장음표시 사용
51쪽
4 Τ IsTANI CHAICI, MEDIOLAN Ns Is, trem & opes recuperaret , amicos conuocat. Praete,
consanguineos & domesticos accessere ad eum Philipponus Languicus, Symoninus N Paganus Turriani. Cum satis copiarum coluisse videretur; Placentiam aggredi constituunt. Tenebat eam Galeacius vicecomes: qui nec ignarus eorum, quae inimici parabant, validum & ipse exercitum contraxit , pugnaeque se obtulit aduenienti hosti. Certatum est acerrime. Superior iam videbatue Galea. eius ; cum Philipponus, inclinatam suorum aciem resti. tuere nixus , pen E circumuentus est. Alteri agmini praeerat eius Propinquus , e Sancto Natario cognomia natus . Qui ubi Languscum telis peti cognouit; strenu E in consertos hostes incurrit, pugnamquε aliquantisper restituit. Tamen perrumpere ad illum non potuit rneque tantum virium habuit, ut se amicumquε seruaret. Profligatis aciebus , ambo capiuntur; viui γε Mediolanum perducti. Exterriti ea clade inimici vicecomitum continuo Conuentum Papiae in dicunt. Conuenere Ugo Baucius,& Thomas Neapolitanus Schiraeij Comes, & Frauci schinus Turrianus: factaquε conspiratione, equitum duo, peditum et rciter decem millia contraxere in Agro Laumellino. Quibus mox cis Ticinum traductis , Abiatum
Oppidum aggrediuntur ; sed haud ita facile potiuntur. Validum inerat praesidium- Tum submissi a Mediolano
sexcenti equites: quibus praeerat Theodorus Marchio Mon iis errati , & Salabruga Comes, ex Germania accitus thi pugnam committere coacti , a multitudine superantur. Τheodorus ubi inclinatam aciem vidit, suga sibi consuluit. Sala bruga cum filio captus est. Ab ea victoria Turrianus, in Agrum Seprium excurrens , Legnanum usque praedabundus deuenit. Thomas quoque Schiracius , sugientes persecutus , vicos diripiebat. Et dulcedine praedae longius prouehontur milites ; sed dum latius sparguntur , debiliores cohortes essiciebantur; & proinde obnoxij P pulorum violentiae, quos diripiendo per maximas iniurias in se irritabant. Ab indigenis vicatim opprimebantura
occurrebat praeterea cum integris copijs , quacumque densius agmen esse nunciabatur, vicecomes, & praeda impeditos obterebat. Sic , cum temperare in victoria nesciuerint, eandem amisere. Nam cum multi caesi se eis
rint , mille & amplius capti sunt. Caeteri, qui elabi pose tuere, alij Papiam, alij Astam se recepere. Thomas quoque tristis δέ moerens ebdem prosectus est. Per eosdem
52쪽
ines obsidentibus Parmensibus Oppidum , in ripa Nici
amnis situm, quem Montem Clericulum vocant, & quem Misa --t Ioanninus Sancio Uitalis tuebatur; eius auxilio misit Matthaeus vicecomes ex foedere quingentos equites, & paulo plus mille peditum . Sed hi, magnitudine apparatus hos. tilis perturbati , minimε penetrare ad Oppidum potuere. Ioanninus , cui praeter Vicecomitem Gens etiam a Palude cognominata obstricta iureiurando erat e cum nulla ex parte patere aditus auxilijs commeatibusquε videret; pri die Kalendas Nouembres, pactus suam & sociorum saluistem, deditionem fecit. Parmenses statim Arcem , rebus suis importunam , subrui atque solo aequari iusserunt . In Gallia autem Clemens Pontifex Christianos Principes in Concilium ad Uiennam Allobrogum vocavit . Assuere Philippus Franciae Rex, & duo filis , Ludovicus Nauarrae Rex , & Carolus Valesij Comes , tum Edoardus Britamniae Insulae Rex. Hic multa de Transmarina Expeditione agitata sunt , di alia , ad augendam maiestatem Pontificiam pertinentia r atque illud in primis, Ut designati in Germania Caesares iura & nomen Imperatoris a Romano Pontifice acciperent; quod tamen ab alijs longῆ ant hae institutum stilla non ignorabatur: item, Ut, mortuo Imperatore , per omne Interregni tempus Italicarum Vrbium gubernatio penὶs Romanum Pontificem seret . Statimque urbes, quae Ditionis Caesareae fuerant, tradi R berto Regi procurandas iussit; ac nominatim Ferraria illi cessit . Quae res inaudita , & nunquam antea tentara , graues motus & perniciosa.certamina excitauit. Siquidem ij omnes, qui Henrico adhaeserant, ceu Religionis rebelles vexati ubique coepere . Sed parum diuturna voluptas tantae accellionis rerum ei stetit. Pridie namque xalendas Maias Anni Millesimi trecentesimi decimiquarti Clemens ri . obije, non longὸ ab Urbe Carpentorato , Loco , quam 'vocant Rotam Mauram Castri Montiliorum . Post cuius mortem Ecclesia biennium sine Pastore suit, contention '
bus & discordijs Patrum et qui , Conclaui dissidentes diagress , Vrbequε Carpentorato dilapsi , ut in unum redissent, & Rei Christianae consulerent , adduci citius non posuere. Caeterum haud ita multo post obitum Clementis, RPhilippus quoque Francorum Rex illum secutus est r &Ludouieus fiIius , successor declaratus , non perennauit. Quare res Galliae ad Carolum secundogenitum , Valesii Comite in , deseruntur . In Germanis quoque summo in e --. discrimina Diuitig oste
53쪽
s Tars TANI CHALCI, MEDIOLAM INs Is d scrimine negotia publica suere . Ex obitu Henrici duo paribus suffragijs Caesares creati , Ludovicus B auariat, re
Fredericus Austriae Duces . Quorum alter, ut alteri cederet nam duos ea sella non capit adduci per communes amicos nequaquam potuere . Armis igitur & praelio decidere causam placuit. Comparatis copijs, commIll quὸ certamine , Fredericus succubuit. Ludovicus exteminplo Imperatorem se nuncupat. In Etruria verb Ugutio Fastolus, Pisis potitus , Lucenses tentabat et iniurijs &damnis atterebat: nec a Roberto , in cuius tutela spem omnem locauerant, auxilia ulla apparebant. Implicauerat se Rex Siciliensi bello. Scribit Gulielmus Ventura, se
ab iis , qui interfuerant expeditioni, accopi se r cum traiecisse in Insulam cum Uxore & Liberis, eum quatuor equitum , peditum verb sexaginta millibus: Classem ha huisse centum & viginti triremium , praeter alias varii generis ducentas r obsedisse Drepanum Urbem r sex memses frustratum, conflictatumquε fame, maiorem exercitus partem amisisset ac demum pacem a Frederico pet ijsse e de ,
dum reuerteretur , magnam partem reliquiarum nausea.
gio per ijsse . Sic fraudati opinione Lucenses, destitutiquὶ auxilio , ijs legibus, quas Ugutio dixit, pacem accepere. Reducti in Patriam Gibellini , & Alborum factio fugata .
Potitus Luca Vgutio , iustum exercitum comparat, Loca Ditionis Florentinae infestat e quae dum incursando prato dandoquὸ vexat , auocatus Lucam est tumultu oborto. Reducti exules agros & bona ab aduersarijs repetebant rsuperbe & contumeliose agebatur: atque ab iurgijs, Neonuicijs ad arma ventum est. Ugurio Urbem ingressus , certantes compescuit, agentesquὶ praedas verbis minisquEcohibuite & , ceu aequus omnibus venisset, neminem de
iniuria dubitare iussit . Guelphi tamen , tali Duci , Nqui factionum studijs multum obsequeretur, non satis confisi , populariter digredientes , una cum Roberti Regis Uieario Patria cesserunt. Quibus fugientibus, aduersarii non sollim sua recuperarunt, sed & illorum domos opesisque custode carentes invasere. Compostis rebus Lucenis
si bus , Vgutio Aretio quoque potitur, dedentibus Ciui suo Patriam Tartatis , qui illius fauore & auxilio reducti domum ab exilio fuerant. Qua rerum aceessione territi Florentini , Robertum enixὸ rogant , ne desit periculo suo r auxilia quam primum mittat ; si ab hostili iugo saluos se velit. Talibus precibus victus Robertus, Petrum fratrem a Duiligoo by Corale
54쪽
ΗIςTORIAa PATRIAa LI g. XXI. fratrem , Tarenti Principem , & Carolum filium, eum mille equitibus in Etruscos misit. Quorum metu , simul ει opera Guidonis Petra malae Episcopi, qui , quamuis eiusdem factionis homo, tamen adiga serebat , Tartatos principem in Urbe locum tenere ; Aretini ab Ugutione desecere . Et Parmae Conuentum habuere Ugo Baucius, Symon Corrobianus Vercellensis , & complures alii Heroes e qui , multa cum Ciberto Corrigio colloquuti, illi non solum restitutionem exulum, sed etiam , assinit
tem ut cum Gente Rubea contraheret , suaserunt. Sie Gibertus, iam annum matrimonio solutus, amissa Helena
Langusthi filia , duxit Magdalenam , Gulielmo Rubeo
natam. Quae nuptiae magna cum omnium laetitia ac celebritate actae suere . Quibus peractis, reuersi sunt Papiam. Baucius & Corrobianus . IamquE eodem ex Transalpina Regione aduenerant alter Ugo, cognomento Delphinus, cum trecentis equitibus e & Castonus Turrianus , Mediolani Archiepiscopus , qui Massiliae iamdudum exulauerat,& Matthaeum ac filios vicecomites interdictione Sacrorum& alijs sacerdotalibus telis persequutus , infames ignominiososquε secit. Caeteri militares copias aduersus eosdem contrahebant conspirauerant enim acerrimE in eorum perniciem auxiliaquε mittebant Bononia , Patauium fi Cremona , tum pulsi Bergomo & Laude , & Albertus Scottus Placentia eiectus . Ae eam primo Mediolanum
appetere constituissent ; mox tamen , cognito Matthaei apparatu, Placentiam declinauere tanto validiori manus
quod & per Padum Classis, terrestri exercitui auxilio sutura , adnavigabat; S lateri, ut aiunt, adhaerebat. Αὐdidit se his Cibertus Corrigius cum Parmensi & RNgiensi militia . Iam suburbana Loca hi tenebant, & terr rem tumultumquὸ se facere posse Ciuibus confidebant ;cum, constantibus in fide amicis , & fortiter obsidionem toleraturos se ostendentibus , alacrior ad tuendam Civitatem Galeaeius effectus est ; S toedio affecti hostes , attriiatique opibus, sponte obsidionem soluρre ; atque, alijs alibdilapsis, Delphinus & Baucius Derthonam, quae Ciuitas sub imperio Roberti habebatur, redeunt. Vbi non muli,
post a coniuratis Baucius circumuenitur: tumultusque ingens
excitatus est; sed is , a praesidio suo defensus , qua iterfugae patuit, elapsus est ; eumque propterea infensissimum sibi metuens Derthonensis, vocato Vicecomite penitus a
berto defecit. Hisdem diebus Patauini graui obfidio.
55쪽
8 Τstis et Aesi CHAL cI , Ma DI LAMEN SIs, ne Vincentiam premebant r quam paribus viribus Canis Scaliger, Veronae Dominus , tuebatur . Isque tandem eruptione facta Patauinos afflixit: e quibus mille & quingenti occubuisse traduntur, longe plures capti et in quibus inuenti sunt illustres Viri , Iacobus Carrarius iam supremum locum in Patavino Populo adeptus , & eius nepos Marsilius Gulielmi Rubel filius. Quorum casu cognito , Gibertus Corrigi iis , recenti affinitate impullus, quam celerrimὸ ad Scaligerum conuolauit , atque aegris animis intercedens , pacem fieri procurauit i quae ita, ii . sancita est , ut vincentia sub Scaligeri Ditione maneret:.-Σ. - Sequitur Annus decimusquintus supra Mille & trecentum rquo Vbertus Vicecomes , Matthaei frater , magno eius moerore atque incommodo decessit. Elatus honorificε fuit nono Kalendas Maias in Aedes Eus orgianas . Quatuor autem eum sui cepisse filios lego et mares tres, Othorinum,
Ioannem, S qui ab Vrbe , in qua vel ortus sit, vel pater Magistratus erat , Vercellinus nuncupatus e foeminae Margaritae nomen fuit: quae nupta Franciscolo Pusterulae, ditissimo Mediolanensi , parum faelix matrimonium sortita est. Interea Palmae orta est contentio inter propinquos
Giberti Corrigij. Paulus Aldigerius, Guillelmi Rubel
gener , ab exilio cum caeteris reuersus, redire in bona sua BaganZolae iure nitebatur r & Magistratus facultatem in id concesserat. Matthaeus Corrigius, Gaberti ex patruele nepos , qui sortὰ ex rebellione sortitus ea fuerat, mole ite id serebat r atque, ne oppido decederet, cum pro prijs opibus, tum patrui fauore contendebat. Aldigerius,
iniuriae seu ea apertε seu clam fieret impatiens, ad no
ua consilia animum applicat. Conspiratio ingens fit rin qua & Matthaeus vicecomes, & Ciuitates, Bergomum, Laus , Placentia , Mantua , Verona , nomina dedere. Et cum ad condictum diem Vicumqu8 Sancti Quiriei auxia Ita caeteri mitterentia Vicecomite Luchinus filius, primae pubis adolescens, eum sexcentis equitibus datus est. Et facto impetu ad Baganaolam , Arcem quoque expugnauere e & , direptis rebus , quae auferri poterant, Sanctum Secundum, quod Oppidum recEns Rubei construxerant, inuadunt: & quamuis acriter defenderetur ἱ tamen diuturnam vim inclusi perferre non potuere ; quare, pacti salutem cum rebus , decessere . Ingressi Aldigerius & s Cij locum , opulentilis muniuere e multaque inde detriamenta Parmensibus intulere..Mox Iunio mense reconcialiata Disitirco by Corale
56쪽
.eta Η Is rostr Ag Pλor ου Lra. XXI. , Iiata pax inter eos & Ciues est tanta animorum redintegratione , ut cunctae simul factiones, Noua & Vetus, Ecclesiasti ea & Ccesarea , & si qua alia discordantium nomina erant , abolita praeteritorum memoria , in Patriam redierint i celebrauerintquὶ simul summa hilaritate diem quintum- decimum Augusti, qui insignis est anniuersatia memoria Virginis in Caelum assumptae . Inde Luchinus Vicecomes in Etruriam transiuit, auxilio suturus V gutioni, de uniuersa rerum summa periclitanti. Nam per eosdem , dies, praeter Petrum, quem supra memorauimus, alterum quoque fratrem , nomine Philippum , Tarentinorum principem, fle eiusdem filium , Robertus Florentiam mis rat: quibus aggregpti sunt uniuersi propὰ Etruriae Flaminia, que uel phi. Ad sexaginta millia peditum, equitum verbquinque millia colui ita , Parmensis.scriptor tradit. Quamu Ititudine Lucam invasuri, cunctos pene eius Vrbis ami- cos exterruere. Nec ita multo post Arcem , excelsa ἱ rupe sitam Montem Catinum vocant in proditione cust dum occupant et atque ad eius radices castra ita collocant, ut Se facilem aquationem ex Nebula fluuio haberent, dctuti ab hostium incursione serent. V gutio autem , cui G bellinorum auxilia non deerant, quamuis longe impari ia mero; tamen, utcumq; poterat, se opponebat; Se hostes ne ulterius procederent nitebatur. Cum sic aliquot dierum moram sine aliquo effectu extraxissent; demum Philippus, multitudine sua fretus, transire fluuium , de commeatuum viam V gutioni intercludere voluit. Cuius consilii per exploratorem monitus Ugutio, statim succendi cremariquὶ iussit
quascumque domos potuit Oppidi Bati sollis , quod hostile
erat, & partem exercitus sui occupatam habebat r his qua copiis in castra reuocatis , acies instruxit ; dc qua agmina hostium dirigebantur , emist. Primam aciem Francisco filio dedit: ipse , huc illuc oculos vertens, omnia momen ta obseruabat. Tumulus erat quidam medius : quem ut occuparent , Philippus suis mandauit. Sed eum hostes iam insedissent; conserere manum coguntur : audacterque pugnantes antesignanos omnes , Se Franciscum ipsum d hellant , atque occidunt. Habebat Ugutio Cermanorum egregiam bello manum i quos, in se venientes , t rima illa Philippi acies declinauit. Ergo in secundam irruere reaquε obtrita , in alias deseruntur. Tantaque fuit eorum is, tamque vehemens serentium impetus , ut nec Gal-rorum ut verbis ipsius Vsutionis utar γ superbia , noc
57쪽
Apulorum fallacia, nec Florentinorum astutiae, nec Bono mensium calliditas , nec Guelphorum omnium dealbatae deceptiones , resistere potuerint : continuoque cIipeos iaterga vertentes euitare suga imminentem caedem conare
tur. Sed insequuti victores tantam stragem edidere , ut tecta cadaueribus ingentia terrarum spatia breui apparu rint : nec pauciores captiui fuerint; cum spoliati in vi culisque redacti numerum custodum longό excederent . Victoriam Ugutioni illustriorem fecerunt duorum Princtipum inter reliquos prostratos inuenta cadauera, Petri, NCaroli; nam Philippus cum paucis fuga euasit. Haec ex Epistola Ugutionis ad Genuenses , in eorum Annalibus reperta, quam breuissim E potui retuli: non ignarus, aliter ab alijs, & a Merula verbosius , quam par sit , & veritasse habuerit, tractari. In eo etiam praelio enituit virtus Castrucij Castracani , Lucensis viri r de quo mox plura dicentur. Acta autem ea sunt quarto Kalendas Septembres . Per quod tempus Galeacius Vicecomes , Derthona potitus, iubente Patre Arcem in confluentibus Padi &Friae aedificat ; ut munimentum haberet , quo tutb ad
amnem commeare posset. Interdum enim procurrentibus
hostibus transitu Padi prohibebatur . Opus incoeptum, Nde nomine factionis suae Castrum Gibellinum vocitatum ,hIemantes aquae & fluuius plus solito exundans subuertere r quod Matthaeus comparata materia reficere contiis
nub coepit . Aegre id erat Baucio : qui Arce in visceri. bus Sociorum excitata videbat multum de auctoritate sua diminutum iri . Quare ab Alexandrinis, Astensibus , Papiensibus, & Vercellensibus auxilia accersite & fluuio naue S comparat, terraque & aqua circumdat Areem, atque
oppugnare incipit. Facientes opus, & milites , qui excubabant, primo impetu intra munitiones se recipiunt e defensioni quE sese expedientes pugnam sortiter eo die sustinuere . Superuenit mox Marcus Uicecomes , Matthaei filius: nec ita multo phst Pater ipse cum Guarnerio , Ger manorum equitum ductore e calliisque haud longὸ ab hoste positis Baucium pene circumuenit. Erant eum eo Vgo Delphinus & Turriani: cum quibus aliquot horas aequo Marte pugnatum est. Nec temere alias maiore aedes facta
est. Cecidit Zonfredus Turrianus, Pagani Episcopi frater: N Adoardus , Muschae filius , captus cum octoginta alijs Nobilibus. Caeteri , qui a clade supersuere , Papiam recepere . Hos Matthaeus desequitur et ac , Luchino u
58쪽
. HIs T RIAE PATRIAa Lis. XXI. at Stephano filiis praemissis , obsidere eam Vrbem instituit. Postridie Idus Novembres, suscitata inter Cives discordia, pugnatum intra maenia est . Ricardinus Langustus, qui de Ialute sua actum cernebat, sortiter dimicando interfectus est . Occubuere pariter quindecim alij clari viri: duo Gui. donis Turriani filii & alter Guidetus capti sunt. Potitus Vrbe Matthaeus Populo Luchinum Praetorem dedit i tria buta imposuit e nec non Arcem in aedificare coepit , ae praesidio munivit; ut esset quo male quieti animi a n
uandis rebus deterrerentur. Praeterea lis ardum Episcopum, iamdiu Sacerdotio pulsum, ab exilio reuocauit, di in Pontificalem Sedem restituit. Iam Matthaeus maxima opinione atque fauore in Longobardis erat; cum Alexandrini Ciues pariter atque exules de Urbe illi tradenda cogitarunt. Nam magnitudine mutuorum incommodorum utraq; Factio
in gratiam alterius redire, & pacata Patria frui optabat. Matthaeo & Marco filio arbitrium componendae pacis concedunt. Tum Thomas Puteus, & Bonifaeius ab Aliee, qui a Roberto Rege equestria ornamenta consequuti suerant , publico nomine Ugoni Baucio denunciant , ut quam primum finibus decedat . Matthaeus deinde ex consilio nonnullorum Nobilium & Iureconsultorum dixit . Quodcunque Curatores Reipublicae , seruato iudiciorum ordine, apud Alexandrinos statuissent , id ratum seret r Vt redacti exules contumelias & damna sub abolitione anteactorum aduersarijs condonarem rEt a sententia Matthaei nulla prouocatio esset . Τres in primis familias, quae iam quinquennium exulauerant, Lanciauegias, Merianos, & Inuiciatos , cum ijs qui ill rum partes sequuti suerant, restituit. His quidam addunt Ferrufinos: putantque sic dictos, qvbd eorum progenitores
filii Rufini fuerint. His sic constitutis, Matthaeus duabus Urbibus, haud multum inter se distantibus, Alexandriae &Derthonae,unum Praesidem dedit, Marcum filium. Sub Anni finem Iaeobus Caualcabos, vitalianae Marchio, accersitus Cremonam, eius Vrbis imperium indeptus este di mox, ineunte sequenti Ianuario Millesimi trecentesimi decim sexti, vocatus Brixiam est. Brusati & Consanonerii adue sus Episcopum, & eius consanguineos, qui erant E Gente Madia, caetero uE Caesareae factionis amatores arma sumia iserant: grauiquε ει cruento certamine edito, victores euaerant . inibus cedentibus dominio , Caualcinoui Brixia accessiit eiquE Praetura in quinquennium decreta . Sed
59쪽
non ita multb phst eiusdem imperium ac tyrannidem perQtarsi Cremonenses Ciues, Amnati, & Pontinus Pon Eonus, i rbe egressi, in propinqua oppida abierunt. Sequuti eos agminatim sunt clientes Sc propinqui. Et mox Parmam profecti , Oibertum Corrigium permoverunt, ut causam suam susciperet. Et prim ti missis Legatis reconciliare eos nequicquam tentauit. Igitur mox ipse eum equitatu Cremonam proficiscitur et declarata que periculi magnitudine, in quo Talus Cillitatis ob iras exulum veitiretur, Caualca. boui persuasit, ut se Regno abdicaret. Tunc reuocatis Pon .etino & socijs , & Patriae restitutis, odia & discordiae ciuiles long exarsere. Quarum occasione Gibertus , qui &militari manu praepotens erat, Dominum se declarauit ripalamque iureiurando affirmans , se iustἡ & recte Rem p iblicam administraturum , Praetorem dedit. Giliolum Putalium, & Uicarium instituit Gerardum EnZolam, cariero';
Magistratus immutauit. Conflauit ea reS inexpectatam
Corrigio inuidiam : filii timique omnes & propinquitate, sanguinis coniuncti in cum coniurauere et Canis Scaliger,. Passarinus Bona costa , Episcopus Brixi ensis , & Matthae uxVicecomes. Quibus terra Padoque copias parantibus, in genti exercitu Cremonam cinxere . Seu cum nullus ordo in castris, nulla sere disciplina militaris seruaretur: vagarenturque latius praedabundi milites; defecere statim cominmeatus; coactique sunt quintodecimo die ob inopiam'rei frumentariae recedere. Gibertus, composito negotia Creri monens, Parmam repetiit : ubi per tumultum Populi sub
Idus Iulias summum rerum discrimen adiit ab ijs, i quibus
cuina, e., ἐ- minime metuebat. Gener namq; eius Ioannes Quiricus
Sancto. Uitalis, & Rotandus Rubeus uxoris frater, & Paulus Aldigerius, & Bona cursius Rogerius sororij, .Obiro Enistola, Matthaeus Monticulus, Bonifacius & Guillelmus Curi agi , Plebem in arma concitarunt, subinde clamantes e Vivat libertas, & moriatur Corrigius. Sicquὸ cum Turba in Forum vadentes, eum exterruere adeo, ut is nihil a tui, quius fuga duxerit, atque perdifficulter cum fratre.& filiis clientibusque perpaucis euaserit. Recepit autem se is Oppidum, cui Castronouo Corrigiorum nomen est: saluaqui
illi mansit iurisdictio Guastallar, Guardasoni, Campi nis,N Baiani. Nec ita multb pbst , amissa spe omni, in Ap
liam ad Robertuna Regem concessit. Nam Parmenses, constituta Republica , palam sese iureiurando obstrinx Tant, veminem amplius se Parmae regnare patinos. Idς
60쪽
HIs TORI Ag PATRIAa Lia. XXI. I 3que mox Cremonae factitatum est , eiectis Magistratibus, S actis eiusdem utrobique rescissis. Dum haec in Longobardis aguntur, in Etruria quoque mutatae res sunt. Grauis Tyrannus Ciuibus suis esse coeperat Ugutio Fasolus . Alijs pecunias imperando, alios assictis criminibus conue- .niendo vexabat. Quo quis opibus, aut ingenio, aut aratia Populi, plus valebat, eo propior noxae erat: inhumana praeterea crudelitas illius ingenium , supra quam homines ferre possent, efferauerat. Erat illi Nerius filius , probus adolescens , & dignus iuuenis , cui melior pater contigisset. Huic mandat , ut Castructum Castra canem, quoquo modo possit, detineret. Is , simulato conuiuio , Castructum, quo perfamiliariter utebatur, inuitat. Prosectus ad epu-las iuuenis, nihil insidiarum metuens, detinetur. Erat multi nominis in Ciuitate Castructus . itaque affines &propinqui ad Nerium concurrunt: quid causae nouae detentionis sit, exquirunt. Praetensa est homicidii, iam publice patrati, & iam publicis decretis aboliti. Quae cum minia me digna existimaretur, quae in crimen hoc tempore refricaretur; insurrexit uniuersa Lucensis iuuentus: & , quo muniis supplicio Castructus afficeretur, intercessit. Ea ubi restiuit Ugutio, qui tunc Pisis agebat; cum equitatu Luneam contendit. Pisani vero, seu conspirationis conscij, seu repentina deliberatione in ita , statim Portas claudunt atque rebellant e nunciumque ad LL censes praemittunt , qui facti sui certiores eos redderet, & Urbem populari praesidio custodiri diceret , hortareturque, ut in libertatem vindicarent. Tunc Populus armis raptis Templa saerasq; Aedes, quae apud illos Arctum vicem praestant, occupant, ac muniunt : Castructum saluum & incolumem exposcunt. Exhibuit eum Nerius ita , ut erat in compedibus ferreis. Enimuerb tunc multitudo magis accensa furere , atque inclamare, m solueretur, ac dimitteretur. Sic liberatus Caia trucius & periculum capitis euasit, & princeps coniurat rum factus Tytapnos Vrbe eiecit. Qui cum mox res m
ximas gesserit, &:Vicecomitum amicitiam sanctissimὰ c luetit; dignum duximus, pro quo genus eius S anteactam vitam relaturi paulum a praesenti narratione digrediamur. Lueae Antei minella familia multiplici; stirpe claruit. Ex hac enim prodierunt bauari gij, Mugiae, Conellae , & Caia
tracans. Ex his ortus Gerius filium, suscepit Castructum ex Poecia uxore Anno Millesimo dueentesimo octogesim primo: quem paritura mater somniauit, ex bytero flammam
