Aphorismi Hippocratis graecè et latinè vnà cum Galeni commentariis Nicolao Leoniceno Vincentino interprete. Necnon Ioan. Signoreti, ... Excerpta aphoristica, cum symbola. Accesserunt adnotamenta marginalia ..

발행: 1668년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

Comment. Liber mi litas vel omnino deest, vel culi: aliis vexo' inest & cuti. LXXII. 'Or ἰκουάλιεο ὐ πανιξι tim,

. Ventosos ab ipso nunc dici est existimandum illos,qui in ventre colligunt multitudia nem venti flatuosi, qui vel per ructus vel fla-

tus eXcernitur, vel remanet,& extendit quae

inibi sunt. Uit autem hoc nonnunquam quidem ob debilitatem, & partium ad ventrem attinentium imgecillitatem, nonnunquam vero ex pituitoso & frigido humore. Hi itaque qui propter pituitosum humorem venδ tosi sunt, contrarij sunt regio morbo laborantibus,utpote bilios s. Quare hi nunquam

ex humoris exuperantis natura ventosi fierent. Contingit autem ipsas ob partium imbecillitatem fieri aliquando ventosos .inare sermoni adiecit, Non admodum, perpetuitatem pronunciato adimens, ostendens autem maiori ex parte quod prius dixerat fieri.No. que enim admodum inuenire contingit regio morbo laborantes , habere partium ad ventrem attinentium imbecillitatem.

462쪽

- 'Hippocratis,

LIBER SEXTUR.

bonum

Laeuitas intestinorum est velox exitus eo. rum quae comeduntur atque bibuntur: qua talia deiiciuntur, qualia fuere deuorata. Si quis vero vellet breviorem afferre definitio..nem, diceret esse carentiam coctionis, cum neque secundum consistentiam,neque secun- dum coloreta,vel odorem, vel vllana omnino qualitatem ain ventriculo facta fuerit .muta-

463쪽

Comment. Liber VI. di s T. tio ciborum. Tale autem nomen haec pastio lsortita est , existimantibus illis qui prius talem ei indiderunt appellationem,sieri ipsam proPter intrinsecae superficiei intestinorum,

laeuitatem , ob quam cibos in eis contentos. non amplius retinent, ut, cum suam serua rent sibi a natura inditam asperitatem, retinebat. In pluribus itaque aliis,qui primi no mina rebus imposuere, sunt collaudandi :non tamen in laeuitate intestinorum e Saccepto,, qui ignorauerint quod ipsius ventriculi: proprium est cibos amplecti, ac se circum stringendo,certo tempore retinere,& postea ad inferiora demittere. Et sicuti in vesica isit 'rina: stillicidium, non expectante ut illa. i colligatur, sed statim tanquam mordentem : aggravantem expellente: sic & in ventriculo velotes exitus. Hae edim sunt com munes omnium excretionum causae: quasi

si illi seluissent, qui primi hanc passionem

laeuitatem intestinorum nominarunt , talem de laevitate opinionem abiecissent, .& vice eius , totius ventriculi atque inte

stinorum, imbecillitatem sti causa posuissent,ob quam hae partes corporis grauatae Loibis assumptis , ipsos confestim excernunt. Fieri autem potest etiam aliquando, .m a. quorundam humorum mordacitate am

464쪽

61 Gal. in Aphor. Hipp.

superficie exulceratis fiat liqc passio, et i ipsae lvires non multum patiantur: tunc enim erit inecessarium , ut permeantibus cibis, Partes lexulceratae dolorem sentiat,atque ideo illos deorsum propellant, atque a seipsis citissime femittanti hoc autem in omnibus partibus R. 'cto. velocitas exitus subsequetur , & nullum fiet initium coctionis.Verum tali intestino- rum laeuitati cuiusdam morsus inerit s usus. . In illa vero quae accidit propter ventriculi atque intestinorum imbecillitatem , absque ullo doloris sensu fient deiectiones. Differt autem haec non parum ab altera lienteria. Quae enim fit, humorum acritudine totius ventriculi atque inteminorum abrasa superficie, cessante humorum malignitate, statim sanatur cibis ac potibus qui vim densandi habent. inod si longiori tempore pei ueret,in alteram passionem quae dysenteria, id est, difficultas intestinorum nominatur, tra mutatur. Quae autem potentiae reten truae se. quitur imbecillitatem , omnino quidem stex intemperatura,sed veli pyrum corporum quae iam habitum quendam non facilem solui contraxerunt,est dispositio vel propter humorem aliquem , qui in ventriculo atque intestinis continetur, euenit; ex quibus humoribus unus est pituita.Vnde & acidos riI

465쪽

, et iis,qtu tali passione laborant, habent, quos, Graeci οξυρε ,έαι nominant, qui sine aliqua, pituita quandoque in ventriculo seisidiore fiunt, & quibusdaeuitates intestinoru ex frigiditate ortum habent, eos etiam inuadunt acidi ructus, sed progressu temporisces sent. Nam ab initio paruo quodam tempore cibi

in ventriculo retinentur, procedente autem

- atque aucta passione, ne hoc quide . In quibus, igitur paruo remanent tempore , fit quoddam veluti initium coistionis,& propter hoc non sortitur effectum. Nos vero didicimus, imperfectas coctiones ex frigiditate prouenientes , ructus acidos facere. In quibus a

tem cibi nullum habent coctionis initium, - ita neque ulla ab initio fit secundum qualitatem mutatio ; itaque ueque ructus acidi,

nisi pituita praesertim acida in ventriculo abundet.Propterea Hippocrates non simpliciter dixit bonu esse signum acidos ructus in laeuitatibus intestinorum , sed primum quidem in longis adiecit: quasi cum incipientibus, ut dictum est, saepius una eueniant: deinde ubi pr. ks non fuerint, inquit. Quaecunque enim a pituita vetriculum refrigerante sunt

laeuitates intestinorum , semper cum ipsissent acidi ructus,velut symptoma quoddam. Illis igitur quae neque adhuc incipiunt, ne que eX pituita fiunt, non insunt acidi ructus,

466쪽

quod si aliquando fiant,significant tantisper

album in ventriculo retineri, donec princi- ipium mutationis accipiat, & naturam suo- trum operum remini lci. Et iam, ut arbitror, setis implesse videor expositoris ossicium. Si quis vero eorum quae dicta sunt, vult capita. lomnia scientifice discere: in tractatu qui de potentiis naturalibus inscriptus est, non paucas habet de ventriculi viribus demonstrationes: in causis autem accidentium,de omnibus quae velociter eXcernuntur. Quoniam vero Erasistratus in secundo de ventriculo mentitus est de Medicis se aetate superioribus , turbauit autem atqtie confudit intestinoru laeuitatis notionem: melius mihi vissim est haec etiam superaddere, & primum ipsius Erasistrati verba subscribere, quae ita se limbent: De ea qua lauitas intestinorum nomina. rur,s dicendum: quam priores Medici in tres partes diuiserunt, in disseultatem in isino. rum , in uultuum intestinorum, o tenso Anum , is quidem in. iis qua excernunsurdiss/rentim considerantes passionis, atque diacentes. Luando enim sangui lenta atque

mucosa exeunt, qua a ventriculo fuere con- Lia , iunc discultatem intestinorum nominabant. . Si vero exeuntia sunt cruda, mixt- ,

467쪽

rem inte smorum vocabant. cum vero biliosa mixta eum sanguinolentis atque mucosis excernuntur , tenesmum , passion m ap-

pectabant. Haec igitur Erasistratus inquit, nescio qua ductus opinione , adiiciens crudis eXcrementis mucosa ac sanguinolenta. Hoc enim nullus apposuit, neque eorum qui eius aerare claruerunt Medicorum,veluti Philotimus,Herophilus,Eudemus, neque eorum qui posteriores fuerunt. usque ad Archigenis se- Ratores : ac ne quidem quos ipse citat, Meia

dici superiores , hoe est , Eiasistrato seniores : Diocles siquidem in libro de curatione causa passionis, scribit in hunc modum : nreia sit magna εκ parte ex disscutiate misinorum. Vocatur autem Luitas intestinorum,

ad quam sequitur deicctio humida ae stumosa ,'cruda , multa ,- eita post c/hum assumptum, ae potum. Praxagoras autem fecundo de Udentibuου , inquit : Inte sinoriam Luitate laborantibus , quoniam Iubricum es intestinum , ieiunum prasertim, necesse est cito ciborum fieri do iectiones. Post haec deinceps , quod necessarium sit eiιὸ exeuntia esse omnino eruda , Praxagoras scri-Bit , maximam quidem passionis proprietatem in cita ponens deiectione : quod vero cibi omnino incocti permaneant, hoc unum

G et iaciens

468쪽

t Phere

faciens eX iis quae necessario consequitiatur Neque enim quia omnino incocti permanent cibi, ideo cito deiiciuntur : sed quia ci-t 5 deiiciuntur , idcirco nullam habent coctionem. Atque ideo nos , & ali j Medici plurimi, citam ciborum nullam habentium coctionem deiectionem , dicimus esse laevitatem intestinoium. Sic etiam de ipsa videntur sentire dc alij Medici antiqui. Nam & in Iib. de palpinibω, Hippocratis, siue eius sitis liber, siue Polybi eius discipuli, haec de laeuitate intestinorum scripta inueniuntur: Citi deiiciuntar imputridi, humidi, absque dolo-

e, corp- autem extenuatur. Liquet vero

Diise morem antiquum istorum virorum, vocare imputrida,quae nos incocta nomin mus. In libro autem de victu salubri . qui

etiam & ipse Hippocrati adscribitur i licet

qui adulterinum censent,nonnulli ad Aristo- .nem , nonnulli ad Philistonem, quidam aὁ- Phestam reserant ὶ Ucribuntur haec verba: Patiuntur nonnulli talia , esi in eis delicitur humidias,incoctus , non propter morbum, veluti Iauitatem intestino um et neque aliquem ipsis assert dolorem Hi quidem viri omnes Erasistrato suerunt seniores. Mille aute alij,quos dixi qui omnes Erasistrati aetate & postea vi-. guerunt in eandem sententiam de intestino xvira

469쪽

Commenti Liber VI. 46

rum laeultate scripserunt. Quare nescio qua causa ductus de priscis hominibus mentiatur, illos inquiens arbitrari in laeuitatibus intestinorum sanguinolenta atque mucosa cibis incoctis commisceri. II. Oio m. ρα puri, η πνὴ υκοτεριν,

F uibus nares natura humidiores, tura humidior, miniss integia sanitate fruun-rur: qui 3 Uero contraria , salubri s deingunt.. In siccioribus natura temperaturis nulla omnino superfluitas manifesta, neque sentibilis per nares effluit ex cerebro , sicuti neque per cutem ivdom sed illa quae a Medicis

difflatio occulta nominatur,excrementa extenuata per modum vaporis euacuat. Humidioribus vero naturis sensibiles fiunt superfuitates, praesertim cerebri,quoniam est natura frigidius. His vero eisdem genituram, hoc est, semen ipsum , ait esse humidiorem: si euti in siccioribus,aquosa humiditate consumpta,crassius ac siccius est semen .Eos igitur qui sunt humidiores , siue secundum cerebrum tantum,sive corpus uniuersum, non

470쪽

nOXae traducere,verum continuo destillationibus ex parua occasione capiuntur: & si si perfluitas eis ad inferiora per palatum des cendat,partes subiectae offenduntur, fauces, guttur, amera arteria, pulmo, gula,Ventriculus. Tussies itaque in ipsis fieri, & dissiciles anhelitus,& anginas cruditatesque.& ventris profluuia est necessariuin,nonnunquam Vero& dissicultates intestinorum, quando quod . destillat,salsum quodammodo fuerit. Dixit autem & ipse de his in libro de aquis aere o ioxu,sicuti & in libris, de morbis ac possionib-,

In longis diseutiatibuι intestinorum , eibi fastidium malum,is eum febre peius. Dissicultates intestinorum fiunt quidem

ex humoribus acribus: ni autem intestinorum exulcerationes primum quidem summa stiperficie abrasa, progressia autem temporis prosundiora omnino habet & putrida vicera: quo maxime tempore etiam ventriculus ipsis compatiens,non bene concoquit: qua offensione magis ac magis ad superiora Perueniente, quando os ventriculi una affi-ν citur,

SEARCH

MENU NAVIGATION