Suffragia in canonizatione S. Andreæ Corsini Carmelitani episcopi Fesulani

발행: 1629년

분량: 77페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

XXX ssectentem reduxit ι & ne eius violaretur integritas , rara praerogatiua perfecit: sicut ex lupo in agnum conuertit, atque ad agni pascua in Carmelum transtulit: sicut de virtute in virtutem euntem perpetuo texit, ac Seruum suum appellauit, seque in illoso raturam dixit; ita hanc quoque gloriam Seruo, Alumnoque sito addi cupit ; ut non tum in Caelo immortales, sed etiam in terris honores, quos mortales praestare pos sunt,Sanctitatis Vestrae oraculo cosequatur. Nihil igitur superest, Beatissime Pater, nisi, ut Sanctitas Vestra, cui licet uni admouere Caelo mentem, atque inde referre ad nos Diuinitatis arcana , B. Andream in Caelo regnare, eoque cultu, qui Sanctis debetur,

venerandum esse decernat . .

32쪽

BERLINGERII TIT. S. AUGUSTINI

Cardinalis GYPSII.

Z rum Andreami Corsinum, Pater

Sanistissime , dum praeclara vitae eius momenta perpendo, dignissimum censeo ,-Sanetitatis Vestrae autho. ruate Christianae Militiae sestos in terris cmmulet , sicuti iampridem in Caelis cumulauit triumphos. Illum quippe cliuinitus a Parentibus impetratum,Caelum sibi a mundi illecebris iure suo repostebat, dum is Religioni se mancipans, uamma sui despicientia semet Angelis, & hominibus suspiciendum praestitit, ad pudici animi florem inter ipses adolescentiae aestus illibatum seruauit,& profusissimae praebuit exempla charitatis omnibus omnia sinus'. Qua virtute reli quis praeluxit ad Fesulanae ecclesiae regimen accersitus : Idque cum Intinus praeconio firmatum sciamus, verendum minime est,''n Deus voluerit eius laudes ex ore infantis mirabiliter perficere ; quemadmodum ad eius preces pauperi luminibus capto, vi sum

33쪽

XXXII. sum reparauit, nouosque repente panes procreauit; S quod maxime a me laudandum est, Andreae ipsius pietate, & Opera, BOnOniam discordijs , ac seditionibus pene obrutam, securae tranquillitati restituit. Haec , aliaque Beati Viri promerita publicos ab Ecclesia honores rite expetunt, ut Dei optiMax. gloria perinde augeatur, ac di uinae Virtus in splendoribus Sanctorum eluce. scat: firmamentum enim Virtutis Dei Sancti sunt, de quasi muri Hierusalem in propugnaculum Ecclesiae.

FABRITII TIT. S. LAURENTII

in Pane& perna Card. VEROS PII. Eatum Andream Corsinum , parentum voto ac precibus ortum is nec non Deo, & Deiparae Virgini oblatum prius , quam conciperetur, diqgnum esse, ut in Sanctorum numerum re feratur, ex vitae sanctitate, miraculis, alijsique pluribus optime discussis, atque per pensis,

34쪽

XXXIII.

pensis, netis esset hodie controuertere. Non tamen sine Diuino consilio fictum arbi tror, ut iste honor, qui tanto Uiro a ducentis annis de ultra debebatur, in haec usque tempora dilatus fuerit. Cum enim praecipua Beati Andreae virtus, ac sanctitas in

componendis dissidijs, sedandisque controuersijs potissimum enituerit, unde fuit etiaillius opera ustis Urbanus Quintus in pacandis Bononiensium Ciuium animis, qui armati iampridem, & in partes distracti, magnum imminebat periculum ne Ciuitatem perderent: merito Sanctitas Vestra post indictas pluries Deo supplicationes, &omnem aliam adhibitam diligentiam, ut existentes iam in Italia bellorum faces extinguerentur, ad huius Beati Viri patrocinium coiugit. qui si adhuc in carcere mortalitatis inclusiis, dissidia, contentiones, tumultus pacauit, praesertim ad urbani V. Summi Pontificis nutum ; quanto magis est credendum, quod liber in Cael, , & sum mo Cum applausis, ac nobilissima pompa Sanctorum numero adlariptus,Sanctissima Urbanum Octauum conciuem suum

Optime

35쪽

.XXXIV. optime de se meritum exaudiat nee si, tum iuxta apsius vota impetret a Deo omni modam Haesentium motuum composisto, nepi . sed ,henuas ut adam in aruum p ce ut quillusii pers uam 2'.l ad . . Id a

i Cardinales Diaconi i) , HIPPOLYTI, SAN CTI ANGLLi

. in Foro Piscium Diaconi cardinalis i

Acsis de rebus hodie eoni sumus1. Beatissime Pater r an scilicet, per Sanctitatenui Beato Andreς Consino publici Sanctorum honores sint decernendi. In hac tamen consultatione nullus mihi resar ambigendi h cus: in ijsimim Quae de eius yimi integritate & obitu ex publicis monumentis relata sunt, omnis sanctitatis species, & sermi vi=tutis

36쪽

αΣXV tulistita refulget ut si miracula addamus ab eis patrata'; nulla animi haesitatione mirabiclem inum in hoc Beato Viro fuisse sit con fitendum. Certa igitur habemus eius Ma

titudinis argumenta . Unum autem illud prae omnibus animaduertendum existimo,

quod nos in hanc sententiam ire non solum suadet ted manu quodammodo ducit . Audi uit B. Andreas iplam Sanctorum Rugina,& Carli Imperatricem dicentem sibi: SER-vVS MEUS ES TY , AEVONIAM ELEGI TE ,

IN TE GLORIABOR . In quo putem ipsa Virgo virginum gloriabitur,nisi in optimo que sibi seruum adsciscet, nisi Dei seruum quem suum Dei matrem elegisse existimabimus, nisi Dei nouum filium, certum caeli haeredem, & cohaeredem Christi Qui iam exlupo agnus factus, iam scriptus in libro vitae Agni, iustus in morte verba illa salutis aeternae erat auditurus e Eugeserue bone intra in gaudium Domini tui. Merito igitur Sanctitas Vestra, Beatum Corsinum debita

San rum . veneratione cumulat , a quo

Florentia decorem', Carmelitana familia vivendi exemplum, Episcopi boni Pasto,

37쪽

-XXx ris sermam. uniuersalis Ecclesia tutelam, tota denique Christiana Respublica cillimia praesertim temporibus suidum pinocinium sibi poterit vendicare.

FRANCI SCI s. AGATH E

Ndreae Corfini memoria in compositionem odoris famest: etenim a caelo terris mirifice datus. Paradisi fragrantiam late dissussit ; ascem dens nimirum in deserta Carmeli messuit myrrham seuerioris disciplinae cum viri itum aromatibus, quae manus eius distilla uerunt. Hinc ad praecelsum collem thuris hoc est ad Episeopale munus, inuitus licet, euehitur ; ubi tot illustria religionis & probitatis praebuit exempla, ut inde Praetules capiant quodimitentur. Quae vero beneficia diuinitus in homines contulerit, inconrupta rerum ab eo gestarum monumenta testantur : Auenio praecipue lucis vis ani

38쪽

XXXVJ I.

caeco restitui vidit ; Pacificatorem agnouit Apostolica ditio, cum ad componenda dis sidia Ciuium allegatus, publicam illi reddidit tranquillitatem.Sentit ipsamet patria Li beratorem, dum propulsauit hostem tectis 6c moenibus im minentem. Illa quidem grata , tunc ab hac saneta Sede Andreae deferri caelestes honores essiagitauit ; at supplices deinde Christiani populi preces assiduas addiderunt. Haec igitur tangent, opinor, animum Sanetitatis Vestrae, ut decernat, iustisque esse Andream Corsinum Sanctuata dici, sacroque ritu coli: Sic gestiet Orbis Christianus, & Patria recte concinet: Flores apparuerunt in terra nonis .

HIERONYMI SS. QVATUOR

Vae re communi sufragio in homi-

l ne requiruntur, ut in caelum ad

scribatur, illae omnes in B.Andrea Corsiho praecellenter micuerui, Beatissime, C Pater.

39쪽

XXXVIII.

Pater. Si quaeritur uinocentia vitae , ex lupo agnus, & virgo: si virtutum exercitatio , spirans eorundem templum suit: si bon rum operum, thesaurus lono ditissimus: si miraculorum authoritas, alter sere Thaumat Ps.Huius Beati Viri sepulcrum cum ducentos ante annos Florentinus populus praesentibus Cardinalibus veneraretur, repente conclamauit: S. ANDREA ORA PRONO Bis. Quid mirum, si nunc, dum huius animae pulahritudinem Me sacrum Purpuratorum Collagivin mente intuetur, eues dem in Sanctorum numerum adscribi ve- hementius rogat 3

Diac. Cardinalis B I s C I AE . Deo mirabilia operatus est Deus in hoc Sancto suo, riter Beatissum, ut sine ulla haesitatione declaramdus victatur cum Christo in Caelis regnare: idemque necessario Sanissitatis Vestrae de

creto

40쪽

XXXIX creto proponi debeat in Ecclesia publice co-Iendus de inuocandus , ut misericordiam Domini consequamur per illum , quem Beatiss1ma Virgo sterilibus parentibus impetrauit. Et qui, cum natus esset mundi huius obnoxius illecebris, iustificatus est a Domino; ductus in viam rectarac factus decor Carmeli, creatusque Episcopus, sci uit aliorum infirmitatibus compati, & seipsum in carne mortificando potuit alios

Christo lucrifacere Superaddidit etiam illi Deus spiritum virtutum prophetiae, & sanitatum: Quia desperatos multorum languores curauit e caeco lumen restituit: panes

multiplicauit: dissidentes Florentinorum , animos ostenso de caelo signo .conciliauit. quae omnia cum in digito Dei operaretur, dextera Excelsi credita est esse cum illo. Horam denique suae dormitionis praecognouit, & ad caelestem patriam translatus, miraculorum frequentia in dies magis ac magis clarificatur a Domino, qui ad eius

memoriam vivetium sanat aegritudinest ut

sperare possimus, per hunc,qui Patri misericordiaru placuit, de inimicorum agmina C Patriae

SEARCH

MENU NAVIGATION