De magnetica vulnerum curatione, citra ullam superstitionem, dolorem, & remedii etiam applicationem, tractatus, mirandarum & in natura hactenus occultarum rerum causas patefaciens. Accessit in fine, oratio de luxuriosis & prodigiosis nostri ævi convi

발행: 1613년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

231쪽

Luxu in Convis. Iap sic de eo mentionem facit: Apici-

iis Marcus in Luxum & inusitatos sumptus multas argenti myriades in ventrem absumpsit. Hujus meminit quoque Athenaeus lib. I. asserens eum delicatum & locupletissimum, ab eoque complura placentarum gemnera Apitiana nuncupata esse.

Qxi in Ac tanta erat insania gulae hominis illius, ut in Lybiam ventris explendae gratia navigarit. Constat autem non aliunde majorem epularum luxuriam fuisisse apud Romanos quam pis cibus: Unde piscinarii nobilissi .

mi Romanorum dicti: Inde ostreinarum vivarii illa celebratissima Sergii Auratae qui primus Optimum saporum ostreis adjudicavit: nec cessavit gula quin & reliquorum piscium vivaria institue ret: Hujus inventi autor fuit Li-Κ c cinius

232쪽

Tractatis

cinius Murena, cujus exempli lim deinde nobilitas secuta est, Philippus, Hortensius, Lucullus, cujus piscinae quadringentis seste tiis veniere: pretia enim pisciundi insana extitisse docet Mullus ille

tantopere jactatus ac nominatus a Plinio,Juvenale & Macrobio. Hunc ab Asinio celere viro constitari emptum millibus nummum Plinius tradidit, id esset, ducentis aureis aestimatione Budaei. Merito igitur Iimperii Romani ruinam praedixit Cato ille, cum praemoneret, vix posse rempublicam illam, in qua quidem pisciculus pluris qu in bos veniret, oonsistere, nam pariter Luxturia invecta est, & Carthago devicta, cujus excidii autor & suasor extitit Cato, sumpto argumento a praecoci ficu triduo inde allata. Caeterum mira & immensa

233쪽

Luxu in Con biv. avium pretia, si quis animo reputet, facile coniiciet, auro&argento Romanos exuperasse, urbemq;Roman quasi arcem quandam expilatorum orbis totius videbit. Singula paria columbarum veni isse denariis quadringentis, Plinius testis est. Varro veris ait singula paria ducenis nummis vulgo Veniisse, siq; essent eximia, singulis millibos nummu in Corvum loquacem viginti millibus, nummum emptum constat, id est, aureis quingentis: tUrdos singulos ternis veniisse denariis historia proditum est: horum igitur s. millia hoc pretio divendita sexaginta millia nummum faciunt, & certum est tanta fuisse

Romae turdorum aviaria tempore Varronis, ut ex eorum fimo agri stercorarentur. Pavones quoq; in

summo pretii culmine fuisse a-

234쪽

aso Tracta de

junt. Marcus enim Aufidius Luraco saginare eos primus instituit, unde quaestum Sestertium Sexa ginta millium habuit, ut testatur Plin.Varro supra sexagena millia nummum dixit, quod & Budaeus confirmat, hoc est ejus aestimati, one mille & quingentoS aureos,

ex quo vectigali potest patere quanta fuerit gulae populatio.

va eorum venierunt denariis quinis. Hortensius Orator pavonem

primus cibi gratia Romae occidit, ct augurali coenae apposuit, cujus exemplum posteritas secuta in privatas epulas transtulit: Sed ne q: in anseribus ingenia Romano xum impigra visa sint, praecipue

vero epatis bonitatem novere, fartilibus enim in magnam alti ..tudinem crescit.

Aviaria primum instituit o mnium generum avibus inclusis

235쪽

Luxu in tanti . ast Marcus Laelius Strabo. Pretia quoq; pomorum mirabilia tradiis dit Plinius, nam singula Persica primum sestertiis quaternis veni hisse ait, deinde augescente gratia, auctoritate scilicet iis vescentium, pretium quoq; adauctum ad

Quare mirum videri non debet, singillas arbores, ut tradit Plinius, millia nummum annuo

reditu meruisse, cum septem aes exaginta poma hanc summam

conficere potuerint, tricenis numis singula venundat . Ergo sim gularum arborum circa stiburbana Romae majus erat vectigal, quam apud antiquos praediorum. Praeterea ut nihil intentatum luxus relinqueret, inventum quoq;

est quadrupedes saginare, tum feras tum domesticas, &mensis solidas apponetre.

236쪽

Tractatus Servilius Rullus primus Romanorum in epulis aprum soli dum apposuit, Persarum Magna- teS credo. imitatus, qui in suis mensis solidos asinos, equOS, camelos & boves assatos ponebant, ut Graeci autores tradunt, nec so lum in feris ventris insania visa est, sed & in domesticis, Suem enim celerius castratione pinguescere repertum est, iueq ex alio animali numerosior materia ganeae inventa est, quare Censoriae leges de nullo alio pecore frequentius paginas suas nobilitarunt. Interdicta enim caenis glandia, abdomina, testiculi, vulvae, sincipita&verrit a

Minus profectb mirabilis videtur lancium amplitudo tantopere celebrata, quando pecora integra mensas Romanorum subiisse, Romanorum his oria proditum invenietur. Vi- s

237쪽

Luxu in Conviti. V Vitellius in principatu suo

lucentorium sestertiorum, id est, quinque millium aureorum commentiri est patinam cui faciendae fornax in campis exaedificata est. Eicaria insuper vasa ex murrhinis fieri coeperunt post Pompeii victoriam, non tamen sine magna ejus infamia, qui tanti luxus autor fuisse visus est.

Nero capedinem unam murrhinam quadringentis sestertiis

paravit Verum alios fuisse mores Romanorum ante Carthaginem eversam clarum est, etenim legati Carthaginensium dixisse aliqua-do feruntur, nullos hominum benignius inter se vivere quam Ro

manos, eodem enim argento a-

Had omnes coenitavisse ipsos: at postquam de ea triumphavit Scipio aurumq; illud grande Punicum transtulit, totum in appara-

238쪽

tus mensarum paulo post transiit. Verum ad cibos redeamuS. Glirium somniculosorum fa, gina quoque instituta est, & vivaria, ne quid venter non devoraret.

Cochlearum pariter & faginanita vivaria commentus est Fulvius Hirpinus, ut illa: altiles ganeam quoq; implerent. Sed& vermes qui in ligno humore scilicet ni mio nascuntur, Cossos appellant, saginare altilesq; facere luxus invenit, quin & aliae foediora antiam alia in delitias gulae verterunt. In vinorum quoque differentiis infanivisse victorem orbis populum in confessio est. Primum ea nim fuit magna parsimonia, vel propter raritatem, vel quoniam sibi quisque moderabatur, trans marina enim diu fuere in autoritate, sed ubi bona sua intellexit Italia falernum que repertum, ob-

239쪽

Luxu in Contis. scurata est eorum gloria.Vertim l&demensis secundis & mellitis operibi is aliquid degustandum: per mellita hic intelligantur fericula dulciora, quae tunc mensiSi secundis inferri solebant, ut nostra memoria Saccharati misitis lepularum a pistoribus dulciariis,& omnia quae bellariorum censu i continentur, & saccharei panifi- eii operisq; structura in C ceni S, quae in lanceis argentis ad ostentationem traducuntur, magis uti delibentur, quὲm ut estetur. Neiro indicebat familiaribus suis

coenas, quarum uni mellita quadragenis sestertiis constiterunt: Quadragies autem sestertium, si

centenis millibus aure ortam nOstrorum aestimentur, quanti ipsa coena aestimari poterit hic vero divitiarum & pecuniae fruectum non alium expectabat qu in pro-

240쪽

c Tractatis fusionem, sordidos ac deparcos

esse dicens quibus ratio impensarum constareta praelautos vero . magnificos, qui abuterentur ac perderent: Laudabat idem mirabaturque avunculum Catium C ligulam nullo magis nomine,

quam quod ingentes Tiberio relici as opes brevi spatio prodegis set: hic in omni vitae parte prodigos omnes superavit, commentus novum balnearum tisum, portentosissima quoq; genera ciborum atq coenarum, ut calidis frigitis q. unguentis lavare ita r, pretiosissimasq; margaritas aceto liquefactas sorberet, convivis ex auro panes, atque obsonia apponeret, aut frugi hominem est eo- portere aut Caesarem, dic itans. Is opes immensas non modo deparci sed & sordidi Imperi Tiberii, quas annis tribus es viginti

SEARCH

MENU NAVIGATION