Oratio de S. Spiritus aduentu habita in sacello pontificum Quirinali ad sanctiss. D.N. Vrbanum 8. pont. max. ab Alexandro Caesarino Neapolitano sem. Rom. conu

발행: 1631년

분량: 13페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

EMINENT Is S. PRINCIPI

ALEXANDRO

CARD. CAESARI NOALEXANDER CAESARINVS A

MAGNANIME ALEXANDER,

non denegabis orationi de tua ben uolentia natae, de tui nominis munifi-

3쪽

centia perpetuo victurae. Regales E clesiae nuptias, quae hic descriptae Isguntur,mi e Purpuratis eiusdem Regianae filijs dedicari par fuit. Nemini verbaequius quam tibi, cuius Sc Pietas, ScNobilitas, ambiguum est plus honoris accipiat,an refundat in Matrem. Tanti splendoris partem in me quoque felicissimo humanitatis tuae repercussideriuatam esse gaudeo;vtque id totum munus debere me tibi profitear, nobile pignus do caelestes Linguas, dc tango aram, mediosque Ignes fidelissimi Spi

4쪽

ORATIO

te foecundo de vulnere confossi lateris Ecclesiam, sobolem electam , de multum inqstar paternae pulchritudinis, & sanctitatis gerentem in vultu , B. P. hodie genitor ipse Diuinus integerrimis nuptijs maritat, ac iungit sibi ; ut praerogatiua tam mira , quam casta possit a nobis iam illa consalutari aeterni Principis Filia simul, & Sponsa. Hoc plane demonstrant ignes de Coelo demissi; qui mihi sanὰ videntur, aut sacrosanctae veluti faces purissimo connubio rite, ac fauste praelucere; aut beatum Sponsae caput super expansis innocentibus flammis coelesti quasi flammeo splendide conuelare. Felicitatem eandem

5쪽

apposite declarat strdentium species diserta

linguarum, hae siquidem linguae felices nuptias illustri prodigio celebrandas longe, Iat'; promulgant : hae diuinum Epithalaismium audiente, ac sonoris plausibus gratulante Coelo pronuntiant. Quando igitur nuptialis etiam orationis ossicium Ignis

hic per se luculenter praestat; quid mihi relinquitur aliud, nisi ut hanc ipsam excellentiam recognoscam, & siuspiciam , qua nempe apparatum ferme omnem praeclaris nuptijs idoneum, ac necessarium solae huius diei beatissimae flammae subministrarunt . Ignem humanis mentibus Diuino Numini coniungendis instrumentum in primis accommodatum , & eximium aestimabit quia cumque reuoluet animo, eum insigne hoe res inter se dissitas copulandi munus iampridem in amplissima rerum uniuersitate instinere. Siquidem hoc elementum a sapientissimo conditore in ea mundi parte collocatum fuit, in qua velut in illustri, iustoq. confinio suprema illa coelestium orbium corpora inferioris naturae corporibus adnectuntur, & quodammodo maritantur.

Vz propterea igneum elementum, splendia dum

6쪽

dum mundi vinculum, ae veluti maritalis naturae nodus appellari merito possit. Sed si flammae Coelum Terrae connectere tam inis signiter potuerunt multo sane felicius , α gloriosius homines Deci, Ecclesiam Christo devinxerunt. Cum igitur primum expetitis nuptijs destinatus dies illuxit; repente delapsus in terras est eloquens, & operosus hic ignis, qui statim Sponsioris munere feliciter functus, utrinque data sanctissimi coniugijsde, pro calamo flammam usurpans, radios pro characteribus deducens nuptiales tabuin Ias faustissime consignauit. Ecce autem, Ut

insignis nexus firmius insuper ad Bingatur, editus e Coelo sonus, tanquam sponsionis optatissimae stipulator accedit. Sed fortasse admirabilius videatur, quod idem ignis,qui Sponsoris partes egit, locum etiam obtinet dotis, quam ut offerre possit, Ecclesiae inopi Sponsae Christus ipse Sponsus opulentis inus coelesti de thesauro liberaliter impertit. Quid enim aliud esse credam hunc ignem, quam aurum illud ignitum, quo locupleta b.

ri mortales vehementer optat opum omnium domina, & diues ab omni parte Divinitas ξ nisi sorte ignis iste non tam aureus, quam

7쪽

quam gemmeus pretiosos pyropos flammarum imitatores egregios Sponia detulit; aut in eiusdem Sponsae mente virtutum gemmas produxit ijs longe clariores, 'quas in locis igne coelesti tactis progenerari eximia venustate conspicuas litteris proditum est. Huc etiam Vere, glorioseq; pertinet dotale illud Icclesiae regnum latissime diffusum. cuius argumentum, ac pignus fuisses acrum hunc ignem multo certius dixerim, quam Vestales flammas imperij sui praeclara quaedam extitisse pignora, Romana iactet antiquitas . O magnitudinem igneae dotis plane diurnam , quae tergeminae coronae decus, regnatricis Trinitatis imitamentum illustre, ac principatum aeternum Coelo, Terris, Inserisque ipsis impositum felici nobilissimarum nuptiarum iure comprehendit. Oignem pretiosium , cuius flammae sceptra sunt, rubor purpuram praueri, radij diadema contexunt, ardor spirat imperium . Iam vero maritalem annulum amoris indicem obsidem fidei, ne terreno consectum ex auro , ac fragili gemma distinctum expectes a Virgine Sponse amantissima Virgo. Habeant sibi aliae Sponsae aurum , habeant perluis

8쪽

petiueid os lapillos, digitorum mera ponde

ra , vera vincula. Nimirum ad tuas manus ornandas i pie quoque hodiernus ignis suapte natura tortuosus splendidum sese conintorquebit in annulum,cui signatoriam gemmam auctoritate maxima praecellentem emari Diuini sanguinis lectam postmodum inseret Piscato fortunatus. Nec oblatus tibi Piscatoria manu pernobilis annulus illudentis , ac succensentis humanae prosperita- VOLtis, ut malo contigit Regi, documentum erit, sed blandientis, & obsecundantis Diuinae charitatis, ut Sponsam optimam decuit, perpetuum auctoramentum . Quid nuptialis amictus, & ornatus ὶ alio ne, quam huius ignis pulcherrimo nitore praesulgeat Imo quia hodie, ut sacra memorant oracm apis.la, coelestis agni nuptiae aduenerunt, datum est laetissimae Sponsae, ut indumento byssino splendenti, & candido, idest, circumfusis Undique verticem ornantis ignis radijs operiretur . At muliebri cultu, ac mundo magnifice ab igne praestito, claues, communim mi bis catae in rem domesticam potestatis insignia, is rito ut Sponis tradantur , nuptialis exigit dies .

Opportune ad id quoque peragendum ali bitui

9쪽

bitur Diuinus ignis: His videlicet fiammis fusae, ac fabrefactae fuerunt a Supremo Mundi Artifice Spiritu claues illae venerabiles, quibus fidelissima Sponsa coeleste regnum pro arbitrio reserat, & concludit. Quidni etiam hae ipsae flammς pro clauibus Ecclesiae sint Neque enim a clauium similitudine multum recedit flammarum species modicis flexibus lucide turbinata. Quod ii e sane. 3 beatis Coeli mentibus una terrestris Paradisi custodiae praeposita clauis instar ignem tractauit armatum; cur non coelesti Paradiis aperiendo, & claudendo destinatae Pontificiae manus clauis loco ignem hunc pacificum, & innocentem usurpent Quid nunc alios nuptiarum ritus a vetere memoria producam 3 Quid adhibita sacrificia reseram FPlusari quid commemorem, ignem, ec aquam ain qu - Sponsis religiose tangi selitam 3 An non' ' ad haec etiam explenda munera satis idoneae sunt flammae hodie collucentes p hae inquam flammae veterum sacrificiorum expultrices, molitrices nouorum ; hae faces naiaturam non ignis modo, sed etiam aquae percommode pretferentes,quippe quae matutino Diuini Spiritus assiatu rorulentae hominum

10쪽

I corda beatissimo prodigio inflammant simul, ac recreant. Et decuit flammae, atque aquae tangenda: ipsa clarissimi connubi; die Diuinam Sponsam assuescere, ut pote quae in Sponsi coeleste regnum non nisi medium per ignem, & aquam erat magnanimis laboribus transitura . I felix , i tandem rosis flammantibus coronata , Pudore Para nympho , Sanctitate Pronuba, praenitentibus Amoris Diuini tedis, admodulante Spiritus aeterni sono ; i Vaticanam in Regiam sponsa immortalis Regum Regis, imperij consors, maiestatis particeps, socia dignitatis. Nonis Imperatricem Terrarum appellare te hodierna luce recusat, dum tibi delatum a sempiterno Numine Ignem, honorem vere Augustalem , ac solum Imperatoriae sponsae concessum intue cur . Quae vero progenies expectari iure merito potest a Sponso sanguinis, a Sponsa flammarum Z Ea nimirum , quae rubicundum religionis nitorem praeportet in vultu , luculentum charitatis ardorem nu triat in pectore . Existet, existet e selicissimo coniugio proles virtutum diues, honorum capax, laborum appetens, poenarum victrix,

ignis

SEARCH

MENU NAVIGATION