Antonii Sanderi presbyteri Gandauum siue Gandauensium rerum libri sex 1

발행: 1627년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

PRESBYTERI

GANDAVENSIUM RERUM I

4쪽

PER ILLUSTRI

GENEROSISSIMO VIRO

DOMINO

CAROLO A BURGUNDIA

CAΤHOLICO REGI A CONSILIIS BELLICIS

EQUITI ORDINIS S. IACOBI

COMITI DE UVACQUIS

Magno Gandauensium Praetori, sic s- Turinae Equestris Lanceatae Praefecto; Nobili mis item ac Ampli mis

DOMINIS

NICOLA O TRI EST

Equiti Toparcho de AuWeghem,

PHILIPPO LAN CHALSEquiti Toparcho de Olsene, COSS.

5쪽

Prudent imis Reip. Gand. Senatoribus,

ANTONIVS SANDERVS

PRESBYTER

D. D.

IN V S semper probatum a Viris sa

pientibus eorum studium fuit, qui in illustrandis,ae cognoscendis exterarum gentium Hillorijs seduli, ac curiosi, res domesticas, ac praeclara Maiorum suorum facta neglectim habuere. Ita enim inutili paene illo, ac praepostero quorumdam labore factum est: ut ea

6쪽

EPIs ΤΟLA DEDICATORIA.

monumenta legentium, hsque per Omnem aetatem inhaerentium animus foris Vagus, in patria peregrinus, & ab ijs, ad quae primum iure nil alitio respicere debebat, alienus et barbararum & vix ad rem pertinentium rerum cognitione imbutus sit:& ad ea quae laudabiliter a Maioribus nostris insti. tuta, fortiterque ab iisdem gesta sunt, quasi a prinstantibus ingenijs contemptum passa, nausearit , minusque sibi ac Patriae suae proficua sectatus, densaeque vicinorum caligini inuolutus, nec ea quae procul posita sunt assequi,nec,ad quod praecipuum . niti debebat, boni ciuis implere ossicium, id est,

de Patria rebusque domesticis benὸ mereri, per earundem inscitiam, laborarit. Profecto non maiorem operae suae fructum tulisse mihi videntur illi,

qui sic ad propria segnes, in alieno industrij fuere:

quam qui soras prosecti, incognitas terras Vt colerent, agrum suum, serendis frugibus alioquin natum & uberem, domi incultum ac senticosum reliquerunt. Assyrias opes, Thebas, & Troiam, Graecorum stratagemata , Romanam potentiam admiramur; Hectorem & Achillem, Scipionem dc Hannibalem, Pyrrhum & Alexandrum,Caesarem& Pompeium quotidie declamamus. Illorum laudibus tinniunt aures, strepunt pulpita, erudita las' santur ingenia, raucescit vox oratorum ; de Maio

7쪽

EPISΤOLAribus nostris, viris etiam fortissimis, a quibus non Rem p modo, at sanguinem quoque, & vitam ac cepimus, quibus pult Deum debemus omnia; de

ijs inquam,quorum facta magnis aliarum gentium nominibus ctiam comparari possint, Vix cogita mus Eos situ oblitos spernimus, ac veros licet Heroas foedis ignorantiae tenebris mersos stemus: quorum decora si eruditus erueret Iabor 'ti cum proxima de agnata nouimus, si rectum naturae impetum sequimur, Vehementiore in eadem affectu ferri solemus eadem etiam, domesticis commotus exemplis, nepotum animus imitari studeret.Sed ea non Flandri modo, at Belgae fere omnes animi infirmitate, ac vitio laboramus, ut peregrinis maiora nostratium populorum encomia, ac parentum Ornamenta, non solum benigno conatu non attollamus; verum odio ac liuore pressa, ijs semper, quae alibi nata, & huc adducta, natiuum Belgii cando. rem inquinant, nobis ipsis iniqui, palpones etiam aliorum, ac serui postponamus. Ego Vero, cum eam inuidiae labem, uti Patriae noxiam ita mihi sacram, semper execratus sim, etsi nec historiam. nec AntPles Patriae scripsi: volumen tamen hoc

rerum Gandauensium edo, ut aliquam, nos praeser

tim qui Gandaui vivimus, eius urbis imaginem intuiti , ac quantum per inuolucra temporum, ac

eorum

8쪽

eorum mores, qui laudanda magis olim praestare, quam sua & aliorum facinora scribere maluerunt, colligi potuit: Domesticarum originum notitiam adepti, in varia Maiorum decora excitemur, animosque ac magnitudinem priscam aemulati, quae bene constituta sunt, pristino labore ac industria augeamus, ac ijs denique virtutibus, quibus hanc olim florentem Maiores nostri reddidere, Spartam exornemus: etiam, quae prima Christiani pectoris

esse cura debet, antiqua veneremur sacra,& in hac praesertim temporum Varietate falsique contagijs,

eam Religionem, illud Euangelium teneamus, in ea fide moriamur: quam hisce locis primi doctrinae Christianae magistri intulisse, optimorum Scriptorum auctoritate, alijsque irrefragabilibus argumentis hic ostenduntur: quique a monast ca disciplina, ijsque ceremon ijs acritibus prorsus ijsdem, quos nunc in diuino cultu Romana docet ac seruat Ecclesia , Gandauensem Ecclesiam auspicati sunt. Loca itaque prophana, sacra item, ac religiosa descripsi: in ijs, quae ad commendationem eorum facere putaui, commemorans, reliquias etiam attigi, quod eae praecipua Ecclesiarum praesidia, & ornamenta censeri debeant, ac carum inini tu saepe Deus noster, erga miseros nos & aE ictos, beneficus sue

iit, & liberalis. Ac tametsi ad alia quaedam partim

9쪽

polemica, partim ascetica argumenta animus imclinaret, ac ijs etiam, quae, aspirante Deo, Ecclesiae Catholicae non inutilia prorsus fore confido, nune inhaererem: haec tamen ab annis aliquot incepta, multo dein tempore seposita,& in forma Embryonis relicta, nuper iterum in manus sumpsi, auxi, ac pro ingenij mei modulo, etia inter tubas Sc lituos, de inimicum Palladijs meditationibus fragorem, pollui; sic, quod a me Patriae meae debitum sentie.

bam, soluturus. Festinaui etiam, fateor, ut hoc, qualecumque sit, gratitudinia meae monumentum

ab Auctore forsan obscurum, de morsibus alioquin obnoxiu: a titulis & dignitate nobilissimi Praetoris dc optimorum Consulum claritatem; ab auspicijs quode, ac tutela huius potissimum Senatus, praesidium acciperet, ac munimen. Mihi credite, viri Amplissimi, huius me nunquam laboris poebi te-bit: si vobis illum Viris prudentibus,ac cordatis in pretio & gratum, ab alijs etiam, quos inscitia de liuor in maledicentiam, de conuitia cogit, sensero arrodi Adfulgebit enim, spero, tam serenus cona tibus hisce meis beneuolentiae vestrae radius, quem infesta pijs laboribus noctua dissipatis maledicen. tiae nebulis non poterit sustinere.Virtutem vestram verebitur malitia, de quae alioquin petulantis linguet spargeret virus , optimi Senatus auctoritate

10쪽

DEDICAΤORI A. pressa, se continebit. Gaudeo profecto,gratulorque mihi plurimum ea hoc in scripto nomina legi, qu qui omnes ad animi cultum, & amorem bonos vocant, ita prauis terrori sunt: eum hac in pagina Magistratum recenseri, cuius etiam egregia sollicitudine, ac Vigilantia nequeunt, exemplo nolunt, Vlla Reipub. membra claudicare. Ac cum Ob eam causam multum vobis omnibus, o dulces Patriae Patres, silc Resp debeat, tuae tamen, Ca role a Burgundia, praestantiae cumprimis obstringitur, qui pares priscae & eminenti Nobilitati adferens animos, ornare non modo ciuitatem hanc, sed insignibus

etiam obsequijs de uniuersa Belgarum Rep. benε mereri satagis. Tuae etiam, Amplissime Consul, &Eques Nobilissime Nicolae Tries, obstringitur in doli: qui passim, qua parte rerum clauo admoueris, eximia fide, adiectu sincero, prudentia lingulari, moderatione summa, etiam non sine doetringac litterarum adminiculis, ut agenda clarius Vi

deas , Religioni & Rei p. te impendis. Certe, si verum est fortes creari fortibus & bonis) qui Maiores tuos alioquin ignoraret, vel e sola actionum tuarum pulchritudine riudicet viros fuisse maximos, a quibus ortum habes. Magna illorum in hanc Rem p. merita sunt, magna sunt& tua, Vt

merit dubitem, an illorum alicui amplius, quam

B tibi

SEARCH

MENU NAVIGATION