장음표시 사용
91쪽
Causam , cuius accusabatur, coram dicturus ; quando e in D; modi esset, ut per Nuncios aut Procuratores confici non
posset : diesque ad id praescripta . . Eacusare Mat Ihaeus primb aetatem suam ; quippe septuagenarius longinqua itinera obire non poterat : deinde propinquiora Loca longὰ sibi suspecta esse ; vi in quibus inimica Factio, & ij, cum quibus de imperio ει vita dimicauerit, plurimum pollinis Dari sibi verba , & Pontificiam eludi auctoritatem , arbitratus Belirandus ; Litteras Ioannis publicat ; S pro Pomtificali Aede substructo tabulato consedit inter Ricard uno Camedo iam titulo tenus Mediolani Archiepiscopum , do
Bernabam Pitorem Prouincialem Fraternitatis Praedicat rum, Pacem Vedanensem, Iordanum Montecuchum,&Honestum Papiensem, inquisitores prauae Haereseos: & alta voce
recitato Versiculo, Ex v RGAT DE vs, ET DISI PENTUR NIMICI Elus, execrabiliter & acerbissime in Matthaeum & Filios inuecti sunt: vocaruntque ceu contemptores Deum
ad certam diem, ad purganda, quae eis crimini dabantur . Alioquin pro impiis & nefariis hominibus haberentur rcuicumque iniuriae & probro obnoxii serent r denicue commercio Christiano eliminarentur . Postridie Kalenda/Februarias ex eodem suggestu eadem repetita sum. Tum . ceu Res Christiana summum in discrimen adducta foret, sub vexillum Sancti Petri vocati sunt, quicumque dignita. tem & opex Ecclesiae saluas vellent , proposita scelerunt expiatione & aeterni saeculi faelicitate ijs,qui nomen in id non
secus ac si aduersus Saracenos pugnaretur darent . ingens numerus ea ratione arma tulit: & quamuis hyems egelida
foret, eiectusquε Bacie norum Oppido Raymundus esset imox tamen Dei thona cum Arce potitus per proditionem est; & Valentium prosectus Bel trandus detestationes in Vrce comitem iterauit. Praefectui a Magistratu tui isdictione priuauit e igni S aqua interdixit t deuitari ab omnibus, ceu pestem quandam , iussit. Id quod cum in plurimis Roberto addictis Vrbibus, tum Genuae, pruno Ieiunio tum die factitatum est , frequente Populo Maiorem AEdem se
Iutante . Sed paucos commouit in Matthaeum execratio,
arbitrantes , falsb eum insimulari . itaque & Edicta depromissam expiationem plurimi aspernati sunt : nec desuere
qui Tabellas pro rostris suspensas spiculis sagittisquε co
fixerint . Alis constantiores alacrioresque erga Matthaeum
facti sunt ; quoniam non de Religione Praecepti suὸ diutinis agi, sed de Longobardiae Rega o , nemo dubitabat .
92쪽
ΗIsTORIAE PATRIAE L ra. XXII. η Id quod etiam Franciscus Petrarcha in opusculo , cui tutulum non inscripsit, declarauit: iniquum & prodigio simile esse testatus , Pontificem tanto studio perdendae Ur- his Amplissimae Mediolani flagrasse s quasi Damascum vel Memphim dcbellandam suscepisset. Sed non his contentus
Ioannes, nouum Hostem ex altera parte , ut ancipiti bello facilius Matthaeus opprimeretur, suscitat. Contracta erat
affinitas inter Roberrum Regem & Fredericum Austrium, qui de Romano Regno cum Ludovico Bauaro contendebat Namque huius Primogenito Soror Roberti nupserat. Hoc iure, tum multa alia poDicendo Pontifex, ut arma Austrius in Vicecomitem, ramquam omni diuino humanoquh praesidio priuatum, sumeret, effecit. Praemissus est Henricus, Frederici fraterycum equitatu mille & quingentorum bellatorum et qui Tridentino saltu trasmissus, in Brixianum Agrum descendie tertio Idus Apriles , quo sorde die celcbritas Palmarum apud Christianos agebatur . Aggregati sunt voluntari j milites ad duo millia, de vicinarum Vrbium Extorres,& reliquiae Turrianorum circa Venetias exulantium . Pertimuit
Natthaeus, ab nouo & inexpectato Hoste se peti: & plus oneris,quam serre posset, tibi cumulari. Praeterea fremebant Populi interdictione Sacrorum s & quod aeterno deuoti supplicio visitare Templa, mortuos pro more sepelire non possent. Consilium tempori reique haud incongruum cepit IS quo magis, quam viribus, procellam imminentem discuost.. Nuncios ad Belirandum mittit, qui de compositione ει concordia agerente alios ad Scaligerum , qui Henricum quacumque arte auertere studeret. Terria item Legatio; ad Frederi cum ipsum decreta, huiusmodi mandata pertulit iSi, quorsum tenderent praesentia Summi Sacerdotis studia
conatu sque, perspiceres Princeps Clatissim E; haud prosectbi
opinamur, arma aduersum nos hoc tempore misisses; aut
Henricus frater tuus bellum in Longobardis tuo iussu face. ret. Praetenditur ab Apostolici Culminis Ministris, Tibi que ut audio) persita sum est, Matthaeum Vicecomitem effecist.m esse contemptorem Dei, rebellem Echlesiae, haereticum maximum fore, ac propterea ex mortalium consortio exter minandum . Eiusdem criminis contumaciaequε culpatue
ivitas tota ; quod tamquam fautrix & alumna impij hominis eum retineat, nec arma contra capiat, atque ab se
non e ijciat . Sed sit pax omnibus r quietae aures vestrae: &cum Communis Pastoris venia sari pauca liceat . Longῆ
alia in causa sunt, Rex Auguste, quim quae Tibi suggesta, . i esse
93쪽
6 TLisTANI CHALe I, MEDIOLANENSIS, esse videmus . Matthaeus non aduersatur Religioni r non contradicit Numinibus, nec Praeteptis Diuinis: sacra non contemnit; immo ea omnia religiosissime amplectitur , co. lit, veneratur, adorat. Et, ut omittamus teliqua , satis
exempli est recentissimum illud & apud nos percelebre a factum. Thesauros Moguneia eos sustulerant pristi ex adytis Diui Ioannis Baptistaei maximoquὸ in periculo quadraginta & amplius annis apud varios sceneratores versati sunt. Quos ubi Matthaeus vicecomes latitari compertum habuit; quamuis diutino bello pressus, sua tamen pecunia conseiatim redemit, ac integros in loculamenta antiqua reportari curauit. Hoen E est infidelis & Saraceni hominis, ut isti vocane, argumentum Minime profecto . Quid ergo est Nimirum vaeiana cupiditate ardet , impotentique desiderio tenetur Ioannes Vigesimus - secundus toti dominandi Italiae. Vellet per occasionem contentionis vestrae cum Ludovico Bauaro priuare Vos Regno Maiorum . Asierit enim , & toto orbe vulgauit, vacare Regnum
Romanum , & nul Ium Cael, rem iusto imperate r & in huiusmodi eontrouersa gubernationem Italiae ad se spectare. Sic ergo & Tibi iniuriam facie r Sc per fanorem tuum a Cermanis ad Gallos iura Augustorum transferre vellet. Id quod indicat uniuersalis Procuratio Roberto Regi de- Iegata r quem nobis Dominum imponere nititur. Huieeupiditati quia Matthaeus resistite quia decedere Dominio Mediolani non vult: quia id se auctoribus Caesaribus obtin re profitetur ι iccirco haereticus habetur, profanus est, &Christum abnegat. O inclytam Pontificis curam l Qui inter Populos Christiani Orbis nutrire pacem , Regum concordiam, & subditorum omnium beniuolentiam pari a Lsectu amplecti debereti is maximas seditiones turbas & Iala concitat, factionesquὸ lauete & eum, cui Caesarum N men inuisum maximὸ est, tollit fauore, & alterum deprimit r denique Claues Petri, aperiendo Caelo datas, vexillo bellico pingendas, & Christianis contra Christianos terendas tradit; & eontra Haereticos procedere se iactat: qui, Vobis, contra vestros ae iura vestra ut seratis arma , flagitare non erubuit. Sed visne Tu, Auguste , Mediolanum petere Mone , scribe ad Matthaeum i iam tibi aperta planaque omnia erunt. Una litterarum significatione ει Coronam Regni & Regnum ipsum Longobardorum Matinthaeus & quinque generosi filij Tibi tradent . Utinam in caeteris tam quietum solidumque constaret Imperium, quam
94쪽
Tibi res nostrae liberae expeditaequε erunt. Prosecth iam
Vobis cuncta triumpharetur Italia . immensae sunt vice comitis opes , clientelae, foedera , amicitiae , exercitus in
uicti r Ciuitas omnium rerum copia abundans , quae gerendo bello necessiriae opportunaequὸ sunt: & , quod omnia vincit , nativus in Caesarem Caesarisquε Nuncios amor, εο obsequendi aflictio. Quare rogamus ac supplices petimus/arma tua a nobis auertas, Henricum reuoces ; ne , dum fallacibus suasoribus nimium credis, in Te ac tuos & iuri 2 Caesarei & Imperatoriae potestatis excidium ruat . Mouid haec oratio Fredericum e S , ut eadem ad Proceres reser- Tentur, Concilium vocavit. Vniuersi censuere , Caesarum
iura esse desendenda, neque vires imperii esse negligendas rprocul dubio in Vicecomite magnum momentum verti aco pulso, opes Regni, & existimationem Imperij valde imminui ; quare protegendum eum , & Gentem anticam seruari oportere. Ita confestim dimissi cum litteris nunc ij Henricum monent, ut quam honestἡ posset, ab incoepto cessaret, ac Exercitum in Germaniam reduceret. Ad haeci non leuis pecunia contributa est e & quinquaginta aure ium millia in viaticum Henrico depensa. Qui statim nec- endo moras in negotijs, nec ea os eundo , quae usus belli poscebat, suspicionem mutati animi apud Hostes praebuit. Brixiani primi fraudem veriti colligere vasa , domumque abire . Hos insequitur Henricus t & , ceu a desertoribus proditus , soluendi Exercitum occasionem habuit. Verois nam prosectus, a Scaligero comiter & honorificε accipitur e ac amplis muneribus donatus in Germaniam abij t. Caeterum Bel trandus cum arbitraretur, Matthaeum serib ad pacem inclinare et ac ita affectum , ut ad quascumque con dictiones descenderet ; Nuncios misit, qui eas propone-Ient, ac ea suaderent, per quae reconciliari Pontifici posset. Petebat autem , ut Matthaeus Dominationi renunciaret, ac Ciuitas veniret in manum Pontificis , tantisper paritura , donec.unus rebus praeficeretur, quem Germani Proceres legissent, & Pontifex Apostolica auctoritateratum feeisset. Reddi praeterea Vibibus captiuos , & Tum rianos in sua restitui, & in administrationem publici nomiij consortes recipi . Sed haec Matthaeo non placuerunt: di plurimorum animi offendebantur, ea postular, , quae praesitare iniquum & periculosissimum sciret. Nam in imperium externi Regis concedere, & nouum in Italia Procuratorc mconstitui, quid , nisi omnia confundere, & mortalium . stat m
95쪽
8 TR DTANI CHAL I, MgDI LANENs Is, statum perturbare estὸ Porrh Turrianos in Urbem recipere, nil aliud esse , quam intra viscera extinetiim ignem suscitare , N Vrbem in proprias clades denub obarmare ; quando eo furoris ventum sit, ut nulla solida pax sperari ab his possit, quos ab insidijs & fraudibus temperaturos, nusquam eredibile fit. Cum talia passim obmurmurarentur ; nihil
certi responsum est. Tunc Bel trandus religiosos Patres, qui Mediolani perpetua Sacerdotiorum magisteria gerebant, ad se vocat. Hi continub Matthaeo significant, a quo vOcati fuerint i & abeundi veniam petunt. Matthaeus haud grauatim obsequitur. Insuper Mandata addit: Rogarent
Pontificem , ne in contumeliam suam verteret ; si quid pro
tuenda libertate , & salutis causa aduersus Robertum , vel cum maxima eius offensa , aetiam est. Semper Romani Sacerdotis imperia & auctoritatem se plurimi fecisse, & privatis desiderijs praevertisse . Satis intelligere , quam turpe ει ignominiosum sit ei non parere , qui in I crris vim N minis habet , & non solum hominibus uiuis sed animis
quoque defunctorum imperat . Ac propterea, ne eius Citationis contemptae videantur, omnino se facturum nunciarent, ut a crimine rebellionis atque impietatis ab soluatur. Grata haec Bel trando fuere e atque ad exploranis
dam Matthaei mentem Episcopum Parmensem Mediolanum legat r qui metu interdictorum ingressu Urbis abstinuit .
Natthaeus in Suburbanum illum reuerenter a dijir cui Epis Copus condictiones narrat. Quarum summa eadem ferὰ erat, quae ante propositae sunt . Potestati Pontificiae per mitti Rem Mediolanensem oportere; quando morte Caesa- Iis per omne interregni tempus uniuersa Italia Ditionis Pontificiae facta censeatur . Tum aequum esse , ut Uicec
me S opes & regnum , quod patruus Ottho beneficio &fauore Pontificum obtinuit, a Pontificibus agnoscat rcum illi exigunt, reddere debeat . Itaque obtemperandum mandatis esse , ut horrendis vinculis exsoluatur, & Ciuitas Sacra recipiat. Astabant plerique ex Primoribus Urbis Qtiorum nonnulli, tardio Execrationum affecti, parendum
esse Pontifici, aiebant. Alij contraria dicere r Si Roberrito , odium profitenti, sub ijcerentur, Exulesquε in Urbem
recepti forent ; nullam Ciuibus quietem futuram 3 crvd liora ab iratis Dominis , quam a barbaris Tyrannis pacsuros. Unus Franciscus Garbagnates aduersus postulata insolentius loquutus sertur. Cui Episcopus adeo vehemen ter crucem di ignominiosam vestem minatus est, ut pauens
96쪽
HISTORIAE PATRIAE L ra. XXII. o& deiectus animi, qua consueuerat, posthac libertate usus' non sit. Bel trandus, cum nihil certi ab Episcopo responderetur , Matthaeum denub & Filios Ualentium ad causa dictionem vocat. Matthaeus Duodecim ex Primoribus Ciuitatis deligit : quos, veluti totidem Civitatis lumina, ad extremam manum his negotijs imponendam mittit. Hi fuere duo Guillelmi Puster leus & Casates, Mucius Mogun-ciacus , Francinus Uicecomes , Andreas Hortus , Stephanus Vi comercatus , Riciardus Piroueneus , Otholinus Burrus, Lucas Cri bellus, Imbia uadus Mandellus, Bellinus Petra . sancta. Qui Alexandriam primum profecti, Marcum ibi salutarunt . Inde Ualentium petitum . Bel trandus, Virorum numero & nobilitate motus , eis ab oppido oc- eurrit. Postridie, astantibus sex Sacerdotibus, qui paucis ante diebus ad eum venerant, commemorat, quid iuris &potestatis Ponti sex in Italiam haberet: & sicuti Ciuitates etiam , quae Caesaribus addictae videntur , eiusde in Ditioniis forent. Tum postulat, ut Matthaeus, deposito regno, procurationem ei tradat, qui a Pontifice delegaretur rTurriani in Patriam admitterenture captiui relaxarentur. Hi antem nominatim erant Philipponus Languscus, Antonius Fili raga , Symon Corrobianus, Amoratus Turrianus, &complures Alexandrini ex Gente, cui a Puteo cognomen inditum est. Post hae e Legatos ipsos sic alloquutus Be trandus fertur et Laetor equidem plurimum , hodie mihi datum esse , ut amplissimos Ciuitatis Mediolanensis Ultos non solum praesentes S de facie intuear, sed etiam auctores & sequestros componendae pacis , & teterrimi belli finiendi habeam . Nam extra publicam causam omnes mihi fratrum instar chari estis r nec me latet , quam diligentes Communis Matris Ecclesiae cultores obseruatoresque sitis; quamuis paucorum respectus vos contra niti palam cogat. Nec contra vos Ciuitatemquὸ vestram haec arma parata sunt. Unus Matthaeus tanti causa mali est i eui numquid mancipati estis atque in illius seruitutem nati atque edueati, sine Uicecomite vivere ac Rempublicam administrare nescietis Θ Iugum perpetuum cum . eterna animarum poena serre ita decretum vobis estὸ Absit hoc a tot tantorum qu ECiuium prudentia . In manu vestra est totius nego iij summa . Ille, sine consi lio, auxilio, opibus vestris, durare non potest . Ite, conspirate in unum: atque animal malὸ conciliatum , hominem propudiosum , & monstro in Ecclesia Dei simillimim extruditer in ultimos terrarum fines deporco: G tandum
97쪽
tandum et jeire ; nisi malit supplex Pontificem adire , peridemque de more osculari ; qua ratione & illi & vobis pax parata est ; S sublatis Interdictis Sacra Urbi restituentur .
Ab hoc sermone dimissi varia secum cogitare et tum sensim quisque proximum interrogare , quid sentiret: tandemquε in illius sententiam deuenere e dc reuersi ad Cardinalem se pacem ex auctoritate sua conficiunt. Quam ut intellexit Matthaeus, quamuis ei non assentiretur; tamen ratam se.
habiturum dixit ; si per eam saluus ipse , salui Filii, saluae
opes forent. Dubitabat enim , eos in caput suum coniurat se . Caeterum consectae pacis fama vuuata laetabunda Plebes per totam Urbem discurrit. Matthaeus ver , curis anxius alia consilia quaerit. Propinquiorum Ciuitatum amicos Proceres ad se vocat: Galeacium filium , qui Pl centiae praeerat: Rici ardum Ticionem a Vercellis r Cacinum Torniellum a Nouaria: Franchinum Ruscam a Como:& Girardum Laudensem , Cassini Comitem , cuius iam quadraginta annos Patria exulantis Pater in Praetura Pisana obierat . Iam cuncti praeter Gale actum venerant . Qui is Consilio admoti, uno ore acerbius voluntatem Pontiliacis incessere ac Iacerare et & , omnia potius toleranda, asserere , quam Transmontanorum libidini atque auaritiae subi jcerentur . Parcita loquamini , inquit Matthaeus . St. non personae ; saltem vos tangat Clauium respectus. Id Christi vexillum est . Ite et & decernite pacem , cui a
quiescere cuncti valeamus . interea Galeacius , Patris litteris acceptis , componendos prius Placentinorum an mos, quam ea Urbe decederet, statuit. Atque eos inprimis in Concionem vocat , quorum opera ac fauore urbem obliti uerat: & in hunc modum verba fecit : Quae causa nunc me in Patriam vocet ac trahat, neminem vestrum ignorare aibitror . Bellum a Pontifice indictum: immissi eum. Exeicitu praedones ad deuastandos fines. publicatae Detest tiones aduersus nos Patrem exagitant. Qui quamuis senio gravetur; haud tamen ita consectus est , aut ita impos alii Ioel expersquὸ consilij est , ut remedia malis inuenire ne etat. Quorum laborum ut ei socius sim , Mediolanum petere eonstitui . Vobis Vrbem hanc pacatam relinquo, Ac laus filius Praetor cum custodia praeerit. Adolescens est vos illum consilio & caeteris muneribus iuuabitis. In mania nostra sunt Arces, Castella, Vici. Ab uno dumtaxat Ue
gusio Lando diligenti vis cauendum est: qui, quia ob inge nitam superbiam pati amicitiam nostram non potest, vivere
98쪽
HIs Yox IAE PATRt Aa LI p. XXII. si in exilio mavult r neque cessaturum a struendis insidi js dolisq; arbitror. Vestrum autem erit diligenter ab eis prospicerer atque in primis curare , ne milites nostri longius abeant: etiam, si insperatus Hostis fines inuaderet. Ad haec Man-Dedus Landus r Consilium tuum , Princeps humanissime, probamus omnes. Quocumque libet, pergas licet securus de nostra fide. Prompti in omnem euentum & alacres fuisturi sumus: nullum periculum, nullum discrimen recusaturi. Actio ita ae Tibi parebimus . Fortunas ac vitam , si opus fuerit, exponemus in eius beneficium ac defensionem . Gratias pro fide & liberali animo Galeacius egit: ac insuper magna pollicitus , Mediolanum proficiscitur . Cuius aduentu & dubiae fidei Ciues exterrefacti sunt , & amici confirmati ac laetati quamplurimum. Ingressus ad Patrem, iam moestum & haesitabundum, hortando monendoquὸ pellere animo curas iubet, ac procul negotijs uiuerer sibi onus relinqui ; breui omnia ex dignitate & desiderio euentura. Talibus Filij verbis atque animositate exhilaratus aliquam tisper Matthaeus respirauit e libenterquε illi curam rerum
cessit, subinde iIlum & virum & sapientem esse dictitans . Ita amplius in Forum non venit ; sed Templa ArasquEadeundo animum laxabat: &, quantum de se Inimici me tirentur, qui haereseos insimulabant, docebat: ac subinde
prostratus alta voce intonabat, CREDO IN DEvM,
PATREM OMNI pora NTEM, & reliqua, quae in Apositolorum Symbolo habentur : subiungebatquε, HAEC
que haec publica Tabula notari. Ivit deinde Moguntiam, Templumquὶ Ioannis Baptistae reuerenter salutauit,& donaria paulo ante a se restituta recognouit. Hic in languorem incidit: & , deficientibus viribus , in quod non longh distat Crescenti agi Coenobium desertur e atque ibi
vita excessit octauo Kalendas Iulias, qui dies celebris anniuersaria memoria eiusdem Diui loanais . Mors eius tantisper occultata, dum Filij ea compararent, quae firmandis opibus muniendoquε regno pertinebant. Sepultus quinque est sine laneris pompar & sepulchrum ignotum mansit ob iram Pontificis: qui etiam mortuum vexavit: Populi'; praecepit, ut ossa eius eruerent, Se trita in puluerem dispergerent: pari detestatione alligando eos, qui, quo nus id fieret, obsisterent. Unde & male audire nec post fata quidem desiit: aut quiescere ab obtrectatoribus muleos in annos Manes eius potuere . Nam & Antoninus Flo- , G a renti-
99쪽
LANO: AT ANIMA EIUS SEPULTA EST IN INFERNO. i Caeterum
Galeacius,ut eius morte celaret, Medicos subinde in cubiculuadmittebat:.remedia ceu aegroto parari curabat. Mox vulgato, eum defecisse ; Cives in Concionem vocat . Iuuaisbant Agna tir circumstabat militaris manus , & mercenariorum praesidium . , Hiciauctori atem , quam Pater obtinuerat, permitti sibi curauit. Consensere tam Plebei quam Nobiles . Ita perpetuus Vrbis Dominus is declaratu restatimque eosdem oratores ad Belirandum mittit, de pace
acturos et cum mandatis, ut quam .aequiores fieri posset condictiones quaererent . . Neque tamen studium intermitteis
bat a scribendo milite& confirmandis Ducibus , qui ad Bassigna nam oppositi Raymundo belligerabant . Is scis
muros tormentis excusserat, & munitionibus circumuallauerat: &, ne quid opis fluuio ad obsessos subveheretur,
transuersam catenam Pado obiecerat. Longiorem moram
perosi Marcus & Gerardinus naves , ab Papia PlacentiaquEaccersitas , humeris hominum vehiculisque in superiorem Padi partem transportant, & sociis naualibus complent. Tum terrestri Exercitu instruino aggredi Hostem statuunt. Duo millia & quingenti equites, peditum verb ad decem millia erant. Pridie Nonas Iulias secundo amne delapsa Classis naualem pugnam inivit. Sed pauciores: Vicec mitis a pluribus Hostium fusi fugatiquὶ sunt. Interim
terrestre quoque praesium coeptum est, dc cominus Conser tis manibus certatum . Vir virum , pes pedem terebat. Ab hora nona in vesperam continuatae caedes. Superior peditatu. erat Marcus: egregiamque manum sibi ad subsidia seruauerat . Cum hac iam sessis penὶ omnibus transue
sum in Hostium equitatum intulit: suffossisquὸ equis mili tantes sternit. Fusa est eo impetu uniuersa acies: &Gedςs magis, quam pugna, subsequuta est . Multi capti spolia tique sunt. Raymundus quoque ipse captus est; sed, cum in amicorum manus incidisset, ill ico emissus est . Ex eius verb Exercitu sexcenti equi ; viri, qui essent aliquo numero, circiter quadringenti desiderati sunt . Ex altera parte
iniri certum non potuit. Plures tamen interfectos conis uenit ; quamuis victor Vicecomes apparuerit. Nam &castra tha ymundi direpta sunt, & obsessis in Arce missum auxilium t & cum se parum ibi tutum Raymundus exist maret; noctu Valentium concessit, circiter mille equiti
100쪽
ΗIs Toxi a PATRIAa LIB. XXII. 13 ad defensiomem Bassigna nae relictis. Tum Marcus arctius Oppidum cingite & quamuis inopia rerum obsessos confuceret; haud tamen dissiculter paciscentibus deditionem pepercit; atque, abire qui maluerunt , incolumes praestitit. Eius deditionis auctor perhibetur Petrus Valesius, Ducis Austriat orator, qui pro Uicecomite militabat. Sie Bassignana, penὸ amissa , retenta est. lnter haec Oratores ad Belerandum prosecti reuertebantur. Qui ne Ticinum traiicerent, naues ad traiectum idoneas tolli Galeacius iussit. Compertum habebat, eos, icedio Execrationum &querimonijs Populi victos, cum Legato pepigisse , ut D minium Urbis penes Pontificem esset. Ita , ne suo sermo ne Popularium animos auerterent, propius aecedere prohibiti , Nouariam redeunt . Mox tamen Mediolanum ad missi id, quod res erat, docent e Pacem paratam esse ; si Galeacius Dominio cedat. Cui petitioni tantb dissicilius is assentiebatur, quantb recenti victoria melior condictio sua facta.& contra deterior Hostium, qui clade debilitati non mediocriter credebantur. Ac proinde silentium omnibus imperat. Supprimi tamen non potuit, quin Relatio vulgaretur, & in circulis omnique coetu atque inter epulas Iiberius acerbequὰ de Galeacio homines obloquerentur.
Urgebat in primis Lodrisius Vicecomes : qui negabat, perpetuum bellum pro eo habendum , cum potentissimis
Regibus inimicitias exercendas , & animas ultro Inseris damnandas . Quibus vocibus multos ad noua aduersus Galeacium consilia ineunda permovit; ut eum regno &Urbe extruderent. Sub idem tempus diuersae in aere facies per nubila repraesentatae Iuni r di quaedam veluti capita hominum discurrebant nigra , alia alba : erant & rubra , quorum frontes alba vitia cingebantur . Hastae moueri ,
armatae concurrere cohortes et scuta , galeae , gladiorum
ictus, iactusquE telorum, & varij arinorum sonitus audiri, Ad haec Sutor veterementarius, infimae sortis homo, in oppido Moguntiae S iam biennio ante dixerat, & nunc
frequenter repetebat, externam venturam Gentem, non
ex italia mod4 , sed ex Gallia Germaniaque , qui oppidum subiugarent, Populum maximis iniurijs assicerent, ad extremam inopiam redigerent- Iam video tinquit pro pane & cibarijs lancea clipeo pugnari r alij incocta ex humeris baiulorum, alij semiustulata e clibano rapiunt: ruunt illi in caedes iuuenum seniorumquE : trahunt alij is stupra matronas virginesque: captiuitas undique agitur: dc,
