De dysenteria dissertatio inaugurlis quam ad medicinae lauream assequendam publice defendit Franciscus Lancini Bassanensis

발행: 1847년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

QUAM

PUBLICE DEFENDIT

FRANCISCUS LANCINI

PATAVII

MDCCCXLVII

2쪽

DVsenteria est morbus peculiaris, plerumque

febrilis, qui intestina, maxime crassa, aggredituri saevit praecipue tempore aestivo, et aliquando autumnali, atque manifestatur cum torminibus plus minusve intensis, diro tenesmo et continuo nisu alvum deponendi saepe saepius inani, et si aliqua evacuatio locum habet, non saecum, sed materiae mucosae, puriformis, plus minusve cruentae Hippocrates, re-teus jam de hocce morbo locuti sunt; sed subinde rectius Zimmermann, ossmanus, Voges, Stobi, Frank, Burserius aliique sermonem habuerunt. Quoad ejus evolutionis modum morbus istiusmodi est frequenter sporadicus, quamvis et videmicus esse potest praesertim in Indiis et Africa, ubi tot millia hominum occidit. Non eadem semper symptomala praesesert hinc quoad naturam dysenteria distinguitur in sthenieam et asthenieam, dum a calore et qualitate materiae per alvuli excretae eruitur divisio inalbam, aut in rubram, vel eruentam, in serosam et mucosam in biliosam, in verminosam etc. Interdum

3쪽

aetitum, alias chronicum decursum, interdum typum continuum, alias intermittentem dysenleria habet, interdum simplicem constituit adsectionem, alias compliaeatam cum helminthiasi, cum saburris diversis, cum

phlogosibus alicujus visceris abdominis, aliorumque cavitatum. Proiluvium hocce ab aliis morbis analogis, a diarrhoea nempe et hae inorrhoidibus, per symptω

mala palliognomonica quae nunc enarrare Suscipi-uius discriminatur.

In dysenleria epidemica, et plerumque etiam in sporadica invasio febrilis cum horripilationibus, spe-pe saepius cum frigore sat notabili, quod sequituri:

lor, prima aperit scenam. Uno et eodem tempore adnotantur anot exta, polydipsia oris amarities nausen, vomiturilio, ponderis ad ventriculum ingrata sensatio, summa virium lassitudo, et dolores intensi in loto abdominis ambitu, alvus sere diarrhoica movetur, ita ut ab initio dysenteria cum diarrhoea sacili negotio tonsundatur sed apud nonnullos exordiente mor-ho alvus obstipata evadit, non descit dolor capitis, cutis summa sensibilitas, et dolores per articulationes vagant S. Symplomata haecce prodroma per duas aut tres dies, aliquandiu per unam alteramve hel, domadam protrahi psssunt, et tunc quamvis conditionem tubi gastro-enterici a norma deflectentem de- nolent, nihilominus veram ex hisce, nisi aliqua epidelitia per populos grassetur dysenteriam designare va-

4쪽

Ient. In dysenteria sporadica non raro symplomata prodroma haud observantur, vel per revissiinum tempus homines in hocce stadio se sanos esse credunt, et rarissime auxilium medicum exposcunt. Morbo iam evoluto, et in secundum ingresso stadium, tormina saevissima et scindentia in regione umbilicali inni, aliquando per totum protenduntur abdomen, et ad ipsam regionem lumbarem atque sacralem. Quandoque tormina hujusmodi sere continua sunt, saepe remittunt, subinde intensiora redeunt, ita ut aegri ejulent, ton clament, corpus huc illuc per lectum sectant, vultum mirum in modum torquendo, et a vera enteritide aut colica intestinati detineri videantur. Insuper calor ad anum et dirissimus tenes-mus habentur cum molesto et frequenti nisu alvum evacuandi sub quo interdum rectum intestinum protulit et intercludi minitatur, nisi ab experto medico facta sit repositio. Interdum inanis evadit quaecumque saeces eliminandi conatus, alias jungitur cum evaeuatione liquidi mucosi valde tenuis seri naturam simulantic dysenleria sero sal, dum alias est mutus valde spissus dysenteri mucosain, et aliquando e me insimul copiosi emittuntur dysenteria vermin sa), alias materies evacuata bilis characteres refert dy enteria biliosa , nonnumquam est albescens, mucos dipuriformis, specilico sere odore foetens dysenteria alba , frequentissime est mucus sanguine commixtus, vel striae sanguineae, aut sanguis purus coagulatus, corruptus, laetidus exprimitur dysenteria sanguinea . Subinde evacuantur quoque excrementa muto, sanie,

5쪽

atque sanguine obducta. Nonnulla quoque phaenomena consensualia observantur, uti dysuria, atque fit ranguria, et ipsa nonnumquam schuria; et si sit frequens iningendi desiderium ardor ad genitalia advertitur, et in nonnullis aestus venereus adauctus. Stadium hocce a septem ad quatuordecim ut plurimum perdurat dies. Sub elici eventu stadium decrementi perinde sequitur una cum omnium symptomatum tum generalium tum localium imminutione atque tandem inter septem, aut decem, quatuordecim ad summum dies, cessatione Sensim sensimque redit adpetitus, et cum hoc viriuin vitalium instauratio, et vultus hilaritas, e sugiunt omnes molestae ventris sensationes, saecum excretio pede lentim normalis sit, uno verbo stadium convalescentiae et exoptatae valetudinis sat firmae signa comparent.

Sed non semper dysenteria tam simplicem tenet decursum, quandii lue cum aliqua opica alicujus visceris phlogosi, vel cum aliquo exanthemate complicatur. Febris ipsa, qua sere semper concomitatur, diversum inducere potest characterem dynamicum, et nunc penitus mitis, nunc intensior evadit, nunc naturam ex integro inflammatoriam ostendit, nunc inflammatorio-rheumaticam propter dolores lancinantes, qui vagantur per lumbos atque per extremitates tum superiorum, tum inferiorum artuum, unde Stolilius hanc dysenteriae speciem vocavit rheumaticam, dum e contra symptomatibus inflammationis mucos rum, oryzae bronchitidis etc. stipatur, unde Galli

6쪽

nune considerant dysenteriam uti calarrhum inteflunalem.

Elsi sere semper febris in dysenteria naturam habeat irritativmphlogisticam, id quod elucet a symptOmatum adparatu, et a notione causarum tum disponentium, tum occasionalium, attamen febris istiusmodi in casibus quam pluribus vel illico ab exordio mombi, vel sub ejus decursu characterem assumit nervosum typhoideum ac tunc advocatur dysenteria septica nervoεa typhosa in hisce summa est virium prostratio, pulsus debiles, irregulares, parvi, cutis calor mordax facies collapsa, oculi languentes, dentes suliginosi nigricantes, venter meteoristicus 3 praeterea adsunt frigus extremitatum, delirium, subdelirium, sudores prosus minime levantes et non infrequenter exanthema miliare, peticulae, decubitus gangraenosi, et sic porro.

III. Inter causas dysenteriam excitantes recensentur prae primis fructus immaturi, vulis insectorum in quinati, magna quantitate ingesti, omnes substantiae acres deglutilae, frigus externum, vel potus rigidi praecipue in aestiva tempestate abusus. Sub hisce cutis uncti laeditur, turbatur subinde illa intestinorum et hepatis, atque dysenteria locum habeth quae producitur etiam per evacuationes suppressas, per exanthemata retropulsa, et indirecte per omnes illas causas, quae bilis secretionem promovent et adaugent,

7쪽

8uli essent animi pathemata et ira veheuiens prae aliis.

vini alcoholisque abusus, nimii labores, refrigeria compori aestuanti repentine ad mola. Belale ad causam proximam, nonnulli hane repetunt a fluidorum in lubo cibario aut in visceribus hypochondriorum secretorum ei potissimum bilis est ratione ast haec prava fluidorum conditio uli effectus potius quam vera causa consideranda venit. Sunt alii qui dysenteriam a peculiari contagio pendere existumant ex eo quod haecce frequentior esse consuevit in castris, exercitibus, in locis obsidione cinctis, arceribus, ergastulis, apud plebem, in locis augustis, impuris, et caelera Sed sub hisce circumstantiis longe aliae polentiae nocentes ad ysenleriam ingenerandam Praecipuum exercent influxum ex alia parte haecce hue illuc sporadica evolvitur quia in alios eisdem cauis sis diu expositos transeat praeterea medendi methodus elici eventu sere semper coronato contagii deam

excludere quoque valet. Si nos tarne cum recentioribus omnia dysenteriae symptomata, et causas ipsas provocantes, rite perpendiutus, in eam libenter inducimur opinionem, causam proximam conditionem pathologicam hujusce esse iussa in malionem, cujus signa interdum superfici, lis et ijsipelateae, alias phlegmonosae, sub cadaverum investigationibus luculenter palent. Ad nostram firmandam opinionem pauca sussciant celeb. P. Frankverba Raro ulcus, quod veteres huic morbo accusarunt interdum tamen subinde nascitur. Per dies novemd mi oc morbo aegrotaverat mulier tres ante

8쪽

ann B in indobonensi noso omio desuntla. In recto intestino non minus ac toto sinistro atque transverso inflammationis comparebant vestigia, atque vera hine inde exulceratio. N. Dysenteria exitus rarius habere potest. Aliquando dum mitis evadit blandis medicaminibus antiphlogi-stieis potubusque emollientibus atque refrigerantibus cedic alias etiam per solas naturae vires sanatur, et hue illuc evacuationes erilicae manifestantur, utiliaemorrhagia intestinatis in pueris epistaxis, erysipelas, sorunculorum eruptio, sudores prosus etc. In alios quoque morbos abit et in India atque Africa epi-demiee debacchans, febris nervosa aut nervoso-typhoide contingit sub dysenleriae decursu interdum silentibus ipsius symptomatibus, diarrhoea thronica, lienteria, luxus hepaticus, tumores haemorroidales, febris heclica ab ulcerum praesentia sustenta suγcedunt. Denique transit in mortem per intestinorum exulcerationes, gangraenam, marctationes, indurati nes, per tabem intestinalem, per pessimum inris cha iraeterem atque alia ejusdem generis. '.

V. Dysenteriae prognosis ex quam pluribus momentis, ex aegri nempe aetate atque conditione, ex symptomatum qualitate ac vi ex noto charactere epide- mim, ex causis proeatarcticis, et ex febris indole sure

9쪽

meritoque eruenda venit. Generatim loquendo dysenteria magis periculosa evadit in infanti tenello, aut in sene longis ab annis consuinpto, in pubertatis periο- do, in gravidis, in puerperis, et in omnibus individuis cathecticis, valetudina iis, a morbis chronicis enervatis etc. Morbus per ingesta venenata productus gravi stipatur aegrotantis discrimines et lethalior requentius ille qui sub prima alicujus epidemiae invasione quam plurima adoritur individua Paucissima pariter hinc inde vitam lente recuperant ex his, quae dysenteria febri nervosa nervoso-typhos pestilentiali

consociata laborant. Sunt tamen casus nonnulli, in quibus haecce mitem os eri symptomatum adparatum, sed minime sidendum insidiose enim aegrotos blandit et ex tempore funesta struit pericula quare pro-gnosis etiam in hisce sit semper reservata aut pentintus tristis. Si profluvium dysentericum intensum tenet inflammatorium characterem atque decursum, tunc

exitiale esse potest, proximius enim enteritidi accedit, ejusque graves exitus minitatur. Attamen aegrituis do istiusmodi satili negotio recta medendi methodo sanari potest praecipue si miti charactere inflammatorio insignitur, vel si febris alicujus intermittentis suhlit symptoma, et uno verbo levioribus phaenomenis manifestatur atque incedit. Praeterea bonum erit si evacuationes criticae contigerint, uti epistaxis in insantibus, protorrhagia in hypochondriacis, catameniata foeminis, saeces copiosiores pultaceae et cum d lorum ac tenesmi moderamine et rarias depositae urbnae sedimentosae.

10쪽

vII. Ex diversa causarum dysenteriam provocantium indole ex diversa ipsius natura, gradu, complicationibus atque aliis cura huic morbo individuali accommodanda desumitur. Nulla dantur remedia vere specisca anlidysenterica, et hanc veritatem illustrando sequentibus P. Frank se exprimit verbis: Insano quidem nisu vulgus in sistendo hoc profluvio vix non unicam ponit operam ac insignem antidysenterisorum adstringentium scilicet stiplicorum optatorum consulit catalogum. Sed qui hos agyrtarum vetulorumque errores correcturi, ex vana hypothesi, ubique bilem rancidam rodentem saburrasque olent, ac in his per repetita emetica et per evacuantia alvum remedia eliminandis dies noctesque terunt, non minores hi generi humano strages parant . Prae primis vero allentio nostra dirigenda est ad statum dynamitum organicum totius corporis et praesertim ubi intestinatis et systematis circulatorii.

Semper ab initio status adest irritativus phlogisticus aut subphlogisticus qui interdum tam mitis evadit,

ut nec diri dolores, nec molestus tenesmus, nec gravis febris, nec evacuationes frequentiores et profusae animadvertantur; tunc si palesunt signa alicujus saburrae sursum vergenus, illa exacuari debet ope em5ticorum et purgantium pro re nata adhibitorum, et modo tartarus sublatus, modo ipetaeuantia, modo pulpa cassiae et tamarindorum, vel decoctum fructuum eorumdem, modo oleum ricini, modo manna, et omnia

SEARCH

MENU NAVIGATION