Oratio in theatro Collegii Regalis Medicorum Londinensis, ex Harveii instituto habita, MDCCCXLI

발행: 1841년

분량: 20페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

IN THEATRO

COLLEGII REGALIS A EDICORUΜ

HARVEII IN STITUTO

5쪽

HODIERNA die, qua beneficio Clarissimi Harveti laudibus exornandi Sunt, quicunque academiam nostram munificentia aut bonarum artium studiis ampliarint et sustentarint, ita propositum Collineare finem, ut non ab Harveio ipso initium faciam, plane dissicile esset: praesertim quod in tali coetu locum sibi facile primum Vindieat. Me vero, si quid de eo, tantus cum esset, indigni et temere Concepti proferre Videar, Veniam a vobiS eo impetra-tUrum Confido, quod non sponte mea, Sed auctoritate clarissimi praesidentis adactus, et aliena fungenS Vice hoe munus SuScepi; etsi nemini cedo, qui Harveium admiratione, et, Si viribus liceret, imitatione lubentius proSequeretur. Verum, etsi huic muneri obeundo impar Sim, quantum ad Harveii nomen et hujusce similium Virorum pro meritis amplificandum attinet, cuivis tamen in promptu Sit eXempla quaedam et praecepta de vita et moribuS eorum deSumpta Proferre, quae communi omnium utilitati inserviant. Id siquidem ad Harveii famam nonnihil pertinere arbitror; cujus ut reperta quidem per totum terrarum orbem Vulgata Sunt. ingentiam tamen ipsum nequaquam pro meritiS innotuit; etsi reVera parum abfuit, ut easdem quaS Baconus ipse Verulamius ob

nova cogitandi posita principia laudes sibi vindicare possit.

6쪽

Verum enimvero, Si in hae Harveti contemplatione repertis iis nonnihil immoremur, id ea mente noS DeiSSe putandum eSt, non quod res Satis cognitas in lucem de noVO proferre Studeamus,

sed quod, luce ex iis illata, ingenium ipsum hujusce viri, et quod

in eo singulare sit perspectius habituri simus. Cum multa alia, tum id praecipue intercessisse videtur inter Harvolum et plerosque aetatis Suae philoSophoS, ut eae Conjecturae, quas, eXperimentis postea adhibitis, obfirmare Voluit, adeo pro-Vi Sum est, ne aut incertae QSSent aut fortuitae, ut argumentis et indiciis nequaquam obscuris ipsae niterentur. Quod profecto eo magis in laudem Harvoli Cedet, Si quis recordetur non modo maximam fuisse ante Harveium conjectandi temeritatem, sed et a Bacono ipso in hac parte peccatum esse. A Bacono etenim nequaquam eadem Cautum eSi diligentia, ut conjecturae, e quibus inductio quaelibet quasi ortum capiat, Sanae QSSent, qua ad inductionem ipsam per ex Clusiones debitaS rite peragendum HSUS eSt.

Id profecto nemini erit dubium, postquam historiam Baconi

naturalem perlustraverit. Multa in eo libro se ConjectaSSe Credidit vir celeberrimus, summum quidem momentum ad phySicam scientiam habitura, cum eSSent reVera neque fructifera, neque lucifern. Quod si vix Bacono cedat Harvetus noster, qui Veras Cogitationis rerum vias patefecerit, mirus fuit quo illuxit splendore interminora Sui saecli sidera. Quod ita profecto manifeStiuS erit, Si quis eum vel cum illis conserat quos haud aliter Collaudatos esse suis temporibuS accepimuS, ae Si quadam de parte nomen HarVeiosoli debitum sibi possint vindicare. Sic voluit obtreetantium

7쪽

3 invidial At non iniquum fore censeo, ut quos arcesserunt alii ad redarguendas Harveti laudes, eos, ad easdem amplificandas in

hoc coetu hodie arCOSSum.

Nemini profecto dubium esse potest, quin do republica bene meriti sint ante Harveium tres praecipue Viri, quia claram motibus et functionibus cordis et sanguinis expendendis sedulam dedissent. Servetus, scilicet, Realdus Columbus, et Caesalpinus; etsi longissime absint ut divisas cum Harvolo laudes aut tulerint, aut tulisse debuerint. Νec magis dubitari potest, quin impedimento essent, quominus in hae investigatione profecerint, multa temere Conjectata, quae pro principiis hi viri clarissimi habenda voluere. Cujus rei documen haud obscurum id praebet, ut de natura hepatis disceptantes magnam illud viscus ossicinam aut quasi

Culinam esSe Statuerunt, in qua elaboretur aut Concoquatur SanguiS.

Qua Semel temere coneepta Sententia, haud abs re fore putandum eSt, ut motus, Si qui sint, et cursum Sanguinis de hepate potius quam de corde pendere credant; cum autem nullam vim motricem hepati inesse sentiant, rem totam in medio relinquant. Νam, ut Circuitum quendam Sanguinis per pulmones factum ConjeCturunt, parum tamen ista valuit Conjectura ad veram rei rationem eXpendendam. Quippe Sanguinem CompreSSO Pulmone, e Vena arteriosa in arteriam venosam exprimi credidit Servetus.

Cordi sodenim id tribuit munus, ut sanguini non tam propellendo quam quasi vivificando inserviat. Quod autem ad circuitum illum majorem Sanguinis per vasa totius Corporis faciendum, ne ulla hujus rei suspicio in mentes eorum incidere potuerit, obfuScatas B 2

8쪽

4 scilicet, vel ab initio, praVis conjecturis, sub quarum maligna luce iter faciebant. Quin Caesalpinus, qui proximus ante HarVeium

natus est, longiuS quam aut Servetus aut Columbus a Vera doctrina aberravit, a quo ponitur Sanguinem ab hepate elaboratum eum spiritu quodam aut aura vitali in Corde ita commisceri, ut pulsationi cordis thoracem ferientis aer subitaneo expansus in causa videatur. Quam profecto conjecturam ut temeram et indiciis carentem, ita aeque ac illam alteram de hepatis natura impedimento futuram e8Se liquet, quin Vera natura motus Cordis comperiatur. Quoniam, Si recte Sentiat de ea re Caesalpinus, pulsus cordem thoracem ferientis non systolicus, sed diastolicus

Adeo hi viri, principiis temere positis Orsi, longisSi me abfuerUnt, ut veritatem attigerint; etsi et subtilis essent et acris ingenii, et nequaquam ignoraSSe POSSent quae suis temporibus ab Eustacio et Sylvio et Berengaro de valvulis venarum comperta aut cogitata

At nostro Harveto, nune enim ad eum Veniendum eSt, Primo aut soli sui saecli penitus innotuit, parum valere aut obSerVata auteXPerimenta facta, quaecunque pravae hypothesi inserviant; nec ullam ei hypothesim placuisse liquet, cui non ipsa rei natUra aut Certa quaedam indicia fidem fecerint. Id modo sibi dandum postulavit Harvetus, ut cordi vis inest muscularis. Qua vi Cordis ConceSSR, nil vetuit, quin coarctatis ventriculis, sanguini per vasa mittendo possit inservire. Quos ad hunc modum conjectarat cordiS USUS, eoSdem, eXperimentiS saetis, Statim comprobavit. Cursu sanguinis ad hunc modum primum conjectato, dein Comperto, mOX HRT-

9쪽

. . .

velum summa cum perspicitate id quoque conjectantem agnoscimuS, ut non CurSUS modo, sed et recurSUS quoque sanguinis fiat. Cujus rei duobus praecipue indiciis usus sit. Valvulas scilicet venarum tales esse Comperit, qualeS eaS eSSe oporteret ad Sanguinis regreSSum eXpediendum: quin et Sanguinem ipSum majori copia Vasa pertransire Vidit, quam ut alimento refici et suppeditari possit. Quocirca, si verbis ipsius Harueli uti licet, nece SSe fuit, ut, mutatoci Su, ad Cor regrediatur. At quem hisce usus indiciis verisimilem agnovit, eundem ille sanguinis regressum eXPerimentiSpostea Certissimis Comprobatum reliquit. Quantum distent non experimenta modo sed et praedicta et conjectata Harueli a Serveti aut Columbi aut Caesalpini somniis, vix

opus fortasse fuit, ut apud Vos exponam, socii doctissimi; id modo in hac parte propositum habui, ut eum tanquam noVam philosophandi viam ingressum debitis, quantum in me Situm eSt, laudibus amplificem. Jactis ad hunc modum quasi medicae scientiae fundamentiS, quantum ad eam postea augendam Contulit Harvetus incertum est. Magni eum pretii apud suos esse habitum, et ab infelici Rege Carolo primo summis honoribus cumulatum minime incertum. Mox eum, Civili saeviente bello, direpta domo profugum ad OX-oniam Se Contulisse aecepimus, ibi que commorantem Collegio Merionensi praepositum esse. Id equidem socii clarissimi apud nos antiquissimum duco, ut literarum studia, quae nos in juVentute aluerunt, eadem et delectationem postea, et, Si opus Sit, Solatium praebeant; nil potuit Harveio contingere optatiuS, quam, ut in talem portum, naufragio facto, recipiatur.

10쪽

Sedenim cavendum est, ne hodierni instituti eo obliviscamur, ut vel in Harveio collaudando nimii simus, cum ille quidem hane orationem annuam, non Sibi, Sed omnibus, qui de Collegio nostro bene sint meriti, dicatam voluit. Quin beneficiorum nosmetipsi plane immemore essemus, si eos quidem taceamuS, qui in causa fuerunt, ut haee academia nostra fundata sit, ut honoribus aucta, ut privilegiis obfirmata; qui vel eam praelectionem Lumleianam inStituerunt, in qua, Si Vera ferunt, Harueli ipsius reperta primum pervulgata Sunt. Gratiae Scilicet Linacro, et Cato, et CadWallo reddendae Sunt, non ob id solum quo nobis ipsi profuerunt, sed ob ea etiam, quae huic Collegio ab aliis

Magnae Scilicet mentis opus fuit, novas res iis temporibUS moliri, et societatem legibus obfirmatam Construere, quae Vetaret inscitiam et audaciam empiricorum in vitas hominum impune graSSari; equa, Vol VentibuS anniS, orituri essent, non HarVeius modo, Sed et Sydentiamus et Freindius, et ingenium vividum et perspicax Radclivit, et quo nullus et suis et huic urbi toti dilectior Meadius, et ipse pathologiae anatomicae apud noStrates instaurator Baillaeus; clari profecti viri, de quibuS Vereor, ne Satius fuerit tacere quam eos parum laudare. - Quin fieri Vix potuit ut ipse Linacer, non a Laurentio Modico solo sed etiam a saevissimo Rege Henrico octavo dilectus sit, ni penitus ei nota essent quaecunque mentes diverSas hominum ita mulcere, et movere, et fingere poSSint, ut alienis voluntatibus ultro obtemperent. Nulla scilicet in re non instructus eSt, quae M .artem Suam ita philosophiam et literas humaniores

Spectaret; quibus profecto ingenii dotibus ea plerumque vis inest,

SEARCH

MENU NAVIGATION