Aphorismi Hippocratis graecè et latinè vnà cum Galeni commentariis Nicolao Leoniceno Vincentino interprete. Necnon Ioan. Signoreti, ... Excerpta aphoristica, cum symbola. Accesserunt adnotamenta marginalia ..

발행: 1668년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

Comment. Liber V I. 46s

titim, sunt cibum fastidientes, hoc est, inappetentes.' Sunt quidem & ab initio nonnunquam cibum fastidientes, propter malos humores fluentes ab hepate, a quibus diximus abraδi intestina, praesertim cum hi amarae bilis naturam habuerint. Nam pars eorum superfluitans , ad os ventriculi effertur. In longis velo difficultatibus intestinorum cum hic casus euenerit, mortem quandam ipsi aduenisse ventriculo compatiendi ratione significat, in qua omnino interiit appetentia, opus ad vitam necessarium. Si vero Una cum inappetentia febris adueniat difficultati intestinoram , duorum alterum est, vel putredo aliqua circa ulcera, vel magna Inflammatio; atque ita , ut dictum est, toro patiente ventriculo, aegri se habent exitialiter.

Vlcera circumglabra praua sunt. Quando videris pilos defluentes a circumiacentibus ulceri locis,vel cutem squamulas

e summa parte dimittere : scito iis qui ita se

habent prauos humores ad partem confluere, qui ulcus erodunt. Cum enim radices pilorum corrumpant: non permittunt loca vlcerata ad cicatricem peruenire.

472쪽

Dolores laterum, pectoris, o aliarum partium si multum disserant sunt eonsiderandr. Considerare oportet non mo id locum doletem,qualisnam sit Od & magnitudinem lolpris in eo,quanta M. Hoc autem confere& ad loei patientis dignotionem, & ad praecognitionem eorum quae circa aegrum futura sunt, & praeterea ad curationis inuentionem. Ut si in lateribus magnus fuerit dolor, primum , hic esse non potest quin membra-ana,quae succingens nominatur, patiatur : se cundo autem neque absque periculo est : de. inde εἰ maiore indiget curatione : siquidem ad clauiculam dolor pertingat, venae sellione: si vero ad hypochondria, purgati one: quemadmodum ipse in tib=o δε victu at tiro. rum edocuit. Si vero mediocris fuerit di dor, & Praeterea non pungat,ut qui in memb ana succingente est, neque ad clauiculam pertingat aut hypochondria, potest carnosi costarum partibus patientibus fieti, atque deo neque magno auxilio indigere. Sic & ir sino gulis aliis partibus doloris magnitud , est z . coi side

473쪽

eonscieranda : veluti sit renum pars carnosa

patiatur inflammationem, dolor est gratiis: quein admodum ipse inquit in Epid. miω. ita illum nominans , qui veluti cuiusdam ponderis loco incumbentis inuehit sensiim. Aliis vero partibus quaestini in re ne patientibus,

dolor sentitur acutus. Appello autem alias partes, tunicam hunc obtegentem, & ventrem eius interiorem , & eas quae ad hunc

terminantur arterias ac venas , ac praeterea

productiones va rum urinariovuna. Sic se habet res etiam in hepate. Nam eius parte carnosa inflammationem patiente,grauis fit dolor: Tunica vero circumducta vel vasis; acutus:& ipsius doloris acuti quantitas maior aut minor , causae facientis affert in diacium: humor siquidem biliosus & aeris dolorem auget,sicut & spiritus statuosus non habens exitum: hebetat autem pituitosus Non sol rim autem magnitudo qualitatis aliquod nobis dat doloris indicium,sed etiam quantitatis. Augetur enim cultistibet causae efficientis opus,eius alicta substantia. Si itaque uniuscuiusque doloris voles a nobis mannitudinem considerari, hunc aphorismum scripsit Hippocrates,sufficienter ipsius usum eX- posuimus. Si vero non solum magnitudinem

dolorum dicit fore considerandam , sed ge-GA neralius

474쪽

neralius quidda ac veluti uniuersalius ostendit, consulens nobis omnes effatu dignis idolorum differentias inspicere : maiore in ladhuc ex eo fructum utilitatis percipiemus. Fiet enim huiuscemodi sermo: Non simpliciter partitim dolorem considerare opo tet : neque arbitrandum eandem esse in otii nibus dispositionem : veluti si prius quidem tDion , postea vero Theon c am doluerit: non eodem modo virumque se habere existimandum , sed considerare oportet, nun-' quid maximὰ inuicem in dolore differant, an quodammodo similes existant. Fit aiditem hoc ex duobus perspicuum, ex doloris specie, & ex vehementia.Ex specie quidem, si pungenti similis, vel tendenti, vel torpinrem inducenti, vel grauanti, vel lancinanti, aut rodenti, Mit vulneranti, vel continuus, vel cum intermissione , vel aequalis, Vel inae qualis fuerit. Secundum autem vehemen. litam,quis sit maior aut minor,aduertendum: lquae paulo antea secundum magnitudinem differentia in doloribus dicebatur. Consue- uEre siquidem Medici verbo abutentes , Omne vehementius maius nominare, siue sit secundum qualitatem , siue secundum quanti- ratem. inare neque cessant febrem magna, lYel paruam,vel mediocre omnes nominare, lquae

475쪽

Commem. Liber V 473

quae seam habet in caliditate substantiam o uare nihil mirandum, si & dolorem vehementiorem,maiorem appellant. Adhuc autem est minus dignum admiratione, si qua cunque imicem distant speciebus , aiunt magnum habere discrimen: veluti dolorem qui ponderis cuiusdam similitudinem gerit, ab eo qui videtur ferire , vel aliquod aliud facere ex iis quae antea diximus. VI.

. Renum θ vesica vilia in senioribus

milier sanamur. In senibus vix, inquit, sanantur, hoc est, multo negotio ac longo tempore,quae in renibus ac vesica sunt, vitia et quoniam earum Opus indesinens est, quiete autem opus est siquid sanari debeat : & quia excrementitaracre eXacerbare natum est, siue vicue, sine inflammatio , siue aliqua alia passito in ipsis constiterit. Multo autem difficilius sanantur in senibus vesicae passiones:quoniam & omnes alij morbi, praecipuῆ longi. Tales enim ipse superius dixit commori.

476쪽

VII. TA' ἀλτημπτα τοι - γνοτὰ μετεωρο, κου Φοτερο. τοιό ρι- ρι τεω Dolores ventris sublimes leuiores: qui vcro non sublimes, fortiores. Sublimes nunc intelligendi sunt non si cundum longitudinem corporis, sed prosunditatem. Circumscribit autem illos in ventris regione peritonaeum, adeo ut quicunque supra hoc fiunt, fissilimes vocentur: qui vero infra, hoc est,in ipsis intestinis atque ventriculo & in prosundo, non sublimes dicantur. Liquet autem quod tales merito dixit esse

sortiores. .

Aqua intercutem laborantibus , utiera in corpore facta dissiculter sanantur. Docuit ipse in libro de vicaribu , non prius ad cicatricem per3uci ulcera, quam omnino exiccentur : hoc autem non facile fit in hydropibus , ob humiditatis immoderantiam.

Lara

477쪽

Comment. Liber VI. 47s

Tata pusula non admodum pruriunt. Sicuti tubercula omnia duplicem habent differentiam, quoniam quaedam tendunt in acumen, & altum petunt: quaedam ad maiorem extenduntur locum , non tamen in altum attolluntur: sic & pustulae nonnullaesi ab limes, nonnullae latae fiunt. Sublimiores autem pustulae atque tubercula a calidiore humore generantur , humiliores autem a frigidiore. Qisere ob duplicem camsam latae pustulae non admodum pruriunt. Difflantur enim in latitudinem extensae,& facientem ipsas humorem minus acrem habent.

Caput dotinti, dive ementer laborantiis , Oel aqua, vel sanguis cluens per nares , autos, aut aures, morbum soluit.

Plura etiam alia sic visus est Hippocrates dicere: quibus nisi quis animum aduerterit, videbitur quod ab ipso dicitur,solum ad curationem passionis proficere, ad aliud vero nihil. Verum ipse non hoc tantum dicit,sed simpliciter quod pus , vel aqua effluens per Mares vel aures,morbum soluit. Quod siquidem

478쪽

η ό sal. in Apsor. Hippi

dem ordine inuerso protulisset, quemadmodum ego nunc, sermo foret irreprehensibi- lis. Qirando vel propter inflammationem, 'vel humorum crudorum multitudinem in eapite aceruatorum fieri dolorem contigerit,tunc inflammatione suppurata aut hu- more excreto , solutio fit morbi. Si vero propter spiritum flatuosum , aut sanguinis multitudinem,aut bilem mordacem,aut omnino ex intemperatura dolor acciderit, per alia sanabituris

fiam, orrhoides 'peruenientes, bonum o Non solum ratione euacuarionis haemo rhoides sanant huiuscemodi passiones,sed &Ipsa qualitate humoris euacuati. Hae etenim Anguinem crassum consueuerunt evacuare, humore plenum melancholico, talem habente in sanguine consistentiam , qualis est in vinis Dex : quare nihil mirum si melancholiae & renum passionibus conserunt haemorrboides , utpote quae velut faecem sanguinis vacuare sunt natae.

479쪽

. Commenti Liber VI.

non sieruatur. periculum est aquam inter cutem

vel rabem aduentreis

Haemorrhoidas fieri 1mpossibile absque

hoc, quod propter multitudinem & crassitudinem sanguinis, ora quarundam venarum aperiantur,hepate ad ipsas reponete necem, & quandoque sanguinem melancholicum.Si quis igitur ei hoc intercludat iter,una & duritiem in hepate facit. & simul multitudine grauans ac crassitudine , calorem in ipso natiuum extinguit:cum tale quid accidat,quale in flammis exterioribus, in quibus multa ligna superingesta strangulant ignem atque extinguunt.Si igitur a natiuo calore generatur sanguis, clarum est quod ipso extincto non generabitur amplius. Aqua vero inter cutem sit . cum sanguinis generatio frustratur. Si vero aliquando possit hepar propellere multitudinem ad venas pulmonis, hi vase aliquo rupto tabidi fiunt. Non frustra igitur consulit,una saltem seruare haemorrhoidem, ut Per hanc evacuetur faeculenta ac vitiosa materia hepatis, praesertim in quibus solita est tempore longo per tales venas e cerni.

480쪽

Asingultu correptum , flernutatio superuein nuns liberat.

Author est ipse, scuti conuulsionem, ita& singultum , vel ex inanitione, vel plenitudine fieri. Quando igitur L plenitudine fit, imagna autem ex parte ita fitὶ violento Opus est motu , yt veluti concussiae ipsum efficientes humiditates difflentur atque euacuantur , hoc autem facit sternutatio. Eos vero, qui exinanitione fiunt, qui sunt rariores , non sanat sternutatio. Quod vero ex plenitudine singultus iugiter fiat , indicant pueri crebro singultientes , cum sunt multum repleti. Rigor autem & Rigiditas , quia omnia netuosa corpora em-ciunt ad dictandum dissicilia, sent causa ut haec repleantur,atque ideo singultus inde existit. XIV.

'drope correpto si aqua e venis inventrem dotaxerit, solu tur. . Hoc exemplum est unum earum quae sponte fiunt & utiliter euacuationum. SpOn-ιaneum

SEARCH

MENU NAVIGATION