Nova librorum rariorum conlectio, qui vel integri inseruntur vel accurate recensentur. Fasciculus primus quintus 5

발행: 1716년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

solum ut pulcherrimam, sed & munitissimam. Coninfirmant hanc rem quae de Birtia Mesopotamiae quadam urbe est enim binia ejusdem originis ac brevibvariante pro diversa dialecto pronuntiatione dicitAmmian. Marcell. L. m. c. I8. qui tamen eam Virtam vocat, V pro B posito, eamque ut validissimam urbem a Persis seustra oppugnatam fessie refert. Rex

Virtam adoriri disposuit, inquit, MUNIMENTUM

valde vetustam , ut aedificatum a Maeeiane credatur Alexandro, in extremo quidem Mesopotamiae situm ,

sed MURIS velut SINII OSIS s CORNUTIS

instructioneque varia INACCESSUM. Unde ego hanc Artham censeo exinde illud nomen nactam esse,&a Borcharti sententia divortium facere cogor, qui illud ex Chaldaico biretha, qua platear, ex qui bus urbs constat, insigniuntur, deduxit Phal. Lib. IV. cap. XXI. p. IV. ' S. m. Nec mediocriter in hac me sententia confirmant variae urbes, quae, huic Beryto cognominae, ex eadem dubio procul origine nomen nactae sunt. Eas tamen a fontibus accepisse nomen non usque adeo probabile est, ac quidem a munita earundem structurae facie , utpote cum haec generalior ratio sit pluribus urbibus non adeo disconveniens. Sic & Troiana quaedam urbs fuit βερυτις cujus Stephanus h. v. meminit. In Lycaonia quaedam Barathe βιερώη, vel βε Θη ut aliis vocatur, de qua vid. Cellarii Geogr. Ant. L. ili. c.IV. p. 2OJ. & alia Perte in eadem regione. Pariter, Rarathiam quandam prope Syrtes in Africa memorat Ptolemaeus. Imo, oppidum Arabiae βηρυτος,

22쪽

Jureto uisorum Academia. .. I cuius gentile aeque ac nostrae urbis sit βηρυτι γ' refertur a Stephano Byz. in Βηρυτοι. Idem ' nomen

est oppidi cuiusdam Aethiopiae ad Nilum quod Straboni βήρ ι Berethis audit L. XVII. p. 363. Sic &diversa est ab illa Birtha Mesopotamiae, de qua antea, alia in Arabia deserta prope Thapsacum ad ripam Euphratis.

I. IV.

Litem vero omnem dirimet fortasse urbs Raramena quam ad felicis Arabiae montes collocat Ptolema us. Censeo enim illam ex ma barath sive n a b re &voce quae fontem notat, compositam es se. Unde prius nomen non potuit ex 'ra fons sive puteus descendere, quia ea adest in voce ira significatio, a qua necesse esse, quo τοῦ barath, diversae sit, liquido satis apparet. Ne tamen cuiquam videatur mirum, me Vocis Barathena ultimam partem exrs Een fontem deducendam esse contendere, id a rei veritate non alienum esse, paucis quibusdam similibus exemplis essiciemus. Habemus enim simili ratione urbem in tribu Ruben lyx: Num. XXXII, 38. Ios X lli, i . cuius ultima vox est ab 'fons vid.

Cl. Brinnium l. c. g. I9. Idem obseruo in etymo urbis Africae Drenes a Batto conditae ad fontem cyram Κυρῆς πηγῆν de qua Steph. Byzantinus in Κυφὰν 1. Observat enim Illustrissimus Spanhem. ad Caulim. H. in Apoll. v. 88. Eustathium ad Dion. Perim. P. 32. ejus sub nomine Κυρης παγκs Ostrae fontis hoc est ira p meminisse. Eadem quoque terminati Phoeniciae originis in Pirene, celebri adeo fonte, aliisque potest observari, quae latius excutere hujussi a non

23쪽

α, IACOBI HASAEI de Beotens

non adeo loci est. Ex his vero singulis vocis Beryti etymon a βη ουτ , notat ιχυν, quam a βηρ hoc est opino , contendimus esse verosimilius. S. V. Illis itaque missis, ad alterum huius urbis nomen, quo etiam insgnitur, illustrandum paucis accedimus. Illud est BEROES, quod eam a Nymphadymae, quae Semeles, matris Bacchi, nutrix fuit vid. Hygin. fol. 167. & I79.) accepisse fabulatur Nonnus L. XLI. Dion. p. IOIq. cum ipsi dicitur Beroes

Υιεες δυσον νυπατ Lα Φεγγεα μει Βηρυτον καλεουσιν - 'eidem & alibi audit πρωτοφανει BEpon, totoque ii hro XLI. eam vocat fere nullo alio quam Beroes no mine , Ut ex locis, quae subsequentibus sectionibus citabimus, apparebit. Eodem nomine Vocatur quo que in Epigrammate Theaeteti in Iulianum ICtum L. IV. Anthol. tit. I. Τουτον πευκῆς φώς, ε ον ἰσουσα Pωμη κω ΒΕΡΟΗ Pluribus haec non tangimus quod notata jam sint Scaligero in Euseb. p. 13o. & Menagio in Amoer, Iur. Civ. cap. XXIV. p. 13q. Ed. Franeq. ubi tamen alter locus, quem ex Nonno citat, non L. III. sed XLI. Dionys legitur. Memini quidem ab aliis alia scriptorum loca, quo Berytum Beroen vocari comprobarent, in praesidium vωcata osse. Nescio tames ,

24쪽

reconsiliorum Acadmia. M

an Cl. Harduinus ad Plin L. V. c. 3o. recte Eusebium in Chronicis, &Guil. Giotius in L. de Vitis ICtorum L. II. c. 6. p. I q. Stephanum ByZantinum citaverint, quo nomine utrique jam vapularunt P. Baelio, qui hanc in Lex. l. c. addit επ&υσιν. Le temost game e ne servesoiniae preme. Carie n aistoint tromve pe Eusebe ni qu' Erienne de Asance dismi relae. Plura hic Baelius non notat. g. VI. Sed age, indagemus utriusque celeberrimi viri e roris fontem, qui Baelium latuit. Grotio enim dubio procul staudi fuit, quod, cum apud Stephanum reperillet in V. βεδεο πόλις Σ Υ PIA Σ ασης Βριπιανὸς αρμος oητωρ. putaverit eum de hac Beryto loqui, cum illa Beroe sit altera Beroea, prope Chalcida de qua vid. Cellarii Geogr. Ant. L. III. c. XII. p. q3O. Pari Vero ratione & Ortelius ad illum locum utrasque urbes confudit. Illius enim urbis incolae, cuius ibi meminit Stephanus, dicuntur Βεοοει', corumque gentile est Βεροσυι, ut ibidem monet idem autor. Ex quo satis patet eam a nostro Beryto diaversam esse, cuius cives dicuntur βηρυτιοι sicutιι ξολλοι dc αι γυπτιοι, eodem monente in βηρυτος. Ρrimum vero, has urbes diversas esse, vivi in eadem regione sitas, animadvertit Scaliger ad Eusebium p. I3 . qui tamen ab eodem errore vir si1mmus sibi tem- Perare non potuit, quo minus easdem secum invi-Ce m eopse loco permutaverit. Censet enim Beroen , de qua loquitur ibi Eusebius, eandem Cum hac Mevio esse. Eusebium tamen de alia longe loqui Beroe exinde manifestum esse censeo, quod cam re-

25쪽

ferat inter urbes Laodiceam , Seleuciam , Apamiam,

Edessam & Pellam quas SELEUCUS CONDI- , D I T , quod ipsum huic prope Chalcida contigit.

Nostram autem Berytum Seleuco longe esse antiquiorem alibi comprobabimus. Idem vero hic Eusebii locus, & summi Scaligori auctoritas, fraudi fuere, ut puto, es. Harduino, quod Ber um sub Beroes nomine apud Eusebium in Chronicis occurrere scripserit.

g. VIL

Dum vero in huius vocis Beroes originem inquiro,. primo castigandus est Nonni error, qui, loco S. Dcitato, eam urbem a Graecis Beroen a Romanis Berytum vocari profiteturo Beryti enim vox, cum phoenicia sit, dubio proces prima est, & verum urbis nomen. Tum , non modo Latini ,. sed & Graeci, eandem Berytum βήρυτον uocant, ut neminem exscriptoruni mille locis fugere potest. Contra enim, quod scio, omnes Graeci autores , qui prosa scripsere oratione, vocant illam βηρυτὸι ; Nonuulsi comtra poetae Sερόην , Nullus inde dubito ,. quin Bery- ei nomen Beroes longe sit antiquius. Neque etiam audiendus pariter Nonnus, qui urbem a Nympha

Eeroe nomen nactam esse,. ut solet, fabulaturu S. VIII. Nonlevi autem conjectura Deor, Berytum. UOcatam esse primum Beroen tempore Seleucidarum ob nominis, cum Beroea βειοια Macedoniae urbe celebri,, affinitatem, daequa, praeter cetera loca scriptorum , mentio est Actor. XVII ,. Io. Is . Idem & est

xi prope Chalcida Beroeae Syrim urbi contigit S

26쪽

reeonsiuliorum Academia.

lennis enim mos erat Macedonibus Seleucidis, Syrias

urbes novis exornare Macedonicarum civitatum nominibus, pari ratione uti in utraque India Hispanis Anglis, Batavis, Gallis, ut suarum regionum nomina peregrinis imposuerint, moris fisisse novimus. Sie C rhur Κυρρος Vrbs Syriae, unde Cyrrhesica regio est, nomen habuit ab urbe Macedoniae Cyrrho &populo Κυρρει- C Mesarum. Pariter in utraque regione, tam Syria quam Macedonia, fuit urbs Cha eis. Est & alia urbs Macedoniae, alia Syriae, cui Europi nomen est, ut Stephanus Byrant. in Ευρω- animadvertit. Sed quid multist Testis satis luculemtus est Appianus qui ita p. aol. loquitur εντ Συρια πολλα Μακεδονικων πολιτικατιὼν ονομιατα, Βε - ζεια, Eνλσσαι Περινθος. Syria plena est MACEDONICARUM eisitatum urbibus CO G NO MANI B lὶ S. Berrhoea &c. Pluribus haec & alia de urbe hac commemorabilia ideo nunc pertractare latius vel exinde animus parum est, quod ad ipsius in eademiae perlustrandam dignitatem festinemus.

BERYTENSIS ACADEMIAE ORIGI

NTDudum eam ante Justi-14. Cujus argum. examinan ' nianum conditam fuisse mitur. s. s. Nostra sententia, portet. I. I. M. Gentilis ad eam aetate Augusti conditam Augustum refert, sed non re- esse, ex abstrum quodam cte probat ex Ulpiano I. 2. apud Nonnum Vaticinio alii-Hadrianum. 6 3. Me-meruitur. g. 6. 7. Quae οjus Iragius ad AI . Seuerum. f.,vorosimilitudini obstare vi

27쪽

IACOBI HASAEI de Berpen

dentur, diluuntur, & in Contrariam partcm probantur argumentis. Nonnullade Romamν orbis Imperio. f. S. 9IO. Non longe rinta esse videtur a X I. Augustet Imp. anno post pugnam

Aetia m. f. II.

raneum mare urbe Phoeniciae, I V s ROMANUM olim stladiosis iuuenibus traditum esse, multis autorum Ucterum locis edoccmur. Imprimis uotum

est , Iusti anum Imperat. quos per Tribonianum atque socios compilari iussit,exactaque opera in lucem protrudi, Iuris Ciuilis libros , huius quoque Academiae Antecessoribus de nota meliori commendasta, atque ut eos publice interpretarentur , imperatorio decreto sanciuisse. Vid. Constitutiones, quas Digestis Praemisit, in tit. Coae de Vet. Dr. Em LL. I. eis. V. Ex quibus compertum est maxime & peruulgatum mnibus, Iustiniani tempore cumprimis insignem &celebrem ibisse hanc Academiam. Earundem mul constitutionum verbis docemur , hanc tamen scholam minime huic Imperatori debere sua inc sebula; sed eadem priorum principum aeuo investiganda esse. Iustinianus enim,reparaturus de integro priuilegium huic iam urbi olim concessum quod istic SOLm inprouincia leges Aoceri placeat, ita loquiturm g. I. Prooem. Dig. ad Antecesseres de rari doc. Iuris quod Constantinopoli XVII Kal.Iun. A.DXXXIII. pro di it, monens. Ρriuilegium illud urbi huic iam a RETRO PRINCIPIBUS oonstitutis es, prohibetque Postea ne ALIis in locis iis explicetur quae a Mini ora rate non meruerint triuilegium

28쪽

Iurrem ultorum Aeademia. 23

Multam exinde aeuo nostro rem eandem er

ditis negotii vim fecisse scimus, sicubi cui quam felici adeo esse licuerit, quo veros eius natales, quOS dudum ante Iustiniani tempora illuxisse Oportet, deprehendat. Scipio Gentilis, vir eruditissimus, in c.

IX. L. I. Parerg. Iuris, eam ad A v G v S T I aetatem euehit, cuius beneficio ea urbs hanc felicitatem nacta sit. Quanquam tamen ipse ab hac sententia non alienus sim, Academiam hanc fuam debere Augusto originem , ut postea disquirere animus est: Vellem tamen virum doetiam rem hanc aliunde Comprobasie, quam ex Vlpiani fragmento, ex Lib. I. de censibus in I. I. g. r.= de Censib. Ibidem enim loci nulla omnino, neque schoia MItiae , neque elus doctrinae iuris mentio fit ; sed tantummodo in hanc urbem Coi niam Romanam deductam esse , s Iu Italicum eandem accepisse beneficio Augustν commemoratur Quae tamen ad hanc scholam iuris probandam, non usque adeo explorata sunt. III. Ex asiorum sententia oportet hanc scholam floruisse minimum temporibus HADRIANI. Simul atque enim vetus Epigramma in Iulianum Antecess rem Motium, de quo cap. VIIJ. erit disquirendi occasio,in Dium Iulianum celeberrimum perpetuorum edichorum editorem scriptum volunt, ut Bertrandus, Arodaeus, aliique ; fateanturquoque n esse est,temporibus Hadriani, quibus Salvius Iulianus vixit, Berytia ensium Atia eum iam fuisse conditum Sod cum

29쪽

alium Iulianum istic loci, & longe recentioris aevi, intelligendum esse ab aliis iam ostensum sit, de quo postea, eo minus sententiae huic refutandae principio nobis immorandum est. S.IV. Diuersiis ab his Aegidius Menetius eam non

lange ante ALEXANDRI SEVERI ortam sui

tempora coniicit: partim exinde, si beneficium st dii legum iamdudum hanc aetatem Seueri superas.set, ex quo concessum primum est, quod hanc rem, admodum insignem, prioris aetatis scriptores silentio

haud praeterivissent ue partim quod his silentibus

Irimus, ut putat, Gregorius Thaumat gus eius meis minerit. Eum vero Gregorium Alexandri Seueri aetate floruisse. vid. eius Amoen. Iur. Civ. cap. IV.

Elegans quidem ista viri dossissimi est obsese

uatio. Attamen, quod exinde conficere velit, non multo ante Alexandri Seueri tempora scholam Berytiensem conditam esse, argumentis utitur non usque adeo probabilibus. Gregorius enim Thaumaturgus in Panegyrico ad Origenem de ea non velut de recentiori Academia sermocinatur, sed huiusmodi, quae dudum per orbem terrarum fuit celeberrima. Vnde, sean eam,ad capiendum doctrinae iuris cultum, conferre voluisie,eadem oratione commonefacit.Vt adeo ex adverso potius concluderem, siquidem illa sua aetate re-rans inaugurata esset, aut non longo abhinc tempore , eumidipsum verbo dubio procul monuisse Neque etiam ex prioris aetatuscriptorum silentio,'eam adeo novam esse, aliquid solida excluditur. Obseruandum enim s

30쪽

enim est, non hic de re litterarum elegantiorum aut politices agi, quarum res Commemor biles tamen abs coaeva scriptore uix ubiuis Commemoratae sunt; Sed de Academia sermonem esse, ubi ius docebatur. Qua vero de re potiorem in orbe litterarita nanciscimur conquerendi causam , quam omnem paene de rebu& veteFum tum cis Historiam una cum millenis. veterum ICtorum libris , irreparabili iactura, periisset Quocirca, nemini posset Ibderitarum, si eam rem, ante hanc aetatem, nullibi memoratam esse , comperiamur. Si enim hic ipse Gregorii Panegyricus periisset, quod, quo minus fieri potuerit, non video,aut is animi tui sententiam quod legum causa Berytum proficisci uoluerit, non enarrasset,utpote quam modo παὐγας referat , Ex eadem Menagii sententia ad longe inferiorem aetatem deprimendi essent ejus scholae natales , siquidem ex priamo quodam de re testimonio, eam antea non extitisse legitima possemus uti ratiocinatione. Attamen, non usque adeo veram esse Menagii sententiam Gregorium Thaumaturgum primum ejus meminisse, ex illustri quodam Iu milis loco, qui Domitiano imperant:fio- ruit, Cap. seq. efficiemusia

Atque haec sunt eruditorum de hujus scholae primordiis sententiaia Ex quibus, cum nulla rebus ipsis satisfaciat, videamus numne certioribus quibusdam Srgumentis In prima ejus exordia queamus descendere. Miror itaque Menagii, summi viri, ut caeteros taceam diligentiam fugisse, lassignem quendam Nom locum

L. XLI. Dionysi quem tamen librum ibidem loci a-

SEARCH

MENU NAVIGATION