , & manibus Bibliophilorum teruntur doctorum Virorum hoc de argumento labores laude sua dignissimi, Jacobis riderici RΕiM MANNi, Richardi S I M o N , Autoris anonymi Ε s s A i s de Litterature, Hieronymi Augusti GROSCHVFII, Johannis Christophori WENDI Elii, Georgii SERPii ii, Joachimi Ernesti BL RG Lui, Andreae WEST PHALi, Nicolai Francisci HA YMii, personati Theophili SiNc Esti, Johannis Georgii SCALLHonNii, Augusti B A v E R i,Johannis Ludolphi BuNEM AN N I, ac forte aliorum. Consilium mihi est, haec celeberrimorum Virorum egregie

16쪽

observata operi meo inserere, illorumque divitiis ex tenui paupertatiS meae penu obolum adjicere. Non tamen audeo absolutam quandam rariorum Librorum Historiam polliceri ; Specimen saltem exhibeo Catalogi universalis Librorum rariorum , qualem dUdum votis exoptarunt

ctenus edidit. Quamobrem facile etiam me Veniam impetraturum spero a bonis &cordatis, si sorte in re dissicili erravero,& in via tam diffusa, nec minUS ardua, vires me deficiant. Exspecto doctiorum,& in hac palaestra exercitatissimorum Virorum , qui lectione multi juga ac mascula eruditione pollent, quique praestantissimas Bibliothecas excutiunt, ad opellam hanc nostram animadversioneS, emendationeS, accessiones. Publice hinc omnes Biblio- philos exoro, velint suas de Libris rarioribus a nobis vel praetermissis, vel non satis acCurate recensitiis , obferrationeS, sive nobiscum privatim , sive cum Litteratis universis publice , CommUnicare. Uale, ac Symbolis tuis meum institutum adjuva. Dabam Horneburgi, in Ducatu

Bremensi; d. S. Mart. Μ DCC XXXII.

17쪽

AXIOMATA

HISTORICO - CRITICA

RARITATE LIBRORVM.AXIOMATA GENERALIA.I. Dari & rariores Libri sunt illi, qui mi

cissimis manibus teruntur, inventu quoque S paratu sunt perdissiciles. II. Raritas Librorum non una est eademque ; dantur ejus gradus: hic liber est rarus , ille rarior , lite rari mus.

Vir Clarissimus Samuel ENCEL, in Republica Helveto- Bernensi Bibliothecarius primarius, Axiomata nostra de raritate librorum egregie cribravit, & dossissimis suis observationibus illustrata denuo edidit in limine Catalogi Librorum in omni genere raristimorum, ex quo additas eius annotationes adjectaque nova criteria hic repetere libet. Ita autem ad II. Axiom. commentatur : Cum sere tot gradus sint raritatis, quot libri rari ; plus tribus enumerandos esse censemus. Quamobrem addimus primum Celeb. Heumanni, illorum librorum, qui vix in quin, gentesima Bibliotheca reperiuntur, & quos propterea

18쪽

propterea Phisices Librorum nuncupavit 'quintum librorum minus obviorum. Quoad priorem enim gradum observandum n omnes libros rarissimos ad primam hanc classem pertinere , imo ipsius hujus classis libros massime inter se invicem differre raritate: v. gr. SERvΕTI Libros de Trinitatis erroribus, ejusque Dialogos adnumerandos esse primae huic classi, nemo inficias ibit , interim uterque liber ejusdem Restitutioni Christianismi nullo modo erit aequiparandu8 raritate. Q. ad 'quintam classem : sunt libri quidam , qui sensu strictiori non possunt pro raris vendi fari ; attamen non ubivis occurrunt, ct proinde minus obvii iure

vocantur.

III. Distinctio inter tune & nune, inter hic & illic, inter mihi & tibi, non est negligenda. Olim libri quidam fuerunt rari, qui nunc recuti ; nunc rarillimi , qui quondam satis obvii. Sic etiam Codices uno loco rarioreS sunt, quam altero; qui rari in his oris videntur, adhuc aliis regionibus suppetere possunt ; & liber,

qui uni rarus est , alteri non seque ra

rus videtur. Quilibet & hic suo sensu

abundat.

IV. Alii libri rari sunt quoad materiam, alii quoad formam, alii quoad utrumque.

M Quoad materiam rari sunt illi , qui sensu

strittiori rari vocantur , ob contenta sive argus

mentum

19쪽

mentum anxie quaeruntur , ct etsi forsan sepius recusi , tamen rari sunt. Altera species eorum , qui ob priestantiam quum citissime per literatum orbem distrahuntur & statim in Bibliopolarum tabernis apparere desinunt altera vero librorum suppressorum, impiorum, suspectorum , prohibitorum, qui merito occul tantur , ct proinde rari eveniunt. β) si uoad formam rari sunt editiones rarselibrorum alias satis obviorum. Ε. gr. quid magis obvium S. Bibliis Z quorum tot Myriades exemplorum ab inventa Typographia ad nostra usque tempora impressa fuere. Quid

rarius illis ipsis Bibliis a Guttenbergio , Fausto, Mentelio M. impressis, item Sistinis aliisque Z& se deincepS. D Denique rati sunt quoad materiam re formam libri rari semel saltem excus , ut & editiones librorum praestantiorum & rariorum primae ct incastratae &c. SAMvΕL ENGEL hoc σ proxime sequens criterium nostris Axiomatibus addidit.

V. Non omnes libri , qui in pluri

mis Librariorum tabernis non apparensi sunt rari ; e contra liber , cujus titulus in unius vel alterius Bibliopolae Catalogo legitur, non statim hanc ob causam satis

obvius nominanduS est. Qu0 d Tissis priorem observandum est : libros

futiles, leves, & alios merito neglectos , item editiones priores librorum, quorum

postea

20쪽

postea & auctiores parantur, sensim sensinque evanescere, imo saepius Seplasiariis vendi, ac proinde non amplius apparere, & tamen non pro raris venditari. Quoad secundam : Experientianos docuit, titulum libri rarissimi & ubivis frustra quaesiti in Catalogo unius vel alterius Bibliopolae , qui ipse raritatis immemor aut inscius est, quandoquidem repparere posse, cujus unicum forte fortuna exemplar cum aliis nullius pretiis eriptis in manus ejus incidit. SΑΜ. EN GEL.

VI. Libri rari non semper sunt optimi, aut digni, qui legantur ; quinimo nonnunquam sunt pessimi. Saepissime liber

malus, ac inutilis, ob solam raritatem in pretio est.

A raritate libri argumentum de praestantia eiusdem minime petendum est. CLERicvs Bibl. Ancien. es Modera. Tom. VII. p. 3. & in Praefatione Artis Criticae edit. An. III a. non inepte judbcat, raros libros raro esse praestantes, & ob id ipsum raros fieri solere, quod sint minus erudite scripti. Cons. HEV MANNVM in Conspect. Reipubl. Literar. Cap. VI. II. item Belytrage etur itfohen Hisorie der deuschen Sprache, Tom. VII. p. 492. ubi exemplis probatur : dasis die Seltenheli eines Buches osterer ein Zeichen ei nes selileelisen ais eines sonderbaren werilis sey. si

Hine ui Biblioth. AML T. XIV. p. I9 sqq. lepide

ii eaeagitantur, qui libros tantum raro S conquirunt, & studiosissime sibi comparant

SEARCH

MENU NAVIGATION